|
Et videtur quod non.
1. Omne enim speciale peccatum, corrumpit determinatam virtutem et
potentiam animae. Sed superbia corrumpit omnes virtutes et omnes
potentias animae; dicit enim Gregorius XXXIV Moralium: superbia
nequaquam unius virtutis extinctione contenta, per cuncta animae membra
se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne
corrumpit; et Isidorus dicit in libro de summo bono quod est ruina
omnium virtutum. Ergo superbia non est speciale peccatum.
2. Praeterea, praeferre voluntatem suam voluntati superioris, est
superbire. Sed quicumque peccat mortaliter, praefert voluntatem suam
voluntati superioris, scilicet Dei. Ergo superbit. Omne ergo
peccatum est superbia, et sic non est speciale peccatum.
3. Sed dicendum, quod superbia, in quantum est amor propriae
excellentiae, sic est speciale peccatum in quantum autem importat
contemptum Dei, sic est generale peccatum.- Sed contra, omne
peccatum speciale habet propriam materiam, sicut gula cibos, luxuria
venerea, avaritia divitias. Sed superbia, inquantum est amor
propriae excellentiae non habet propriam materiam; quia, sicut
Gregorius dicit XXXV Moralium, alter erigitur auro, alter
colloquio, alter infimis et terrenis, alterque caelestibus
virtutibus. Ergo superbia secundum quod est amor propriae
excellentiae, non est speciale peccatum.
4. Item, videtur quod nec sit generale, secundum quod importat Dei
contemptum. Quicumque enim peccat ex infirmitate vel ignorantia non
peccat ex contemptu. Sed multi ex ignorantia vel infirmitate peccantes
mortaliter peccant. Non ergo omne peccatum mortale est ex contemptu:
et ita superbia, secundum quod importat contemptum Dei, non est
generale peccatum.
5. Praeterea, generali malo non opponitur speciale bonum, sed
generale. Sed contemptui Dei opponitur speciale bonum quod est
reverentia Dei, pertinens specialiter ad donum timoris. Ergo
contemptus Dei non est generale peccatum, et per consequens neque
superbia, secundum quod importat Dei contemptum; et sic praedicta
distinctio cessat.
6. Praeterea, illud quod perficit omnia peccata in ratione
malitiae, est generale peccatum. Sed superbia est huiusmodi, ut
Gregorius dicit super Ezech. Ergo superbia est generale peccatum.
7. Praeterea, peccata distinguuntur secundum obiecta, sicut et
virtutes. Sed superbia habet idem obiectum cum aliis peccatis: puta
cum invidia, quae dolet de bono alieno, quaerens excellentiam
propriam, et cum inani gloria, quae appetit excellentiam in favore
humano, et cum ira, quae appetit vindictam pertinentem ad quamdam
excellentiam victoriae. Ergo superbia non est speciale peccatum ab
aliis distinctum.
8. Praeterea, illud sine quo nullum peccatum esse potest, est
generale omnibus peccatis. Sed superbia est huiusmodi; dicit enim
Augustinus in Lib. de natura et gratia, quod sine superbiae
appellatione nullum peccatum invenies; et prosper dicit in Lib. de
vita contemplativa, quod nullum peccatum absque superbia potest vel
potuit esse aut poterit. Ergo superbia est peccatum generale.
9. Praeterea, illud quod convertitur cum omni peccato, est peccatum
generale. Sed superbia est huiusmodi; dicit enim Augustinus in libro
de natura et gratia, quod tam superbire peccare est, quam peccare
superbia. Ergo superbia est generale peccatum.
10. Praeterea, super illud Eccli. X, 14: initium peccati
hominis apostatare a Deo, dicit Glossa: non est maior apostasia quam
recedere a Deo, quae merito superbia dicitur. Sed quicumque peccat
mortaliter, recedit a Deo. Ergo superbit; et sic superbia est
generale peccatum.
11. Praeterea, in eodem capitulo dicit alia Glossa: caveamus
cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum. Ergo superbia non
est peccatum speciale ab aliis distinctum.
12. Praeterea, super illud Iob XXXIII, 17: ut avertat
hominem ab iniquitate, dicit Glossa: contra conditionem superbire,
est eius praecepta peccando transcendere. Sed quicumque peccat,
transgreditur Dei praecepta; dicit enim Augustinus XXIII contra
Faustum, quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra
legem aeternam. Ergo quicumque peccat, superbit, et omne peccatum
est superbia.
13. Praeterea, Anselmus dicit, quod anima ex necessitate appetit
proprium bonum. Quod autem fit ex necessitate, non est peccatum.
