|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut philosophus dicit in II Ethic., passionibus non
laudamur nec vituperamur. Sed invidia est passio; dicit enim
Damascenus in II Lib., quod invidia est tristitia de alienis
bonis. Ergo propter invidiam nullus vituperatur. Sed propter omne
peccatum aliquis vituperabilis redditur. Ergo invidia non est
peccatum.
2. Praeterea, quod non est voluntarium, non est peccatum, ut
Augustinus dicit. Sed invidia cum sit tristitia, non est aliquid
voluntarium; ut enim Augustinus dicit XIV de Civit. Dei:
tristitia est de his quae nobis nolentibus acciderunt. Ergo invidia
non est peccatum.
3. Praeterea, cum malo contrarietur bonum, bonum non movet ad
peccatum quod est malum, sicut nec aliquod contrarium movet ad suum
contrarium. Sed motivum invidiae est bonum; dicit enim Remigius,
quod invidia est dolor de alieno bono. Ergo, et cetera.
4. Praeterea, Augustinus dicit XIV de Civit. Dei, quod in
omni peccato est immediata conversio ad bonum commutabile. Sed invidia
non est conversio ad aliquod bonum commutabile, sed magis aversio ab
eo, cum sit tristitia de alieno bono. Ergo invidia non est peccatum.
5. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Lib. Arb. quod omne
peccatum est ex libidine. Sed invidia cum sit cum tristitia, non
procedit ex libidine, quae est appetitus delectationis. Ergo invidia
non est peccatum.
6. Praeterea, id quod est impossibile esse, non potest esse
peccatum. Sed impossibile est aliquem invidere, ut videtur; quia cum
bonum sit quod omnia appetunt, nullus potest dolere de bono, quod est
invidere. Ergo invidia non potest esse peccatum.
7. Praeterea, omne peccatum in aliquo actu consistit. Sed
invidia, cum sit tristitia, diminuit actionem, quae per delectationem
perficitur. Ergo invidia diminuit peccatum; ergo non est peccatum.
8. Praeterea, actus morales dicuntur boni vel mali secundum formalem
rationem obiecti. Sed obiectum invidiae est bonum, ut dictum est;
quia est dolor de alieno bono. Ergo actus invidiae est bonum; non est
ergo peccatum.
9. Praeterea, malum poenale dividitur contra malum culpae, ut patet
per Augustinum in Lib. I de Lib. arbitrio. Sed invidia est
quoddam malum poenale, ut dicit Isidorus in Lib. de summo bono,
quod livor, id est invidia, suum punit auctorem. Ergo invidia non
est culpa.
10. Praeterea, Augustinus dicit XIV de Civ. Dei, quod omne
peccatum est amor improbus sed invidia non est amor improbus: quia amor
facit gaudere de bonis amicis, et tristari de malis. Ergo invidia non
est peccatum.
11. Praeterea, gravius esse videtur invidere alicui circa bona
spiritualia quam circa bona corporalia. Sed invidia circa bona
spiritualia non est peccatum; dicit enim Hieronymus ad Laetam de
instructione filiae: habeat socias, cum quibus addiscat, quibus
invideat, quarum laudibus moveatur. Ergo invidia non est peccatum.
Sed contra, extrema in moralibus sunt vitiosa. Sed invidia est
quoddam extremum, ut patet in II Ethic. Ergo invidia est
peccatum.
Respondeo. Dicendum quod invidia ex suo genere est peccatum. Cum
enim actus moralis ex suo obiecto speciem habeat, vel in genere
collocetur, ex hoc potest cognosci aliquem actum moralem esse malum ex
suo genere, si actus ipse non referatur convenienter ad suam materiam
vel obiectum. Est autem considerandum, quod appetitivae virtutis est
obiectum bonum et malum; sicut obiecta intellectus sunt verum et
falsum. Omnes autem actus appetitivae virtutis ad duo communia
reducuntur, scilicet ad prosecutionem et fugam; sicut et actus
intellectivae virtutis referuntur ad affirmationem et negationem; ut
hoc sit prosecutio in appetitu quod affirmatio in intellectu, et hoc
sit fuga in appetitu quod negatio in intellectu, ut philosophus dicit
in VI Ethic. Bonum autem habet rationem attractivi, cum bonum sit
quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic., et e contrario malum
habet rationem repulsivi, quia malum est praeter voluntatem et
appetitum, ut Dionysius dicit in IV cap. de Divin. Nomin. Sic
ergo omnis actus appetitivae virtutis ad prosecutionem pertinens, cuius
obiectum est malum, est actus non conveniens suae materiae vel
obiecto; et ideo omnes huiusmodi actus ex genere suo sunt mali, sicut
amare malum, et gaudere de malo; sicut etiam est vitium intellectus
affirmare falsum; et similiter etiam omnis actus ad fugam pertinens
cuius obiectum est bonum, est non conveniens suae materiae vel
obiecto; et ideo omnis talis actus ex suo genere est peccatum; sicut
odire bonum et abominari bonum et de ipso tristari; quia etiam in
intellectu vitium est negare verum. Non tamen sufficit ad hoc quod
actus sit bonus, quod importet prosecutionem boni vel fugam mali (nisi
sit prosecutio boni convenientis, et fuga mali quod ei opponitur);
quia plura requiruntur ad bonum, quod perficitur ex tota et integra
causa, quam ad malum, quod relinquitur ex singularibus defectibus, ut
Dionysius dicit V cap. de Divin. nominibus; invidia autem importat
tristitiam ex bono. Unde patet quod ex suo genere est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod cum passio sit motus appetitus sensitivi,
ut Damascenus dicit in II Lib., passio secundum se considerata non
potest esse virtus vel vitium sive aliquod vel laudabile vel
vituperabile, quia ista pertinent ad rationem: sed secundum quod
appetitus sensitivus est aliqualiter rationis, in quantum potest
obedire rationi, secundum hoc etiam et ipsae passiones possunt esse
laudabiles vel vituperabiles, prout possunt ordinari vel reprimi: unde
philosophus ibidem, dicit, quod non laudatur neque vituperatur qui
simpliciter irascitur, sed qui aliqualiter irascitur; id est secundum
ordinem rationis, vel praeter ipsum.
