|
Et videtur quod sic.
1. Nihil enim excludit aeternam mercedem nisi peccatum mortale. Sed
inanis gloria excludit mercedem aeternam; dicitur enim Matth. VI,
1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut
videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum
qui in caelis est. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
2. Praeterea, Chrysostomus, ibidem, dicit de inani gloria, quod
occulte ingreditur, et omnia quae intus sunt miserabiliter aufert.
Sed nihil aufert interiora et spiritualia bona nisi peccatum mortale.
Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
3. Praeterea, Iob XXXI, 26, dicitur: si vidi solem cum
fulgeret, et lunam incedentem clare; et laetatum est in abscondito cor
meum, et osculatus sum manum meam ore meo: quae est iniquitas maxima;
quod Gregorius exponit XXII Moral., de inani gloria. Ergo
inanis gloria est maximum et mortale peccatum.
4. Praeterea, Hieronymus dicit, quod nihil est tam periculosum
quantum gloriae cupiditas et iactantiae vitium, et animus de
conscientia virtutum tumens. Sed illud quod est maxime periculosum,
videtur esse mortale. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
5. Praeterea, omne vitium capitale est peccatum mortale. Sed
inanis gloria est vitium capitale. Ergo inanis gloria est mortale
peccatum.
6. Praeterea, quicumque surripit quod est Dei proprium mortaliter
peccat, multo magis quam qui furatur rem proximi. Sed quicumque
appetit inanem gloriam, usurpat sibi illud quod est proprium Dei;
dicitur enim Is., XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo; et
I ad Tim., I, 17: soli Deo honor et gloria. Ergo videtur
quod inanis gloria sit peccatum mortale.
7. Praeterea, peccatum idololatriae esse videtur, ut gloriam Dei
quis creaturae attribuat, secundum illud Rom. I, 23: mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis. Sed ille qui appetit gloriam videtur sibi optare quod Dei
est; gloria enim proprie debetur Deo, ut supra dictum est. Ergo
inanis gloria est peccatum idololatriae; et sic sequitur quod sit
peccatum mortale.
8. Praeterea, Augustinus dicit V de Civit. Dei, quod
contemnere gloriam magnae virtutis est. Sed magno bono contrariatur
magnum malum. Ergo appetere gloriam est magnum peccatum.
9. Praeterea, inanis gloria quaerit hominibus placere; quia,
secundum philosophum, gloria est quae nullo consentiente non festinaret
ad esse. Sed quaerere placere hominibus est peccatum mortale; quia
excludit a servitio Christi, secundum illud Gal. I, 10: si
adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Ergo inanis
gloria est peccatum mortale.
10. Praeterea, sicut forma dat speciem in rebus naturalibus, ita
obiectum in moralibus. Sed ea quae communicant in una forma naturali
non differunt specie. Ergo in moralibus ea quae communicant in uno
obiecto non differunt specie. Veniale autem et mortale differunt
specie. Cum ergo inanis gloria non habeat nisi unum obiectum, videtur
quod non possit esse quod aliqua inanis gloria sit peccatum mortale, et
aliqua peccatum veniale. Sed manifestum est, quod aliqua inanis
gloria est peccatum mortale. Ergo omnis inanis gloria est peccatum
mortale.
1. Sed contra. Est quod Matth. X, 14, super illud, excutite
pulverem de pedibus vestris, dicit Glossa: pulvis est levitas
terrenae cogitationis a qua nec summi doctores possunt esse immunes dum
intendunt curis subditorum. Sed illud quod etiam summi doctores vitare
non possunt, est peccatum veniale. Ergo levitas terrenae
cogitationis, quae maxime ad inanem gloriam pertinet, est peccatum
veniale.
2. Praeterea, Chrysostomus dicit super Matth., quod cum cetera
vitia locum habeant in servis Diaboli, inanis gloria locum habet etiam
in servis Christi. Sed nullum peccatum mortale locum habet in servis
Christi. Ergo inanis gloria non est peccatum mortale.