Ergo superbia non est peccatum; et ita non est speciale peccatum.
14. Praeterea, si esset speciale peccatum, esset unum de septem
vitiis principalibus. Sed Isidorus in Lib. de summo bono, non
ponit superbiam inter septem vitia principalia, sed loco eius ponit
inanem gloriam. Ergo superbia non est speciale peccatum.
15. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de libero arbitrio,
quod superbia est amor proprii boni. Sed hoc est commune omni
peccato; ergo superbia est generale peccatum.
16. Praeterea, illud quod est formale in omnibus peccatis, non est
speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi: dicit enim Augustinus
in Lib. de libero arbitrio, quod peccare est, spreto bono
incommutabili, bonis commutabilibus adhaerere. Quorum primum,
scilicet spernere bonum incommutabile, pertinet ad aversionem, quae
est formale in omni peccato; sicut conversio ad Deum quae est per
caritatem, est formale in virtutibus. Spernere autem Deum ad
superbiam pertinet. Ergo videtur quod superbia sit generale peccatum.
17. Praeterea, nihil quod est ex ordinatione divina, est
peccatum. Sed superbia est ex ordinatione divina; dicitur enim
Is., LX, v. 15: ponam te in superbiam saeculorum: ubi Glossa
Hieronymi dicit, quod est superbia bona et mala. Et Prov.
VIII, 18, dicit sapientia: mecum sunt divitiae et gloria, opes
superbae et iustitia. Ergo superbia non est speciale peccatum.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in libro de natura et
gratia: quaere et invenies, secundum legem Dei, superbiam esse
peccatum, multum discretum ab aliis vitiis.
2. Praeterea, ibidem dicitur, quod multa peccata fiunt quae non
fiunt superbe. Ergo superbia non est generale peccatum.
3. Praeterea, nullum peccatum generale habet aliud peccatum prius
se. Sed superbia habet aliud peccatum prius se: dicitur enim Eccli.
X, 14: initium superbiae hominis apostatare a Deo. Ergo superbia
non est generale peccatum.
4. Praeterea, omne peccatum aliis condivisum est speciale peccatum.
Sed superbia est huiusmodi: ut patet I Ioan. II, 16: omne
quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia
oculorum, aut superbia vitae. Ergo superbia est speciale peccatum.
5. Praeterea, quodcumque peccatum habet specialem actum, est
speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi, quia, ut Augustinus
dicit in Lib. de natura et gratia, superbia sola in bonis factis
cavenda est; et Gregorius dicit quod superbia prima recedit a Deo,
ultima redit. Ergo superbia est speciale peccatum.
6. Praeterea, quod per superabundantiam dicitur, uni soli
convenit. Sed superbia est maximum peccatum, ut Glossa dicit super
illud Psalm. XVIII, 14: emundabor a delicto maximo. Ergo
superbia est speciale peccatum.
Respondeo. Dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam oportet
videre quid sit peccatum superbiae, ut sic postmodum videri possit an
sit speciale peccatum. Est ergo considerandum, quod omne peccatum
fundatur in aliquo appetitu naturali; et quia homo quolibet naturali
appetitu appetit divinam similitudinem, in quantum omne bonum
naturaliter desideratum est quaedam similitudo bonitatis divinae, ideo
Augustinus dicit in II confessionum Deo loquens: fornicatur anima,
scilicet peccando, cum avertitur abs te, et quaerit extra te ea quae
pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Sed quia ad
rationem pertinet dirigere appetitum, et praecipue secundum quod est
lege Dei informata; ideo si appetitus feratur in aliquod bonum
naturaliter desideratum secundum regulam rationis, erit appetitus
rectus et virtuosus; si vero transcendat regulam rationis vel ab ea
deficiat, erit utrobique peccatum. Sicut appetitus sciendi est homini
naturalis; unde si scientiae intendat secundum quod recta ratio
dictat, erit virtuosum et laudabile; si vero transcendat aliquis
regulam rationis, erit peccatum curiositatis; si vero deficiat, erit
peccatum negligentiae. Inter alia autem quae homo desiderat, unum est
excellentia. Naturale enim est non solum homini, sed etiam unicuique
rei, ut perfectionem in bono concupito desideret, quae in quadam
excellentia consistit. Si quidem ergo appetitus excellentiam appetit
secundum regulam rationis divinitus informatae, erit appetitus rectus
et ad magnanimitatem pertinens, secundum illud apostoli II ad Cor.
