|
Et videtur quod non.
1. Consistit enim inanis gloria in eo quod aliquis velit bona sua
aliis apparere. Sed hoc non est peccatum, sed laudabile; dicitur
enim Matth., V, 16; sic luceat lux vestra coram hominibus, ut
videant opera vestra bona. Ergo inanis gloria non est peccatum.
2. Praeterea, appetitus inanis gloriae in hoc consistit quod aliquis
quaerit bona sua ab hominibus laudari. Sed hoc nobis ab apostolo
mandatur, Rom., XII, 17: providentes bona non solum coram
Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Ergo inanis gloria non est
peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum consistit in deordinatione appetitus
naturalis. Sed per inanem gloriam non appetitur aliquid quod non sit
naturaliter appetibile; est enim naturaliter appetibile quod homo
veritatem cognoscat, et quod ipse cognoscatur. Ergo inanis gloria non
est peccatum.
4. Praeterea, Ephes., V, 1, dicitur: estote imitatores
Dei, sicut filii carissimi. Sed in hoc quod homo quaerit gloriam,
fit imitator Dei, qui suam gloriam quaerit. Ergo videtur quod
appetere gloriam non sit peccatum.
5. Praeterea, appetere illud quod homini rependitur pro praemio,
non est peccatum. Sed gloria repromittitur homini pro praemio;
dicitur enim Iob, XXII, 29: qui humiliatus fuerit, erit in
gloria;- et Prov., III, 35: gloriam sapientes possidebunt.
Ergo appetitus gloriae non est peccatum.
6. Praeterea, illud quod est provocativum ad opera virtutum, non
videtur esse peccatum. Sed huiusmodi est appetitus gloriae; dicit
enim Tullius in I Tusculanarum: omnes ad studia accenduntur gloria.
Ergo appetitus gloriae non est peccatum.
7. Praeterea, illud quod appetitur aequaliter a bonis et malis, non
videtur esse peccatum. Sed Sallustius dicit in Catilinario: gloriam
et honorem et imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant. Ergo
appetitus gloriae non est peccatum.
8. Praeterea, Augustinus dicit, quod inanis gloria est iudicium
hominum bene de aliquo opinantium. Sed hoc appetere non est peccatum;
quia, sicut ipse dicit, crudelis est qui famam suam negligit. Ergo
inanis gloria non est peccatum.
9. Praeterea, illud quod est obiectum cupiditatis, non est
peccatum, quamvis ipsa cupiditas peccatum sit, ut patet de pecunia,
et de pecuniae cupiditate. Sed inanis gloria est obiectum
cupiditatis, ut patet per illud quod dicitur Gal., V, 26: non
efficiamur inanis gloriae cupidi. Ergo inanis gloria non est
peccatum.
10. Praeterea, peccatum virtuti opponitur circa eamdem materiam.
Sed inanis gloria non opponitur verae gloriae; possunt enim in eodem
esse, ut videtur. Ergo inanis gloria non est peccatum.
Sed contra, est quod illud quod impedit hominem a fide, per quam
acceditur ad Deum, est peccatum. Huiusmodi autem est appetitus
humanae gloriae; dicitur enim Ioan. V, 44: quomodo potestis
credere qui gloriam (quae est) ab invicem accipitis, et gloriam quae
a solo Deo est non quaeritis? Ergo inanis gloria est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam oportet
primo videre quid sit gloria; et secundo quid sit vana gloria; et sic
tertio inspici poterit, quomodo inanis gloria sit peccatum. Est ergo
sciendum, quod, sicut Augustinus dicit super Ioannem, gloria
claritatem quamdam importat; unde glorificari et clarificari pro eodem
in Evangelio sumuntur. Claritas autem importat evidentiam quamdam,
secundum quam aliquid fit conspicuum et manifestum in suo splendore; et
ideo gloria importat quamdam manifestationem alicuius in bono. Si
autem manifestatur malum alicuius, iam non dicitur gloria, sed magis
ignominia; et propter hoc Ambrosius dicit super epistolam ad Rom.,
quod gloria est clara cum laude notitia. Consideratur autem gloria
secundum triplicem statum. Nam secundum maximum sui statum gloria
consistit in hoc quod bonum alicuius multitudini manifestatur; hoc enim
clarum esse dicimus quod ab omnibus vel a multis perspicue videri
potest. Unde Tullius dicit, quod gloria est frequens fama cum
laude. Et Titus Livius introducit Fabium dicentem: neque tempus
gloriandi mihi apud unum est. Sed tamen secundo modo gloria dicitur
secundum aliquem sui statum, prout bonum unius vel paucis vel uni soli
manifestatur. Tertio modo etiam gloria dicitur secundum quod bonum
alicuius consistit in consideratione sui ipsius, scilicet quod aliquis
considerat bonum suum sub ratione cuiusdam claritatis, ut manifestandum
et admirandum multis; et secundum hoc aliquis dicitur gloriari, cum
aliquis appetit vel etiam delectatur circa manifestationem sui boni vel
ad multitudinem vel ad aliquos paucos, sive ad unum, vel ad se ipsum
tantum. Sed ut sciatur quid sit vana gloria vel inaniter gloriari,
sciendum est, quod vanum tripliciter accipi consuevit. Quandoque enim
accipitur vanum pro eo quod non habet subsistentiam, secundum quod res
falsae dicuntur vanae; unde dicitur in Psalm. IV, 3: ut quid
diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quandoque vero accipitur
vanum pro eo quod non habet soliditatem vel firmitatem, secundum quod
dicitur Eccle. I, 2: vanitas vanitatum et omnia vanitas; quod
dicitur propter mutabilitatem rerum. Quandoque vero dicitur vanum
quando aliquid non consequitur finem debitum: sicut dicitur aliquis in
vanum medicinam sumpsisse qui non est consecutus sanitatem; unde
dicitur Is., XLIX, v. 4: in vanum laboravi, sine causa et
vane consumpsi fortitudinem meam. Secundum hoc ergo tripliciter potest
dici gloria vana. Primo quidem quando aliquis gloriatur falso, puta
de bono quod non habet; unde dicitur I ad Cor. IV, 7: quid
habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quare gloriaris, quasi
non acceperis? Secundo dicitur gloria vana, quando aliquis gloriatur
de aliquo bono quod de facili transit, secundum illud Is., XL,
6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius sicut flos foeni. Tertio
modo dicitur gloria vana quando gloria hominis non ordinatur ad debitum
finem. Est enim homini naturale quod appetat cognitionem veritatis,
quia per hoc perficitur eius intellectus: sed quod aliquis appetat
bonum suum ab aliquo cognosci, non est appetitus perfectionis; unde
habet quamdam vanitatem, prout hoc non est utile ad aliquem finem.
