|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Gregorius XXII Moral.: evenire plerumque solet
ut non amissa caritate, inimici nos ruina laetificet, et eius gloria
contristet. Hoc autem est invidere. Ergo invidia non tollit
caritatem; et ita non dicitur peccatum mortale.
2. Praeterea, Damascenus dicit in II Lib., quod passio est
motus appetitus sensibilis. Hic autem motus sensualitas dicitur, ut
Augustinus dicit in XII de Trinit. Ergo invidia, cum sit
passio, est in sensualitate, in qua non est nisi veniale peccatum, ut
Augustinus dicit in eodem libro. Ergo invidia non est peccatum
mortale.
3. Praeterea, sicut bona ex genere possunt male fieri; ea autem
quae sunt mala ex genere, non possunt bene fieri; ut Augustinus dicit
in libro contra mendacium, ita ea quae sunt ex genere venialia,
possunt fieri mortalia; ea autem quae sunt ex genere mortalia, nullo
modo possunt esse venialia, sicut patet de homicidio et adulterio.
Sed non omnis invidia est peccatum mortale. Ergo invidia non est
peccatum mortale ex genere.
4. Praeterea, peccatum operis in eodem genere est gravius peccato
cordis. Sed impedire opere bonum proximi, non semper est peccatum
mortale. Ergo non semper est peccatum mortale dolere de bono proximi,
quod est invidere.
5. Praeterea, in viris perfectis non potest esse peccatum mortale.
Sed in eis potest esse aliquis motus invidiae ex surreptione. Ergo
invidia non est peccatum mortale.
6. Praeterea, in pueris nondum loquentibus non potest esse peccatum
mortale: quia nondum habent usum rationis, in qua sola est peccatum
mortale. Sed in pueris potest esse invidia: dicit enim Augustinus in
I Confess.: vidi ego et expertus sum zelantem puerum; nondum
loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum.
Ergo invidia non est peccatum mortale.
7. Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur ordini caritatis.
Sed invidia, quae tristatur de bono alterius, in quantum redundat in
nocumentum proprium, non repugnat ordini caritatis, secundum quem
quilibet debet se plus diligere quam alium, et proximos plus quam
extraneos, ut Ambrosius dicit. Ergo invidia non est peccatum
mortale.
8. Praeterea, omne peccatum mortale alicui virtuti contrariatur.
Sed invidia non contrariatur alicui virtuti, sed cuidam passioni,
quam philosophus in II Ethic. Nemesim vocat. Ergo invidia non est
peccatum mortale.
1. Sed contra. Est quod Gregorius dicit in V Moral., exponens
id quod habetur Prov. XIV, 30: putredo ossium invidia. Per
livoris (inquit) vitium ante Dei oculos pereunt bene acta virtutum.
Sed hoc non facit nisi peccatum mortale. Ergo invidia est peccatum
mortale.
2. Praeterea, in itinerario Clementis narratur quod Petrus dixit,
quod tria peccata aequaliter poenam merentur: cum aliquis manu
occidit, cum lingua detrahit, et cum corde invidet vel odit. Sed
homicidium est peccatum mortale. Ergo et invidia.
3. Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono: nulla virtus
est cui non contrarietur invidia: sola enim miseria caret invidia.
Sed nihil contrariatur omni virtuti nisi peccatum mortale. Ergo
invidia est peccatum mortale.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit super illud Psalm. CIV,
25: convertit cor eorum ut odiret populum eius, invidia est odium
felicitatis alienae. Odium autem est ira inveterata, ut ipse dicit
XI super Genes. ad litteram. Ergo omnis invidia est aliquid
inveteratum; et ita non potest esse veniale peccatum quasi
subreptitia.
5. Praeterea, nihil interficit spiritualiter nisi peccatum mortale.
Sed invidia occidit spiritualiter, secundum illud Iob V, 2:
parvulum occidit invidia. Et super illud II ad Cor. II, v.
