|
Et videtur quod non.
1. Cum enim irascibilis sit quaedam pars sensibilis appetitus,
oportet quod quilibet motus irascibilis sit quaedam passio, quia
passiones animae sunt motus appetitus sensitivi. Sed superbia non
videtur consistere in aliqua passione ad irascibilem pertinente, neque
in timore, neque in audacia, neque in spe aut desperatione, neque in
ira. Ergo superbia non est in irascibili.
2. Praeterea, cum irascibilis sit in parte sensitiva animae,
obiectum irascibilis non potest esse nisi aliquod bonum sensibile. Sed
superbia quaerit excellentiam non solum in bonis sensibilibus, sed
etiam in rebus spiritualibus et intelligibilibus, ut Gregorius dicit
in XXXIV Moralium. Ergo superbia non potest esse in irascibili
sicut in subiecto.
3. Praeterea, in Daemonibus non est sensitiva pars animae, cum
sint incorporei. Si ergo superbia esset in irascibili, sequeretur
quod superbia non potest esse in Daemonibus, quod patet esse falsum.
4. Praeterea, superbia proprie est contemptus Dei. Sed
irascibilis non potest attingere ad hoc obiectum quod est Deus, cum
sit potentia animae sensitivae. Ergo superbia non est in irascibili
sicut in subiecto.
5. Praeterea, Avicenna notificat vim irascibilem per hoc quod
movetur ad repellendum nocivum vel corrumpens cum appetitu vincendi.
Sed hoc non pertinet ad superbiam; non enim intendit repellere
nocivum, sed magis excellere in bono. Ergo superbia non est in
irascibili.
6. Praeterea, superbia est causa invidiae. Invidia autem est in
concupiscibili, cum sit in odium felicitatis alienae. Ergo superbia
non est in irascibili.
7. Praeterea, videtur quod non sit in irascibili sed magis in
rationali. Gregorius enim XXIII Moralium, assignans quatuor
species superbiae, dicit: quatuor quippe sunt species, quibus omnis
tumor arrogantium demonstratur; cum bonum aut a semetipsis habere se
aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc
accepisse meritis putant, aut certe coniectant se habere quod non
habent, aut despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod
habent. Sed omnia ista pertinent ad rationem, scilicet aestimare,
putare, credere, enuntiare, et se aliis comparare. Ergo superbia
est in ratione.
8. Praeterea, Prov. XI, 2, dicitur: ubi humilitas, ibi
sapientia. Sed sapientia est in ratione. Ergo et humilitas; ergo et
superbia; quae humilitati contrariatur; contraria enim nata sunt esse
in eodem.
9. Praeterea, Bernardus dicit in Lib. de XII gradibus
humilitatis, quod perfectio humilitatis est cognitio veritatis. Sed
cognitio veritatis pertinet ad rationem. Ergo humilitas est in
ratione; ergo et superbia.
10. Praeterea, philosophus dicit in III Ethic., quod superbus
est fictor fortitudinis. Sed fictio pertinet ad rationem; fingere
enim est repraesentare; quod est rationis solius, ut dicit philosophus
in sua poetica. Ergo superbia est in ratione.
11. Praeterea, Habacuc, II, 5, super illud: quomodo vinum
decipit bibentem, dicit Glossa, quod superbia primum credere altiora
de se facit. Sed credere est actus rationis. Ergo primus actus
superbiae est in ratione; ergo ipsa superbia est in ratione.
12. Praeterea, Ambrosius dicit super beati immaculati, quod lex
Dei sola est quae vires superbiae potest repellere. Sed lex Dei est
in ratione. Ergo et superbia quae per eam repellitur.
13. Praeterea, Gregorius dicit XXXI Moral., quod superbia
est regina omnium vitiorum. Sed regere ad rationem pertinet. Ergo
superbia est in ratione.
14. Praeterea, Ieremiae, XLIX, 16, super illud: superbia
tua, et arrogantia tua, etc., dicit Glossa: haereticum non facit
error, sed superbia. Sed haeresis est in ratione; ergo et superbia.
15. Praeterea, Augustinus dicit in XII de Trin., quod in
inferiori ratione est peccatum, in quantum non cohibetur a superiori
ratione, vel in quantum etiam superior ratio consentit; et sic videtur
quod primum peccatum sit in superiori ratione. Sed superbia est primum
peccatum. Ergo superbia est in superiori ratione.
16. Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in decretis, 15,
quaest. 1, quod superbia est motus ad consequendum quod iustitia
vetat. Sed iustitia ad rationem pertinet, quia per eam hominis est
alteri debitum reddere. Superbia est ergo in ratione.