3. Praeterea, peccatum oris et operis gravius est quam peccatum
cordis. Sed non omnis vanitas in factis vel verbis est peccatum
mortale. Ergo nullo modo dicendum est quod omnis vana gloria, quae
consistit in corde, sit peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis veritas ex praecedenti
quaestione manifestari potest. Dictum est enim, quod vana gloria
dicitur cum aliquis gloriatur aut de falso, aut de re temporali, aut
cum aliquis gloriam suam non refert in debitum finem. Quantum ergo ad
duo manifestum est quod non omnis inanis gloria est peccatum mortale;
nullus enim diceret, eum peccare mortaliter qui gloriatur de cantu,
aestimans se bene cantare, cum male cantet; nec eum qui gloriatur,
quod habeat equum bene currentem. Sed circa tertium modum vanae
gloriae videtur esse dubitatio maior: nam cum vanum sit quod non
refertur ad debitum finem, videtur gloria hominis vel non esse vana,
si referatur in Deum; vel esse peccatum mortale, si non referatur in
Deum, sed in ea finis intentionis ponatur, iam enim aliquis creatura
frueretur: quod non fit sine peccato mortali. Et ideo considerandum
est, quod si aliquis actus non referatur in Deum sicut in finem,
potest dupliciter contingere. Uno modo ex parte actus, scilicet eo
quod ipse actus non est ordinatus in finem; et sic nullus actus
inordinatus est referibilis in finem ultimum, sive sit peccatum mortale
sive veniale; actus enim inordinatus non est conveniens medium quo
perveniatur ad finem bonum, sicut nec propositio falsa est conveniens
medium quo perveniatur ad scientiam veram. Alio modo contingit ex
parte ipsius agentis, cuius scilicet mens non ordinatur actu vel habitu
in debitum finem; ex hoc enim sequitur quod actus a tali mente
procedens ordinetur in aliquid aliud sicut in ultimum finem; et tunc
semper actus humanus qui non refertur in Deum sicut in finem, est
peccatum mortale. Dico autem mentem hominis non ordinari in Deum,
actu vel habitu: quia contingit quandoque quod homo actu non ordinet
aliquem actum in Deum, cum tamen actus ille de se non contineat
aliquam inordinationem, rationem cuius non sit in Deum referibilis;
et tamen quia mens hominis est habitualiter relata in Deum sicut in
finem, actus ille non solum non est peccatum, sed etiam est actus
meritorius. Sic ergo dicendum est, quod si gloria dicatur vana ex hoc
quod non refertur in Deum sicut in finem, propter hoc quod mens
hominis de aliquo gloriantis non sit conversa in Deum actu vel habitu,
tunc semper inanis gloria est peccatum mortale; sequitur enim quod homo
glorietur de aliquo bono creato, non relato actu vel habitu in Deum
sicut in finem. Si vero gloria dicatur vana ex hoc quod non refertur
in Deum sicut in finem ex parte ipsius actus, quia scilicet non est
referibilis in finem, propter hoc quod est inordinatus, sic non semper
vana gloria est peccatum mortale; quia quaelibet inordinatio gloriae
facit gloriam non ordinabilem in Deum; puta, cum aliquis gloriatur de
eo de quo non debet gloriari, vel ultra quam debet, vel praetermissa
alia circumstantia debita: cum tamen non sequatur peccatum mortale ex
hoc quod quaelibet debita circumstantia praetermittitur, sed solum
quando actus inordinatus est contra legem Dei. Sic ergo dicendum est
quod non semper peccatum inanis gloriae est peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur quando homo opera
iustitiae refert ad humanam gloriam sicut ad ultimum finem; tunc enim
vana gloria est peccatum mortale, et totaliter excludit a mercede
aeterna. Potest tamen dici, quod inanis gloria, etiam quando est
peccatum veniale, excludit a mercede aeterna, non quidem simpliciter,
sed ratione alicuius actus determinati; in quantum scilicet facit quod
ille actus qui ex inani gloria procedit, non sit remunerabilis mercede
aeterna, sicut et veniale peccatum non est remunerabile mercede
aeterna; non tamen inanis gloria quae est veniale peccatum, excludit
hominem simpliciter a mercede vitae aeternae.
Ad secundum dicendum, quod dupliciter inanis gloria interiora hominis
aufert. Uno modo quantum ad actus interiorum virtutum: non enim
meretur praemium vitae aeternae, si eos propter inanem gloriam faciat,
etiamsi inanis gloria sit peccatum veniale. Alio modo quantum ad ipsos
interiores habitus, prout scilicet privat hominem interioribus
virtutibus. Sed hoc non facit inanis gloria nisi secundum quod est
mortale peccatum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de inani gloria secundum
quod homo de bonis suis gloriatur in seipso, nullo modo ea referendo in
Deum, vel actu vel habitu, prout est peccatum mortale.
