|
Dubium apud multos esse solet
quomodo elementa sint in mixto. Videtur autem quibusdam quod,
qualitatibus activis et passivis elementorum ad medium aliqualiter
reductis per alterationem, formae substantiales elementorum manent: si
enim formae substantiales non maneant, corruptio quaedam elementorum
esse videbitur et non mixtio. Rursus si forma substantialis corporis
mixti sit actus materiae non praesuppositis formis simplicium corporum,
simplicia corpora elementorum rationem amittent. Est enim elementum ex
quo componitur aliquid primo, et est in eo, et est indivisibile
secundum speciem; sublatis enim formis substantialibus, non sic ex
simplicibus corporibus corpus mixtum componetur, quod in eo remaneant.
Est autem impossibile sic se habere; impossibile est enim materiam
secundum idem diversas formas elementorum suscipere. Si igitur in
corpore mixto formae substantiales elementorum salventur, oportebit
diversis partibus materiae eas inesse. Materiae autem diversas partes
accipere est impossibile, nisi praeintellecta quantitate in materia;
sublata enim quantitate, substantia indivisibilis permanet, ut patet
in primo Physic. Ex materia autem sub quantitate existente, et forma
substantiali adveniente, corpus physicum constituitur. Diversae
igitur partes materiae formis elementorum subsistentes plurium corporum
rationem suscipiunt. Multa autem corpora impossibile est esse simul.
Non igitur in qualibet parte corporis mixti erunt quatuor elementa; et
sic non erit vera mixtio, sed secundum sensum, sicut accidit in
aggregatione corporum insensibilium propter parvitatem. Amplius,
omnis forma substantialis propriam dispositionem in materia requirit,
sine qua esse non potest: unde alteratio est via ad generationem et
corruptionem. Impossibile est autem in idem convenire propriam
dispositionem, quae requiritur ad formam ignis, et propriam
dispositionem quae requiritur ad formam aquae, quia secundum huiusmodi
dispositiones ignis et aqua sunt contraria. Contraria autem
impossibile est esse in eodem. Impossibile est igitur quod in eadem
parte mixti sint formae substantiales ignis et aquae. Si igitur mixtum
fiat remanentibus formis substantialibus simplicium corporum, sequitur
quod non sit vera mixtio, sed solum ad sensum, quasi iuxta se positis
partibus insensibilibus propter parvitatem. Quidam autem utrasque
rationes vitare volentes, in maius inconveniens inciderunt. Ut enim
mixtionem ab elementorum corruptione distinguerent, dixerunt formas
substantiales elementorum aliqualiter remanere in mixto. Sed rursus ne
cogerentur dicere esse mixtionem ad sensum, et non secundum veritatem,
posuerunt quod formae elementorum non manent in mixto secundum suum
complementum, sed in quoddam medium reducuntur; dicunt enim quod
formae elementorum suscipiunt magis et minus et habent contrarietatem ad
invicem. Sed quia hoc manifeste repugnat communi opinioni et dictis
Aristotelis dicentis in Praedic., quod substantiae nihil est
contrarium, et quod non recipit magis et minus; ulterius procedunt,
dicentes quod formae elementorum sunt imperfectissimae, utpote materiae
primae propinquiores: unde sunt mediae inter formas substantiales et
accidentales; et sic, inquantum accedunt ad naturam formarum
accidentalium, magis et minus suscipere possunt. Haec autem positio
multipliciter improbabilis est. Primo quidem quia esse aliquid medium
inter substantiam et accidens est omnino impossibile: esset enim
aliquid medium inter affirmationem et negationem. Proprium enim
accidentis est in subiecto esse, substantiae vero in subiecto non
esse. Formae autem substantiales sunt quidem in materia, non autem in
subiecto: nam subiectum est hoc aliquid; forma autem substantialis est
quae facit hoc aliquid, non autem praesupponit ipsum. Item ridiculum
est dicere medium esse inter ea quae non sunt unius generis; ut
probatur in decimo Metaph., medium enim et extrema ex eodem genere
esse oportet; nihil igitur medium esse potest inter substantiam et
accidens. Deinde impossibile est formas substantiales elementorum
suscipere magis et minus. Omnis enim forma suscipiens magis et minus
est divisibilis per accidens, inquantum scilicet subiectum eam potest
participare vel magis vel minus. Secundum autem id quod est divisibile
per se vel per accidens, contingit esse motum continuum, ut patet in
sexto Physic. Est enim loci mutatio et augmentum et decrementum,
secundum quantitatem et locum quae sunt per se divisibilia; alteratio
autem secundum qualitates quae suscipiunt magis et minus, ut calidum et
album. Si igitur formae elementorum suscipiunt magis et minus, tam
generatio quam corruptio elementorum erit motus continuus. Quod est
impossibile. Nam motus continuus non est nisi in tribus generibus,
scilicet in quantitate et qualitate, et ubi, ut probatur in quinto
Physic. Amplius, omnis differentia secundum formam substantialem
variat speciem. Quod autem recipit magis et minus, differt quod est
magis ab eo quod est minus et quodammodo est ei contrarium, ut magis
album et minus album. Si igitur forma ignis suscipiat magis et minus,
magis facta vel minus facta speciem variabit, et non erit eadem forma,
sed alia. Et hinc est quod philosophus dicit in octavo Metaph.,
quod sicut in numeris variatur species per additionem et subtractionem,
ita in substantiis. Oportet igitur alium modum invenire, quo et
veritas mixtionis salvetur, et tamen elementa non totaliter
corrumpantur, sed aliqualiter in mixto remaneant. Considerandum est
igitur quod qualitates activae et passivae elementorum contrariae sunt
ad invicem et magis et minus recipiunt. Ex contrariis autem
qualitatibus quae recipiunt magis et minus constitui potest media
qualitas, quae sapiat utriusque extremi naturam, sicut pallidum inter
album et nigrum, et tepidum inter calidum et frigidum. Sic igitur,
remissis excellentiis qualitatum elementarium, constituitur ex his
quaedam qualitas media, quae est propria qualitas corporis mixti,
differens tamen in diversis secundum diversam mixtionis proportionem:
et haec quidem qualitas est propria dispositio ad formam corporis
mixti, sicut qualitas simplex ad formam corporis simplicis. Sicut
igitur extrema inveniuntur in medio, quod participat naturam
utriusque, sic qualitates simplicium corporum inveniuntur in propria
qualitate corporis mixti. Qualitas autem simplicis corporis est quidem
aliud a forma substantiali ipsius, agit tamen in virtute formae
substantialis, alioquin calor calefaceret tantum, non autem per eius
actionem forma substantialis educeretur in actum; cum nihil agat ultra
suam speciem. Sic igitur virtutes formarum substantialium simplicium
corporum in corporibus mixtis salvantur. Sunt igitur formae
elementorum in corporibus mixtis non quidem actu, sed virtute: et hoc
est quod Aristoteles dicit in primo de Gener.: non manent igitur
elementa scilicet in mixto actu, ut corpus et album, nec corrumpuntur
nec alterum nec ambo: salvatur enim virtus eorum.
|
|