17. Praeterea, Augustinus dicit et habetur in Decr., 23,
quaest. 4: vasis irae nunquam Deus redderet interitum nisi inveniret
in eis spontaneum delictum. Spontaneum autem dicitur aliquid quod
subiacet imperio rationis. Cum ergo maxime reddatur interitus vasis
irae propter superbiam, videtur quod superbia pertineat ad rationem.
18. Praeterea, Seneca dicit in quadam epistola, quod summum bonum
hominis est in rationali. Hoc autem est virtus, quam corrumpit
superbia, ut dictum est. Ergo etiam superbia est in ratione, et non
in irascibili.
19. Praeterea, videtur quod sit in voluntate, et non in
irascibili. Quia super illud Matth., cap. III, 13: sic
decet nos implere omnem iustitiam, dicit Glossa, id est perfectam
humilitatem. Sed iustitia est in voluntate. Ergo et humilitas.
20. Praeterea, ad superbiam praecipue videtur pertinere appetitus
honoris. Sed appetere honores est voluntatis. Ergo superbia est in
voluntate.
21. Praeterea, superbire est super ire; et sic videtur quod maxime
pertineat ad superiorem potentiam, quae super alias vadit. Haec autem
est voluntas, quae movet omnes alias potentias. Ergo superbia videtur
ad voluntatem pertinere, et non ad irascibilem.
22. Praeterea, videtur quod sit in concupiscibili. Dicitur enim
in libro sententiarum prosperi quod superbia est amor propriae
excellentiae. Sed amor est in concupiscibili. Ergo et superbia.
23. Praeterea, ad superbiam secundum Augustinum, pertinet
appetere laeta et fugere tristia. Sed hoc pertinet ad
concupiscibilem. Ergo superbia est in concupiscibili.
24. Praeterea, ad superbiam pertinet delectari de bono proprio.
Sed hoc est concupiscibilis. Ergo superbia videtur esse in
concupiscibili, et non in irascibili.
1. Sed contra. Est quod Gregorius in II Moralium, ponit contra
superbiam donum timoris.
2. Praeterea, Augustinus dicit in XIV de Civit. Dei, quod
superbia est appetitus perversae celsitudinis. Sed arduum est
subiectum irascibilis. Ergo superbia est in irascibili.
3. Praeterea, pusillanimitas videtur esse vitium oppositum
superbiae. Pusillanimitas autem est in irascibili, sicut et
magnanimitas. Ergo et superbia est in irascibili.
Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis evidentiam oportet
primo considerare, in qua potentia animae possit esse peccatum vel
virtus, ut sic considerari possit, in qua vi animae sit superbia
tamquam in subiecto. Est ergo considerandum quod omnis actus virtutis
seu peccati est voluntarius. Sunt autem in nobis duo principia
voluntarii actus, scilicet ratio sive intellectus, et appetitus; haec
enim sunt duo moventia, ut dicitur in III de anima, et praecipue
quantum ad actus proprios hominis. Ratio autem, cum sit vis
apprehensiva, differt a vi appetitiva in hoc quod operatio rationis et
cuiuslibet virtutis apprehensivae perficitur in hoc quod apprehensum est
in apprehendente; intellectus enim in actu est intellectum in actu, et
sensus in actu est sensatum in actu. Operatio autem appetitivae
consistit in hoc quod appetens movetur ad rem appetitam. Manifestum
est autem quod hoc proprie ad superbiam pertinet quod aliquis inordinate
tendat in propriam excellentiam, quasi magnificando seipsum, secundum
illud Psalm. IX, v. 18: iudicare pupillo et humili, ut non
apponat ultra magnificare se homo super terram. Unde manifestum est
quod superbia ad vim appetitivam pertinet. Sed cum vis appetitiva
moveatur quodammodo a vi apprehensiva in quantum bonum apprehensum movet
appetitum, necesse est quod secundum diversam rationem apprehensionis
distinguatur vis appetitiva; eo quod passiva sunt proportionata activis
et motivis, et potentiae distinguuntur secundum obiecta. Est autem
quaedam vis apprehensiva universalium, scilicet intellectus vel ratio;
quaedam autem vis apprehensiva singularium, scilicet sensus vel
phantasia; unde consequenter est duplex appetitiva: una quae est in
parte rationali, quae vocatur voluntas; alia quae est in sensitiva,
quae vocatur sensualitas, sive appetitus sensitivus. Appetitus ergo
rationalis, qui est voluntas, habet pro propria ratione obiecti bonum
universale; et ideo non dividitur in plures potentias. Sed appetitus
sensitivus non attingit ad universalem rationem boni, sed ad quasdam
particulares rationes boni sensibilis vel imaginabilis; unde oportet
quod secundum diversas particulares rationes huiusmodi boni,
distinguatur appetitus sensitivus; habet enim aliquid rationem
appetibilis ex eo quod est delectabile secundum sensum, et secundum
hanc rationem boni est obiectum concupiscibilis; habet etiam aliquid
aliud rationem appetibilis ex hoc quod habet quamdam altitudinem
imaginatam ab animali, ut possit repellere omnia nociva, et
potestative uti proprio bono. Quod quidem bonum est absque omni
delectatione sensus, et interdum cum aliquo dolore sensibili, sicut
cum animal pugnat ad vincendum; et secundum hanc rationem boni
imaginati accipitur obiectum irascibilis. Manifestum est autem quod
omne particulare continetur sub universali, sed non convertitur; unde
in quodcumque potest ferri irascibilis vel concupiscibilis, potest
etiam ferri voluntas, et in multa alia. Sed voluntas fertur in suum
obiectum absque passione, eo quod non utitur organo corporali,
irascibilis autem et concupiscibilis cum passione; et ideo motus omnes
qui sunt in irascibili et concupiscibili cum passione, ut amoris,
gaudii, spei et huiusmodi, possunt esse in voluntate sine passione.