Potest autem laudabiliter ordinari ad tria. Primo quidem ad gloriam
Dei; per hoc enim quod bonum alicuius manifestatur, glorificatur
Deus, cuius est principaliter illud bonum, sicut primi actoris unde
dicitur Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut
videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis
est. Secundo est utile ad proximorum salutem qui bonum alicuius
cognoscentes aedificantur ad imitandum, secundum illud ad Rom. XV,
2: unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad
aedificationem. Tertio modo ordinari potest ad utilitatem ipsius
hominis, qui dum considerat bona sua ab aliis laudari, de his gratias
agit, et firmius in eis persistit; unde apostolus frequenter fidelibus
Christi commemorat ipsorum bona, ut firmius in eis persistant. Si
quis ergo appetat manifestationem suorum bonorum, vel etiam in
huiusmodi manifestatione delectetur non propter aliquod trium
praedictorum, erit gloria vana. Manifestum est autem quod secundum
quemlibet horum modorum vana gloria importat quamdam inordinationem
appetitus quae facit rationem peccati. Unde vana gloria, quocumque
modo sumatur, est peccatum; sed tamen tertio modo sumpta communior
est; sic enim potest aliquis inaniter gloriari tam de habitis quam de
non habitis, et tam de spiritualibus bonis quam etiam de temporalibus.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus ibi mandat quod bona nostra
faciamus aliis innotescere propter gloriam Dei; unde subditur: ut
videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis
est. Hoc autem non est inanis gloriae.
Ad secundum dicendum, quod apostolus mandat ut bona coram hominibus
provideamus propter eorum utilitatem; unde subdit: si fieri potest,
quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, quae etiam
intentio vanitatem gloriae excludit.
Ad tertium dicendum, quod unumquodque perfectum naturaliter communicat
se aliis secundum quod possibile est; et hoc competit unicuique rei ex
imitatione primi perfecti, scilicet Dei, qui bonitatem suam
communicat omnibus. Bonum autem alicuius communicatur aliis et quantum
ad esse et quantum ad cognitionem; unde ad naturalem appetitum
pertinere videtur quod aliquis bonum suum innotescere velit. Si igitur
hoc referatur ad debitum finem, erit virtutis; si autem non, erit
vanitatis.
Ad quartum dicendum, quod cognoscere divinam bonitatem, est ultimus
finis rationalis creaturae, in hoc enim beatitudo consistit: unde
gloria Dei non est ad aliquid aliud referenda, sed proprium ipsius
Dei est ut gloria eius propter seipsam quaeratur. Nullius autem
creaturae bonum sua cognitione facit creaturam rationalem beatam; unde
nulla creaturae gloria est propter ipsam quaerenda, sed propter aliud.
Ad quintum dicendum, quod pro praemio promittitur gloria non vana,
sed vera, quae in cognitione Dei consistit; et talis gloria nunquam
est peccatum.
Ad sextum dicendum, quod plures hominum ad bona spiritualia propter
aliqua bona temporalia incitantur; non tamen propter hoc inordinata
cupiditas bonorum temporalium vitio caret; ita etiam, etsi plurimi
propter gloriam, virtutis opera faciant, non tamen propter hoc
inordinatus appetitus gloriae vitio caret, quia virtutis opera non sunt
propter gloriam facienda, sed magis propter bonum virtutis, vel potius
propter Deum.
Ad septimum dicendum, quod, sicut Sallustius ibi subdit, boni
nituntur ad gloriam vera via, idest per virtutem. Hoc autem non est
inaniter appetere gloriam, sed ad eam inordinate conari.
Ad octavum dicendum, quod iudicium bene opinantium de aliquo, ita ad
inanem gloriam pertinet dum absque utilitate appetitur.
Ad nonum dicendum, quod gloria, secundum quod est in his qui
cognoscunt bonum nostrum, est obiectum cupiditatis; et sic non est
peccatum: potest enim et bene et male desiderari. Alio modo secundum
quod est in appetitu ipso; et sic habet vanitatem et rationem peccati.
Ad decimum dicendum, quod vera gloria et inanis gloria possunt esse in
eodem, sed non secundum idem.
|
|