|
Et videtur quod non.
1. Quia ad vitium capitale pertinet habere filias, non autem ad
ipsum pertinet quod sit alterius filia. Sed invidia est filia
superbiae, sicut Augustinus dicit in Lib. de sancta virginitate.
Ergo invidia non est vitium capitale.
2. Praeterea, invidia est tristitia quaedam, ut iam dictum est.
Tristitia autem importat quemdam terminum appetitivi motus; ubi enim
homo incurrit malum quod prius oderat, contristatur. Ergo invidia non
est vitium capitale; quia de ratione vitii capitalis est quod ex eo
omnia alia vitia oriantur.
3. Praeterea, cuilibet vitio capitali assignantur aliquae filiae.
Sed invidia non videtur habere aliquas filias; assignat enim
Gregorius in XXXI Moral., ei quinque filias, quae sunt odium,
susurratio, detractio, exultatio in adversis, afflictio in
prosperis; quorum nullum videtur esse filia invidiae: nam odium magis
nascitur ex ira; susurratio autem et detractio et exultatio in adversis
procedunt ex odio; afflictio autem in prosperis videtur esse idem quod
invidia. Ergo invidia non est vitium capitale.
Sed contra, est quod Gregorius XXXI Moralium, connumerat
invidiam inter vitia capitalia.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, vitia capitalia
sunt ex quibus alia vitia nata sunt oriri secundum rationem causae
finalis. Finis habet rationem boni. Eodem autem modo tendit
appetitus in bonum, et in fruitionem boni, quae est delectatio; et
ideo sicut appetitus ex intentione boni movetur ad aliquid agendum, ita
etiam ex intentione delectationis. Est autem considerandum quod sicut
bonum est finis appetitivi motus qui est prosecutio, ita malum est
finis appetitivi motus qui est fuga; sicut enim aliquis volens obtinere
bonum, prosequitur ipsum, ita aliquis volens carere malo, fugit ab
ipso; et sicut delectatio est fruitio boni, ita tristitia est quaedam
malitia, secundum quam animus opprimitur a malo. Et ideo ex hoc quod
homo repudiat tristitiam, inducitur ad multa facienda per quae
tristitiam repellat vel ad quae tristitia inclinat. Sic ergo quia
invidia est tristitia alienae gloriae, in quantum apprehenditur ut
quoddam malum, consequens est ut homo ex invidia tendat ad aliqua
inordinate facienda contra proximum; et secundum hoc est invidia vitium
capitale. In hoc autem conatu invidiae est aliquid tamquam
principium, et aliquid tamquam terminus. Principium quidem est ut
aliquis excludat gloriam alterius, quae eum contristat; quod quidem
fit diminuendo bona eius, sive mala de eo dicendo et latenter, quod
fit per susurrationem, et manifeste, quod fit per detractionem.
Terminus autem huius conatus potest considerari dupliciter. Uno
quidem modo respectu eius cui invidet; et sic motus invidiae interdum
terminatur ad odium, scilicet ut homo non solum tristetur de
superexcellentia alterius; sed ulterius, velit simpliciter mala eius.
Alio vero modo terminus huius conatus potest accipi ex parte ipsius
invidentis; qui si quidem possit consequi finem intentum, ut diminuat
gloriam proximi, gaudet; et sic ponitur filia invidiae exultatio in
adversis. Si autem non possit consequi suum propositum, ut scilicet
impediat gloriam proximi, tristatur; et sic ponitur filia invidiae
afflictio in prosperis.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Gregorius dicit XXXI
Moralium, superbia communis mater est omnium vitiorum; unde per hoc
quod invidia est filia superbiae non excluditur quin invidia sit vitium
capitale.
Ad secundum dicendum, quod tristitia etsi sit terminus in exequendo,
est tamen primum in intentione, in quantum scilicet ex fuga tristitiae
multi alii motus procedunt.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet eadem vitia ex diversis
vitiis secundum diversas rationes oriri. Odium ergo nascitur ex ira
secundum quod ille qui ad iram provocavit, laesionem intulit; ex
invidia autem secundum quod eius bonum cui invidetur, apprehenditur ut
impeditivum propriae excellentiae. Similiter etiam susurratio et
detractio et exultatio in adversis oriuntur ex odio in quantum diminuit
omne bonum et procurat omne malum sui inimici; haec ex invidia
proveniunt secundum solam rationem removendi excellentiam. Afflictio
autem in prosperis est aliquo modo ipsa invidia, et quodammodo filia
eius; secundum enim quod aliquis tristatur de prosperis alicuius, in
quantum adversatur singulari excellentiae alicuius, sic est ipsa
invidia; secundum vero quod aliquis tristatur de prosperis alicuius ea
ratione quia eveniunt contra suum conatum ad impediendum ea, sic est
filia invidiae.
|
|