Manifestum est autem ex supradictis quod superbiae obiectum est
excellentia sensibilis. Si ergo sola excellentia sensibilis vel
imaginabilis ad superbiam pertinet, oportet superbiam solum in
irascibili ponere. Sed quia superbia est etiam circa excellentiam
intelligibilem, quae est in spiritualibus bonis, et, quod plus est,
invenitur etiam in substantiis spiritualibus, in quibus non invenitur
appetitus sensitivus; ideo necesse est dicere quod superbia etiam sit
in irascibili in quantum respicit excellentiam sensibilem vel
imaginabilem; et sic etiam est in voluntate, prout respicit
excellentiam intelligibilem, et secundum quod invenitur in
Daemonibus.
Ad primum ergo dicendum, quod superbia est appetitus inordinatus
excellentiae. Sic autem se habet spes ad bonum arduum futurum, sicut
se habet desiderium ad bonum absolute sumptum. Unde manifestum est
quod superbia est principaliter circa spem, quae est passio
irascibilis: nam et praesumptio, quae est inordinata spes, maxime
videtur ad superbiam pertinere.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, superbia quae respicit
excellentiam intelligibilem non est in irascibili, sed in voluntate;
et tamen ex excellentia intelligibili consequitur interdum aliquis
effectus imaginatus, respectus cuius potest esse superbia in
irascibili; sicut cum aliquis propter excellentiam scientiae laudatur,
vel aliquem honorem sensibilem habet.
Ad tertium dicendum, quod superbia Daemonum etsi non sit in
irascibili, est tamen in voluntate, sicut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod duplex est obiectum. Unum quidem quod se
habet per modum termini ad quem; et tale obiectum irascibilis non
potest esse Deus. Alio modo per modum termini a quo; et sic illud
quod contemnitur est obiectum irascibilis; et hoc modo nihil prohibet
Deum esse obiectum irascibilis in quantum scilicet irascibilis fertur
ad proprium obiectum, non refrenata per reverentiam Dei.
Ad quintum dicendum, quod vis irascibilis licet sit subiectum multarum
passionum, denominatur tamen ab ira tamquam ab ultima; unde Avicenna
notificat vim irascibilem solum secundum passionem irae et non secundum
alias passiones.
Ad sextum dicendum, quod invidia non est in irascibili, sed in
concupiscibili, cum sit tristitia de alieno bono; tristitia autem est
in concupiscibili, sicut et delectatio; et ad eamdem etiam vim
pertinet odium, sicut et amor. Si tamen invidia esset in irascibili,
non propter hoc prohiberetur superbia esse in concupiscibili quia est
causa eius; nihil enim prohibet unum actum vel passionem alicuius
potentiae esse causam alterius actus vel passionis eiusdem potentiae:
sicut amor est causa desiderii, cum tamen utrumque sit in
concupiscibili.
Ad septimum dicendum, quod aliquis actus potest ad aliquod vitium
pertinere tripliciter: uno modo directe; alio modo antecedenter; et
tertio modo consequenter: sicut ad iram directe quidem et essentialiter
pertinet quod sit appetitus vindictae; antecedenter autem quod
tristetur de aliqua iniuria illata; consequenter autem quod delectetur
de punitione eius qui iniuriam intulit. Sic ergo ad superbiam pertinet
directe quidem et quasi essentialiter immoderatus appetitus
excellentiae; antecedenter autem quod aliquis aestimet se tantum cui
talis excellentia competat; consequenter autem ut ex aestimatione et
appetitu in verba et facta ostentationis prorumpat. Quorum trium
primum pertinet ad irascibilem, alia vero duo ad rationem.