15: Christi bonus odor sumus, dicit Glossa: odor vegetat
diligentes, necat invidentes. Ergo invidia est peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod, sicut dictum est, genus sive species
actus moralis attenditur secundum materiam vel obiectum; unde etiam
actus moralis dicitur bonus vel malus secundum suum genus. Vita autem
animae est per caritatem, quae coniungit nos Deo, per quem anima
vivit, unde dicitur I Ioan., III, 14: qui non diligit,
manet in morte; mors enim est privatio vitae. Quando ergo ex
comparatione actus ad suam materiam intelligitur aliquid oppositum
caritati, oportet quod actus ille sit peccatum mortale ex suo genere;
sicut occidere hominem importat aliquid repugnans caritati, per quam
diligimus proximum, et volumus eum vivere et esse et alia bona habere;
hoc enim est de ratione amicitiae, ut philosophus dicit in IX
Ethic.; et ideo homicidium est peccatum mortale ex genere suo. Si
vero ex comparatione actus ad suum obiectum non appareat aliquid
contrarium caritati, non est peccatum mortale ex suo genere; sicut
dicere verbum otiosum, et alia huiusmodi; quae tamen possunt fieri
peccata mortalia per aliquid aliud superveniens, sicut supra, habitum
est. Invidere autem importat aliquid caritati repugnans ex ipsa
comparatione actus ad suum obiectum; est enim de ratione amicitiae ut
eis velimus bona, sicut et nobis ipsis, ut dicitur in IX Ethic.,
eo quod amicus est quodammodo alter ipse. Unde quod aliquis de
felicitate alterius tristetur, hoc manifeste repugnat caritati, in
quantum per eam diligitur proximus; unde Augustinus dicit in libro de
vera religione: qui invidet bene cantanti, non amat bene cantantem.
Unde invidia ex suo genere est peccatum mortale. Est tamen
considerandum, quod in genere alicuius peccati mortalis potest inveniri
aliquis actus qui non est peccatum mortale propter suam imperfectionem,
quia scilicet non attingit ad perfectam rationem illius generis. Quod
quidem contingit dupliciter. Uno modo ex parte principii activi, quia
scilicet non procedit a ratione deliberante, quae est proprium et
principale activum principium humanorum actuum; unde subiti motus etiam
in genere homicidii vel adulterii non sunt peccata mortalia, quia non
attingunt perfectam rationem actus moralis, cuius principium est
ratio. Alio modo potest contingere ex parte obiecti, quod scilicet
propter sui parvitatem non attingit ad perfectam rationem obiecti; quod
enim parvum est, quasi nihil accipit ratio; sicut patet in specie
furti: si enim aliquis accipiat de agro alterius unam spicam, vel
aliquid huiusmodi, non est credendum quod peccet mortaliter, quia hoc
quasi nihil computatur tam ab illo qui accipit, quam ab illo cuius est
res ipsa. Secundum hoc ergo potest contingere quod aliquis motus
invidiae non est peccatum mortale, quamvis invidia secundum suum genus
sit peccatum mortale, propter imperfectionem ipsius motus; vel quia
est subitus, et non procedit ex ratione deliberata; vel quia homo
tristatur de aliquo bono alterius, quod est adeo parvum, quod non
videtur esse aliquod bonum: puta si aliquis invideat alicui simul
ludenti, quod vincat in ludo, puta cum eo currendo, vel aliquod
huiusmodi ludicrum faciendo.
Ad primum ergo dicendum, quod quia in definitione alicuius non ponitur
id quod est per accidens, sed solum id quod est per se; cum dicitur
quod invidia est tristitia de felicitate vel gloria alterius, oportet
quod intelligatur secundum quod aliquis tristatur de ipsa felicitate
alterius in quantum est huiusmodi, de qua ea ratione aliquis
tristatur, quia vult singulariter excellere; unde qui ab aliquo
vincitur in gloria vel felicitate, et de hoc dolet, proprie dicitur
invidere. Contingit autem aliquem tristari de felicitate alterius
propter alias rationes quae ad invidiam non pertinent, sed quandoque ad
alia vitia. Quicumque enim odit aliquem, tristatur de felicitate
eius, non in quantum est excellentia quaedam, sed in quantum est
simpliciter bonum quoddam eius quem odit. Cum enim aliquis inimico
velit malum, consequens est quod de omni bono eius tristetur. Unde
haec est differentia inter invidentem et odientem: quia invidens non
tristatur de bono alterius nisi per hoc quod excellitur, vel
singularitatem suae gloriae admittit; odiens autem de quocumque bono
inimici tristatur. Potest etiam esse et alia ratio, quare aliquis de
felicitate alterius tristetur, quia scilicet timet ex hoc aliquod
nocumentum sibi provenire, vel aliquibus quos amat; quod magis est
timoris quam invidiae, ut philosophus dicit in II Rhetor.
