|
1. Quarto quaeritur de speciebus superbiae quas assignat Gregorius
XXIII Moralium, dicens: quatuor quippe sunt species quibus omnis
tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se
existimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc
accepisse meritis putant, aut certe cum iactant se habere quod non
habent, aut despectis ceteris singulariter videri appetunt. Et
videtur quod inconvenienter huiusmodi species superbiae assignentur.
Quod enim aliquis existimet bonum se habere non ab alio, sed a
semetipso, ad infidelitatem pertinet; cum fides recta hoc habeat,
quod Deus omnium bonorum est auctor. Ergo non debet poni species
superbiae quod aliquis existimet bonum a semetipso se habere, sed magis
species erroris vel infidelitatis.
2. Praeterea, inter omnia bona quae in hac vita habentur,
potissimum est bonum gratiae, de quo etiam contingit aliquos
superbire. Sed credere quod gratia detur homini ex meritis pertinet ad
haeresim Pelagianam. Ergo non debet poni species superbiae, quod
aliquid credat id quod habet, esse sibi datum a Deo pro suis meritis.
3. Praeterea, iactare se habere quod non habet, ad mendacium
pertinet quod est vitium distinctum a superbia. Non ergo debet poni
species superbiae.
4. Praeterea, velle videri, ad inanem gloriam pertinet, quae non
est superbia, sed filia eius, ut Gregorius dicit XXXIV
Moralium. Non ergo debet poni species superbiae, quod aliquis
singulariter velit videri.
5. Praeterea, Hieronymus dicit, quod nihil est tam superbum quam
ingratum videri. Ingratitudo autem inter istas quatuor species non
numeratur. Ergo videtur quod Gregorius insufficienter enumeret
species superbiae.
6. Praeterea, Augustinus dicit in XIV de Civ. Dei, quod
excusare se de peccato commisso, ad superbiam pertinet. Hoc autem
inter has species non enumeratur. Ergo insufficienter species
superbiae tanguntur.
7. Praeterea, ad superbiam praecipue pertinere videtur quod aliquis
praesumptuose tendat ad consequendum aliquid quod est supra se. Hoc
autem inter istas quatuor non tangitur. Ergo videtur quod
insufficienter species superbiae tangantur.
In contrarium sufficiat auctoritas Gregorii, quae posita est in
argumento primo.
Respondeo. Dicendum quod, sicut Dionysius dicit IV cap. de
Div. Nomin. bonum causatur ex una et tota causa, malum autem
causatur ex singularibus defectibus; sicut pulchritudo causatur ex hoc
quod omnia corporis membra decenter se habent; quorum si unum tantum
fuerit indecenter dispositum, turpitudinem inducit. Sic ergo pertinet
ad virtutem quod appetitus hominis feratur in aliquam excellentiam
secundum regulam rationis et suam mensuram. Malum autem superbiae in
hoc consistit quod aliquis in appetendo bonum excellens propriam
mensuram excedit. Unde quot modis contingit excedere propriam mensuram
in appetitu propriae excellentiae, tot sunt species superbiae. Hoc
autem contingit tripliciter. Uno modo quantum ad ipsum bonum excellens
quod appetitur; ut cum scilicet appetitus fertur in aliquid quod
excedit suam mensuram; et secundum hoc est tertia species superbiae,
cum scilicet aliquis iactat se habere quod non habet. Alio modo
quantum ad modum adipiscendi, ut scilicet habeat aliquam excellentiam a
se vel suis meritis, quam non potest obtinere nisi per gratiam
alterius; et sic sumuntur primae duae species, eo quod aliquid esse a
nobis dupliciter contingit; vel simpliciter, sicut cum facimus
aliquid; vel per quamdam praeparationem, sicut cum aliquid meremur.
Tertio modo potest aliquid excedere propriam mensuram quantum ad modum
habendi, ut scilicet aliquis afficiatur ad habendum aliquid super
ceteros, quod competit sibi similiter habere cum ceteris.
Ad primum ergo dicendum, quod aestimatio rationis corrumpitur
dupliciter: uno modo in universali, alio modo in particulari propter
aliquam passionem. Corruptio ergo rectae existimationis circa ea quae
pertinent ad finem vel bonos mores, si sit quidem in universali,
pertinet ad peccatum haeresis, non autem si sit in particulari propter
passionem; secundum quod errant (omnes) qui operantur malum, ut
dicitur Prov. XIV, 22; sicut si aliquis sentiret in universali
fornicationem non esse peccatum, esset infidelis; non autem infidelis
censetur fornicator, qui eligit fornicationem tamquam bonum propter
concupiscentiae passionem. Similiter si quis in universali aestimaret
Deum non esse auctorem omnium bonorum, vel bonum gratiae esse ex
meritis, pertineret ad haeresim; non autem si propter amorem
inordinatum excellentiae, quae incipit in concupiscentiis, corrumpatur
in particulari iudicium rationis, ut aliquis praesumat de se ipso,
tamquam bonum aliquid a se possit habere, aut ex meritis propriis;
quod pertinet ad superbum.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod iactantia ponitur species superbiae, non
quantum ad ipsum exteriorem actum, qui consequenter se habet ad
superbiam, ut supra, dictum est, sed quantum ad interiorem affectum,
ex quo talis actus exterior procedit; dum scilicet homo praesumit de se
ipso, ac si haberet quod non habet et in talem excellentiam animus eius
tendit quae sibi non competit nisi haberet quod non habet.
Ad quartum dicendum, quod etiam velle singulariter videri,
consequenter ad superbiam pertinet: essentialiter autem quarta species
superbiae in hoc consistit quod homo praesumat de se, ac si
singulariter omnes excelleret, et ad huiusmodi excellentiam animus eius
afficitur.
Ad quintum dicendum, quod primae duae species ad ingratitudinem
pertinent. Est enim ingratus qui non recognoscit beneficium sibi
gratis collatum, vel qui aestimat se hoc suis meritis obtinuisse.
Ad sextum dicendum, quod, sicut philosophus dicit in V Ethic.,
carere malo accipitur in ratione boni; et ideo sicut ad tertiam speciem
pertinet quod aliquis iactet se habere quod non habet; ita etiam quod
excuset se de peccato quod habet.
Ad septimum dicendum, quod peccatum superbiae quandoque evidentius
apparet per aliqua praecedentia et subsequentia, quam per id in quo
essentialiter consistit; et ideo Gregorius species superbiae
assignavit secundum aliquos actus antecedentes vel consequentes cum
tamen omnes species superbiae in quadam praesumptione animi
essentialiter consistant.
|
|