Apprehensio enim rationis praecedit appetitivum motum; et imperium
rationis de exteriori executione sequitur ipsum.
Ad octavum dicendum, quod humilitas et sapientia inveniuntur in eodem
homine, in quantum humilitas ad sapientiam disponit: quia qui humilis
est subiicit se sapientibus ad discendum, et non innititur sensui
proprio. Non tamen oportet quod sapientia et humilitas sint in eadem
parte animae, quia quod est in inferiori potest disponere ad quod est
superioris; sicut bonitas imaginationis disponit ad scientiam.
Ad nonum dicendum, quod cognitio veritatis se habet ad humilitatem
antecedenter; quia dum aliquis veritatem considerat, se ultra suam
mensuram non offert.
Ad decimum dicendum, quod fictio se habet ad superbiam consequenter;
ex hoc enim quod aliquis appetit excellentiam, consequitur quod talem
exterius se exhibeat ut apud alios aliquo modo excellat.
Ad undecimum dicendum, quod sentire de se altiora dicitur esse primus
actus superbiae, quia antecedit ad appetitum excellentiae.
Ad duodecimum dicendum, quod ratio in quantum regit inferiores vires
et movet eas, retrahit eas ab inordinatis motibus; unde lex Dei,
secundum quod est in ratione, excludit superbiam, non quidem
formaliter, sicut nigredo excludit albedinem (sic enim essent in
eodem), sed effective, sicut pictor excludit nigredinem. Unde non
oportet quod superbia sit in ratione, in qua est lex Dei.
Ad decimumtertium dicendum, quod superbia dicitur esse regina aliorum
vitiorum, in quantum imperium suum diffundit ad omnia alia vitia,
propter ordinem finis eius ad fines aliorum vitiorum, non propter hoc
quod sit in ratione.
Ad decimumquartum dicendum, quod haeresis per illam auctoritatem
probatur esse effectus superbiae. Nihil autem prohibet id quod est in
una vi animae, habere effectum in alia vi animae.
Ad decimumquintum dicendum, quod primum peccatum dicitur esse in
ratione antecedenter, in appetitu autem essentialiter, in quantum
scilicet vis appetitiva tendit in aliquod illicitum, vel ab eo
retardatur iudicio rationis.
Ad decimumsextum dicendum, quod peccatum est in inferiori vi animae,
ex eo quod a rectitudine rationis recedit; unde non oportet si iustitia
aliquo modo ad rationem pertinet, quod propter hoc omne peccatum
essentialiter sit in ratione sicut in subiecto.
Ad decimumseptimum dicendum, quod peccatum dicitur esse voluntarium
sive spontaneum, non solum quando actus eius a voluntate elicitur, sed
etiam quando est imperatus ab ea, quae imperat actus inferiorum
virium; unde nihil prohibet aliquod peccatum voluntarium in aliqua
inferiori vi animae esse.
Ad decimumoctavum dicendum, quod Socrates posuit omnes virtutes esse
quasdam scientias, ut dicitur in VI Ethic.; et ideo posuit ipse,
et Stoici in hoc eum sequentes, omnes virtutes esse in rationali per
essentiam. Sed quia per virtutem moralem magis directe perficitur vis
appetitiva quam ipsa ratio, ideo melius est dicendum secundum
Aristotelem, quod virtutes morales sunt in vi appetitiva, quae est
rationalis per participationem, in quantum movetur per imperium
rationis.
Ad decimumnonum dicendum, quod omnis virtus quodammodo est iustitia,
in quantum per rationem ordinatur ad obediendum legi, ut dicitur in V
Ethic. Unde licet iustitia sit in voluntate, non tamen oportet quod
omnes virtutes quae praedicto modo iustitiae nomen accipiunt, in
ratione vel voluntate esse dicantur: quia ratio et voluntas possunt
etiam alias vires movere.
Ad vicesimum dicendum, quod appetere honores sensibiles, vel
imaginabiles, in quantum habent rationem ardui vel excellentis, non
solum ad voluntatem, sed etiam ad irascibilem pertinet.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod superbire est super ire excedendo
propriam mensuram, quod non solum ad superiorem, sed etiam ad
inferiorem pertinere potest.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod omnes passiones irascibilis
incipiunt ab amore, qui est passio concupiscibilis; et terminantur ad
delectationem et tristitiam, quae etiam sunt in concupiscibili. Unde
nihil prohibet, si ea quae pertinent ad concupiscibilem, attribuantur
antecedenter vel consequenter superbiae, in irascibili existenti. Et
per hoc patet solutio ad ea quae sequuntur.
|
|