Ad secundum dicendum, quod illa auctoritas non dicit quod tristitia
sit motus involuntarius, sed quod obiectum tristitiae sit aliqualiter
involuntarium. Nihil autem prohibet circa rem involuntariam esse actum
hominis bonum vel malum, prout scilicet rem involuntariam potest
aliquis ferre bene vel male.
Ad tertium dicendum, quod bonum, quantum est de se, semper movet ad
bonum; sed ex prava dispositione affectus contingit quod aliquis ex
bono moveatur ad malum invidiae; sicut etiam ex prava dispositione
corporis contingit quod cibus sanus sit ei nocivus.
Ad quartum dicendum, quod carere bono accipitur in ratione mali, ut
philosophus dicit in V Ethic., et secundum hoc adversari bono per
tristitiam, in idem redit cum eo quod est converti ad malum, quod
adiungitur commutabili bono inordinate amato.
Ad quintum dicendum, quod sicut bonum naturaliter prius est quam
malum, quod est privatio eius, ita etiam affectiones animae quarum
obiectum est bonum, naturaliter sunt priores illis affectionibus animae
quarum obiectum est malum: et propter hoc ex eis oriuntur; et ideo
odium et tristitia causantur ex aliquo amore, desiderio et
delectatione; et secundum hoc invidia causatur ex aliqua libidine.
Ad sextum dicendum, quod ex bono sub ratione boni nullus potest
tristari; sed de bono in quantum apprehenditur sub ratione mali veri
vel apparentis, potest aliquis tristari; et hoc modo invidia est
tristitia de alieno bono, in quantum scilicet est impeditivum propriae
excellentiae.
Ad septimum dicendum, quod sicut delectatio perficit operationem
propriam, ita impedit operationem extraneam, ut philosophus dicit in
X Ethic.: sicut ille qui delectatur in studendo, magis studet, et
minus circa alia occupatur. Sic ergo tristitia, quae est de bono
proximi, impedit actiones quae ad bonum proximi tendunt; sed movet ad
operationes contrarias, quibus bonum proximi impeditur.
Ad octavum dicendum, quod sicut in amore boni non potest esse
peccatum, nisi in quantum id quod amatur, etsi apprehendatur in
ratione boni, non tamen est vere bonum, sed malum: ita etiam
tristitia quae est in bono, quod apprehenditur ut malum, quod non est
vere malum sed apparens, nihilominus est mala, quia non est conveniens
tali obiecto, quod est vere bonum. Sic enim actus moralis fit bonus
ex obiecto, in quantum est ei conveniens.
Ad nonum dicendum, quod quibusdam peccatis adiunguntur quaedam
poenalitates; et tunc idem est poena et culpa secundum aliud et aliud;
culpa quidem secundum quod procedit ab inordinata hominis voluntate, et
sic non est a Deo; poena autem secundum quod habet quamdam poenalem
afflictionem adiunctam, et hoc est a Deo, secundum illud Psalm.
XLIX, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam; et
Augustinus dicit in I Confess.: iussisti, domine, et sic est, ut
poena sibi sit omnis inordinatus animus. Et hoc modo invidia potest
esse et poena et culpa.
Ad decimum dicendum, quod omne peccatum est amor improbus per causam,
non per essentiam; quia omnis affectio animae, etiam tristitia, ex
amore procedit, ut Augustinus in eodem libro dicit.
Ad undecimum dicendum, quod Aristoteles I Rhetor., distinguens
inter zelum et invidiam, dicit: zelus ex bonis est virtuosorum;
invidere autem est proelium pravorum. Zelans enim seipsum praeparat
propter aemulationem, ut obtineat bona, invidus autem, ut proximus
non habeat, propter invidiam; invidia enim est cum aliquis tristatur
de hoc quod proximus habet bona quae ipse non habet; zelus autem est
cum aliquis tristatur de hoc quod ipse non habet bona quae proximus
habet. Hieronymus autem in auctoritate praedicta accepit invidiam pro
zelo. Est enim laudabile ut aliquis addiscens conetur ad addiscendum
quae alius addiscit, secundum illud apostoli I Cor., XII,
31: aemulamini charismata meliora.
|
|