X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur quasi in aliena
gloria, sed secundum regulam qua mensus est nobis Deus. Si autem
aliquis ab hac regula deficiat, incurret pusillanimitatis vitium; si
vero excedat, erit vitium superbiae, sicut ipsum nomen demonstrat;
nam nihil aliud est superbire quam superexcedere propriam mensuram in
excellentiae appetitu. Unde Augustinus dicit in XIV de Civit.
Dei, quod superbia est perversae celsitudinis appetitus. Et quia non
est eadem mensura omnium, ideo contingit quod aliquid non imputatur uni
ad superbiam quod alteri imputaretur; sicut episcopo non imputatur ad
superbiam si exerceat ea quae ad propriam excellentiam pertinent:
imputaretur autem hoc ad superbiam clerico, vel simplici sacerdoti, si
ea quae sunt episcopi attentaret. Sic ergo excellentia habet propriam
rationem cuiusdam determinati appetibilis, quamvis materialiter
inveniatur in multis; unde manifestum est superbiam esse speciale
peccatum. Actus enim et habitus distinguuntur specie secundum formales
obiectorum rationes: unde et Augustinus, singillatim singulis
peccatis propria obiecta attribuens, in quorum appetitu umbram quamdam
divinae similitudinis imitantur, de superbia sic dicit loquens ad
Deum: super celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia Deus
excelsus. Contingit tamen superbiam quodammodo esse generale peccatum
dupliciter. Uno quidem modo per quamdam diffusionem, alio modo
secundum suum effectum. Quantum ad primum considerandum est, quod,
sicut Augustinus dicit XIV de Civit. Dei, sicut amor Dei facit
civitatem Dei, ita amor inordinatus sui facit civitatem Babylonis;
et sicut in amore Dei ipse Deus est ultimus finis, ad quem omnia
ordinantur quae recto amore diliguntur, ita in amore suae excellentiae
invenitur ultimus finis, ad quem omnia alia ordinantur. Nam qui
quaerit abundare in divitiis vel in scientia vel honoribus vel
quibuscumque aliis rebus, per omnia huiusmodi quamdam excellentiam
intendit. Est autem hoc considerandum in omnibus actibus et habitibus
operativis, quod ars vel habitus ad quem pertinet finis, per imperium
movet artes vel habitus versantes circa ea quae sunt ad finem; sicut
ars gubernatoria, ad quam pertinet usus navis, qui est finis eius,
imperat navifactivae; et idem est videre in omnibus. Unde et
caritas, quae est amor Dei, imperat omnibus aliis virtutibus; et sic
quamvis sit specialis virtus si consideretur proprium obiectum, tamen
secundum quamdam diffusionem sui imperii est communis omnibus
virtutibus; unde dicitur forma et mater omnium virtutum. Et similiter
superbia, quamvis sit speciale peccatum secundum rationem proprii
obiecti, tamen secundum quamdam diffusionem proprii imperii est commune
peccatum ad omnia; unde et dicitur radix et regina omnium peccatorum,
ut patet per Gregorium XXXI Moralium. Quantum vero ad secundum
considerandum est, quod unumquodque peccatum considerari potest et
secundum affectum et secundum effectum. Contingit enim quandoque esse
aliquod peccatum secundum effectum, non tamen secundum affectum; sicut
si aliquis occidat patrem putans occidere hostem, committit quidem
peccatum patricidii secundum effectum, non autem secundum affectum;
sicut et a quibusdam dictum est, quod Milesii quidem stulti non sunt,
operantur autem qualia stulti. Sic ergo si accipiatur peccatum
superbiae secundum effectum, communiter invenitur in omni peccato; est
enim quidam effectus superbiae, non subdi regulae superioris: quod
facit quicumque peccat, in quantum non subditur legi Dei. Si vero
consideretur quantum ad affectum, non semper in omni peccato est
peccatum superbiae: quia non semper hoc aliquid agitur ex actuali
contemptu Dei vel legis ipsius: sed quandoque ex ignorantia,
quandoque vero ex infirmitate, sive ex aliqua passione; unde
Augustinus in Lib. de natura et gratia, dicit, peccatum superbiae
esse ab aliis peccatis discretum.
Ad primum ergo dicendum, quod superbia extinguit omnes virtutes et
corrumpit omnes potentias animae per quamdam diffusionem sui imperii,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod praeferre voluntatem suam voluntati
superioris, est quidem actus superbiae: sed non semper ex affectu
superbiae procedit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod superbia habet propriam materiam si
accipiatur formalis ratio sui obiecti, sicut dictum est, licet illa
formalis ratio in omnibus inveniri possit; sicut et magnanimitas,
specialis virtus est, et tamen intendit magnum in operibus virtutum,
ut philosophus dicit in IV Ethic.
