|
1. Tertio quaeritur de filiabus inanis gloriae quae sunt
inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentio, pertinacia,
discordia, novitatum praesumptio. Et videtur quod inconvenienter
assignantur. Haec enim omnia videntur ad superbiam pertinere, cuius
filia est et ipsa inanis gloria. Ergo huiusmodi vitia non debent poni
filiae inanis gloriae, sed simul cum inani gloria debent poni filiae
superbiae.
2. Praeterea, generale peccatum non debet derivari ex alio peccato.
Sed inobedientia est generale peccatum; dicit enim Ambrosius, quod
peccatum est transgressio legis et caelestium inobedientia mandatorum.
Ergo inobedientia non debet poni filia inanis gloriae.
3. Item, iactantia est tertia species superbiae, ut ex supradictis
patet. Si ergo iactantia sit filia inanis gloriae, sequetur quod
superbia sit filia inanis gloriae. Quod patet esse falsum, cum
superbia sit mater omnium peccatorum, ut Gregorius dicit XXXI
Moralium.
4. Praeterea, contentiones et discordiae videntur ex ira maxime
provenire. Sed ira est capitale vitium contra inanem gloriam
distinctum. Ergo discordia et contentio non debent poni filiae inanis
gloriae.
Sed in contrarium est auctoritas Gregorii, qui XXXI Moral.,
has filias inanis gloriae assignat.
Respondeo. Dicendum quod secundum eamdem rationem aliquod vitium
dicitur esse caput et mater, in quantum scilicet alia vitia ex se
oriuntur, ordinata ad finem eius; hoc enim competit et rationi
capitis, secundum quod caput habet vim regitivam respectu eorum quae
sunt sub capite (omnis autem regiminis ratio a fine sumitur);
competit etiam rationi matris, nam mater est quae in seipsa concipit;
unde illud vitium dicitur esse aliorum mater quod procedit ex
conceptione proprii finis. Sic ergo cum proprius finis inanis gloriae
sit manifestatio propriae excellentiae, filiae inanis gloriae dicentur
illa vitia per quae homo ad manifestationem propriae excellentiae
tendit. Propriam autem excellentiam homo potest manifestare
dupliciter: uno modo directe, et alio modo indirecte. Directe quidem
aut per verba, et sic est iactantia; aut per facta vera quae habent
aliquam admirationem, et sic est praesumptio novitatum (ea enim quae
de novo fiunt, solent magis in admiratione hominum esse), aut per
facta ficta, et sic est hypocrisis. Indirecte autem aliquis suam
excellentiam manifestat per hoc quod nititur ostendere se non esse ab
alio minoratum; et hoc quantum ad quatuor. Primo quidem quantum ad
intellectum: et sic est pertinacia, per quam homo innititur suae
sententiae, nolens credere sententiae saniori. Secundo quantum ad
voluntatem; et sic est discordia, dum non concordat homo propriam
voluntatem voluntati meliorum. Tertio quantum ad verbum et sic est
contentio, dum aliquis non vult verbis ab alio superari. Quarto
quantum ad factum, dum aliquis non vult facta sua praecepto superioris
subiicere; et sic est inobedientia.
Ad primum ergo dicendum quod superbia, sicut supra dictum est,
ponitur generaliter mater omnium vitiorum; et sub ipsa ponuntur septem
vitia capitalia, inter quae inanis gloria est maxime ei affinis; quia
excellentiam quam superbia appetit, inanis gloria manifestare
intendit, et ex ipsa manifestatione quamdam excellentiam quaerit; et
ideo per consequens omnes filiae inanis gloriae, affinitatem cum
superbia habent.
Ad secundum dicendum, quod inobedientia ponitur filia inanis gloriae,
prout est speciale peccatum; sic enim nihil aliud est inobedientia quam
contemptus praecepti. Inobedientia vero secundum quod est peccatum
generale, significat absolutum recessum a mandatis Dei, quod
quandoque fit non ex contemptu, sed ex infirmitate, vel ignorantia,
ut Augustinus dicit in libro de natura et gratia.
Ad tertium dicendum, quod iactantia ponitur esse species superbiae
quantum ad interiorem affectum, quo aliquis excellentiam appetit ultra
suam mensuram, ut supra, dictum est; sed quantum ad actum
exteriorem, quo aliquis manifestat excellentiam suam verbis, pertinet
ad inanem gloriam.
Ad quartum dicendum, quod ex ira nunquam causatur contentio et
discordia nisi cum adiunctione inanis gloriae, dum aliquis non vult
videri minor in hoc quod voluntatem suam ad alterius voluntatem
reducat, vel quod verba sua minus valida quam verba alterius
videantur.
|
|