Ad quartum dicendum, quod illud dicitur esse periculosum quod de
facili inducit aliquem ad pereundum. Inanis autem gloria inducit de
facili ad pereundum, in quantum facit ipsum de seipso confidere: unde
dicitur esse periculosissimum peccatum, non tam propter gravitatem
sui, quam propter hoc quod est dispositio ad gravius peccandum.
Ad quintum dicendum, quod non est aestimandum quod omnia peccata quae
dicuntur capitalia, sint ex genere suo peccata mortalia; alioquin
sequeretur quod omne peccatum gulae et irae esset peccatum mortale;
quod patet esse falsum. Unde neque oportet quod omnis inanis gloria
sit peccatum mortale, licet inanis gloria sit vitium capitale. Sed
quia vitium capitale dicitur ex quo alia peccata oriuntur, sive sint
venialia sive mortalia, dici potest quod omne peccatum quod est
capitale respectu aliorum peccatorum mortalium, est mortale peccatum:
si tamen capitale peccatum accipiatur secundum quod unum peccatum oritur
ex alio, quasi ordinatum in finem illius. Manifestum enim est quod
quicumque in tantum afficitur aliquo peccato ut ad finem illius
consequendum peccare velit mortaliter, etiam in primo peccato
mortaliter peccat; sicut si aliquis in tantum afficitur ad
delectationem gustus, quod propter hoc velit mortaliter peccare, ipsa
etiam gula erit ei peccatum mortale: et sic etiam inanis gloria
peccatum mortale est quando aliquis propter inanem gloriam aliud
peccatum mortale committit.
Ad sextum dicendum, quod sicut in regno aliter debetur honor et gloria
regi, aliter duci vel militi; ita etiam in universitate rerum aliqua
gloria et honor soli Deo debetur; quam cum aliquis sibi usurpare
vellet, attribueret sibi quod est Dei: sicut etiam si miles in aliquo
regno appeteret gloriam quae regi debetur, ex hoc ipso sibi regiam
dignitatem exoptaret. Non autem omnes qui inaniter gloriam
concupiscunt, appetunt honorem et gloriam debitam soli Deo, sed quae
debetur homini propter aliquam excellentiam. In hoc tamen contra Deum
peccant quandoque quod non referunt huiusmodi gloriam ad debitum finem,
et sic licet non usurpent sibi gloriam Dei secundum substantiam,
usurpant tamen gloriam Dei quantum ad modum habendi; soli enim Deo
competit ut eius gloria in alium finem non referatur.
Ad septimum dicendum, quod quicumque usurparet sibi divinitatis
gloriam et honorem, esset vere idololatra, sicut multi tyranni fecisse
leguntur; non autem omnes qui inaniter gloriantur, usurpant hoc modo
divinam gloriam; unde non omnes sunt idololatrae.
Ad octavum dicendum, quod vitare minora peccata est abundantioris
virtutis, ut patet per id quod dominus dicit Matth., V, v.
21-22, abundantiorem iustitiam esse quae vitat non solum
homicidium sed etiam iram, quam sit iustitia veteris legis, quae
prohibet homicidium. Unde per hoc quod contemnere inanem gloriam est
magnae virtutis, non potest concludi quod inanis gloria sit grave
peccatum.
Ad nonum dicendum, quod placere hominibus, potest et bene et male
desiderari. Si quis enim velit hominibus placere ut eos in bono
aedificare possit, hoc est virtuosum et laudabile; unde et apostolus
dicit, Rom., XV, v. 2: unusquisque vestrum proximo suo placeat
in bonum ad aedificationem (...) sicut ego per omnia omnibus
placeo, I ad Cor., X, v. 33. Velle autem placere hominibus
propter solam gloriam mundanam, est peccatum inanis gloriae, quandoque
quidem mortale, cum scilicet aliquis finem in favore humano
constituit, diligens humanum favorem plus quam observantiam mandatorum
Dei, et secundum hoc excludit a Dei servitio; quandoque vero est
peccatum veniale, quando aliquis inordinate favore hominum delectatur,
non tamen contra Deum, sed sub Deo.
Ad decimum dicendum, quod in moralibus obiectum constituit speciem,
non secundum id quod est materiale in ipso, sed secundum formalem
rationem obiecti. Differt autem obiectum inanis gloriae prout est
veniale et mortale peccatum, secundum rationem formalem obiecti, id
est secundum differentiam finis et eius quod est ad finem: nam peccatum
mortale est quando finis in humana gloria constituitur; veniale autem
quando non constituitur in ea finis.
|
|