Ad quartum dicendum, quod superbia secundum quod importat Dei
contemptum secundum affectum, non potest esse peccatum generale; immo
etiam est specialius quam superbia secundum quod significat appetitum
perversae excellentiae: potest enim esse appetitus perversae
excellentiae non solum si contemnatur Deus, sed etiam si contemnatur
homo. Sed si accipiatur contemptus Dei secundum effectum, sic
salvatur in omnibus peccatis, etiam quae ex infirmitate vel ignorantia
committuntur, ut patet ex dictis.
Ad quintum dicendum, quod sicut superbia per diffusionem et effectum
invenitur in omnibus peccatis, quamvis sit speciale peccatum, ita
etiam timor eisdem modis potest inveniri in omnibus actibus virtutum,
quamvis sit speciale donum.
Ad sextum dicendum, quod superbia perficit omnia praedicta, ratione
malitiae; non quia sit essentialiter omnis malitia, sed duobus modis
praedictis.
Ad septimum dicendum, quod invidia, inanis gloria et ira non habent
idem obiectum cum superbia; sed obiecta eorum ordinantur ad obiectum
superbiae sicut ad finem; ideo enim invidia tristatur de bono proximi,
et inanis gloria appetit laudem, et ira vindictam, ut per huiusmodi
quaedam excellentia habeatur. Ex quo non potest concludi quod superbia
sit idem cum eis, sed quod imperet eis, sicut patet ex dictis.
Ad octavum dicendum, quod auctoritates illae intelliguntur de superbia
quantum ad effectum superbiae, sine quo nullum peccatum esse potest;
non autem quantum ad superbiae affectum.
Et similiter dicendum ad nonum; sic enim superbire secundum effectum
convertitur cum eo quod est peccare. Quamvis ad utrumque dici possit,
quod Augustinus in Lib. de natura et gratia, illa verba inducit non
ex persona sua, sed ex persona alterius contra quem disputat; unde et
postmodum improbat ea dicens, quod non semper ex superbia peccatur.
Ad decimum dicendum, quod recedere a Deo est superbia secundum
effectum.
Et similiter dicendum ad undecimum; quia transgredi praecepta Dei
peccando est superbire secundum effectum, non tamen semper secundum
affectum.
Ad duodecimum dicendum, quod si accipiatur superbia prout secundum
effectum est in omni peccato, sic superbia nihil est aliud quam aversio
ab incommutabili bono; cupiditas autem conversio ad commutabile bonum;
ex quibus duobus constituitur unum peccatum, sicut ex formali et
materiali, eo quod omne peccatum est aversio ab incommutabili bono, et
conversio ad commutabile bonum.
Ad decimumtertium dicendum, quod in appetitu proprii boni contingit
esse peccatum, si recedat a regula rationis, ut dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod etiam Gregorius XXXI Moral.,
non ponit superbiam unum de vitiis principalibus sed reginam omnium et
radicem, in quantum ad omnia peccata diffundit suum imperium. Sed per
hoc non excluditur quin superbia sit speciale peccatum.
Ad decimumquintum dicendum, quod amor inordinatus proprii boni
communiter convenit omni peccato; et sic etiam convenit superbiae
secundum quod id quod est generis, convenit speciei. Potest tamen
dici, quod superbia proprie sit amor proprii boni, si hoc quod dicitur
proprii, sumatur cum quadam praecisione, ita scilicet quod aliquis
amet bonum non quasi superioris bonum; quod proprie ad superbiam
pertinet, ut scilicet bonum suum ab alio non recognoscat.
Ad decimumsextum dicendum, quod ratio illa procedit de superbia
quantum ad effectum, sic enim incommutabile bonum spernitur in omni
peccato: non autem semper quantum ad affectum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod superbia potest uno modo dici ex eo
quod superexcedit regulam rationis; et sic semper superbia est
peccatum; et ita communiter accipitur. Alio modo potest dici superbia
ex eo quod superexcedit aliquid aliud: et sic potest esse superbia
bona, ut Hieronymus dicit, sicut cum aliquis vult operari opera
consiliorum, quae superexcedunt communia opera praeceptorum. Vel
potest dici, quod cum dicitur: ponam te in superbiam saeculorum,
accipitur superbia materialiter, id est, dabo tibi magnam
excellentiam, de qua homines saeculi superbiunt. Et similiter potest
intelligi quod dicitur. Opes superbae, id est de quibus solent
homines superbire.
|
|