Contingit autem timorem esse et bonum et malum; unde hoc potest fieri
et cum peccato, quando timor est malus, et sine peccato, quando timor
est bonus. Unde Gregorius praemissa verba exponens subdit, quod hoc
credimus, cum ruente aliquo quosdam bene erigi credimus; et
proficiente illo plures iniuste opprimi formidamus. Unde etiam
interponit, quod talis tristitia est sine invidiae culpa.
Ad secundum dicendum, quod quando motus est sensualitatis tantum, non
potest esse peccatum mortale; sed quando motus tristitiae ex
deliberatione rationis procedit, tunc non solum est sensualitatis, sed
etiam rationis; et ideo potest esse peccatum mortale. Quamvis etiam
dici possit, quod huiusmodi nomina passionum quandoque signant ipsos
simpliciter motus voluntatis; et secundum hoc tristitia non erit in
sensualitate, sed in parte rationali.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est mortale ex genere, non
potest fieri veniale, si actus sit perfectus; potest tamen contingere
propter imperfectionem actus, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod impedire bonum alicuius potest esse absque
peccato mortali propter imperfectionem actus, quia illud quod
impeditur, non habet plenam rationem boni, aut quia est parvum, aut
quia est indebitum.
Ad quintum dicendum, quod motus subreptitius invidiae est
imperfectus; et talis etiam invidiae motus est in pueris, qui non
habent usum rationis.
Unde patet responsio ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod quandocumque aliquis tristatur de
felicitate alterius propter nocumentum quod exinde sibi vel suis
imminet, talis tristitia non est invidiae, sed timoris; unde
quandoque potest esse sine peccato, sicut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod invidia respicit duo obiecta. Est enim
tristitia de prosperitate alicuius boni; et secundum hoc duabus
virtutibus contrariari potest; ex parte enim prosperitatis, de qua
dolet, contrariatur ei misericordia, quae dolet de adversitate
bonorum; ex parte autem boni, de cuius prosperitate tristatur,
opponitur ei ira per zelum, quae intelligitur per Nemesim, quando
scilicet aliquis tristatur de hoc quod aliqui mali in sua impietate
prosperantur. Et quamvis misericordia et Nemesis passiones videantur
secundum rationem tristitiae, tamen secundum quod supervenit electio
rationis accipiunt rationem virtutis.
Similiter ea quae in contrarium obiiciuntur facile est solvere.
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius ibi loquitur de invidia
secundum quod est peccatum mortale; et de tali etiam cordis invidia
loquitur beatus Petrus, quae quidem meretur aequalem poenam homicidio
quantum ad genus poenae; quia utrumque meretur poenam aeternam.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod peccatum mortale contrariatur omni virtuti
peccantis. Invidia autem, ut Isidorus dicit, contrariatur omni
virtuti, non ipsius peccantis, sed alterius. Unde per hoc probari
non posset quod invidia sit peccatum mortale.
Ad quartum dicendum, quod invidia non est odium hominis, sed
felicitatis, prout sub odio comprehenduntur omnes passiones animae
tendentes in malum, quae ex odio derivantur. Quod autem dicitur odium
esse ira inveterata, non est sic intelligendum quasi omne odium sit
tale, sicut est aliquis status motus odii; sed quia ira inveterata
odium causat.
Ad quintum dicendum, quod auctoritates illae loquuntur de invidia
secundum quod est peccatum mortale.
|
|