|
Quia omne quod movetur, necesse est
habere motorem, dubitabile videtur quid moveat cor, et qualis motus
eius sit. Non enim videtur eius motus esse ab anima. Ab anima enim
nutritiva non movetur, animae enim nutritivae opera sunt generare,
alimento uti, et augmentum et diminutio: quorum nullum motus cordis
esse videtur. Et anima quidem nutritiva etiam plantis inest; motus
autem cordis animalium proprius est. Neque sensitivae animae motus
esse videtur, sed nec intellectivae, intellectus enim et sensus non
movent nisi mediante appetitu: motus autem cordis involuntarius est.
Sed neque naturalis esse videtur. Est enim ad contrarias partes:
componitur enim ex pulsu et tractu; motus autem naturalis ad unam
partem est, ut ignis sursum, et terrae deorsum. Dicere autem motum
cordis esse violentum, est omnino extra rationem. Manifeste enim hoc
motu subtracto, moritur animal, nullum autem violentum conservat
naturam. Videtur quidem igitur hic motus maxime naturalis esse, vita
enim animalis et hic motus se inseparabiliter consequuntur. Dicunt
autem quidam hunc motum naturalem esse non ab aliqua particulari natura
intrinseca animali, sed ab aliqua natura universali, vel etiam ab
intelligentia. Sed hoc ridiculum apparet. In omnibus enim rebus
naturalibus propriae passiones alicuius generis vel speciei aliquod
principium intrinsecum consequuntur. Naturalia enim sunt quorum
principium motus in ipsis est. Nihil autem est magis proprium
animalibus quam motus cordis; quo cessante, perit eorum vita.
Oportet igitur inesse ipsis animalibus aliquod principium huius motus.
Adhuc, si aliqui motus corporibus inferioribus ex natura universali
causentur, non semper eis adsunt: sicut in fluxu et refluxu maris
apparet quod consequitur motum lunae, et secundum ipsum variatur.
Motus autem cordis semper adest animali. Non igitur est ab aliqua
causa separata tantum, sed a principio intrinseco. Dicunt igitur alii
principium huius motus in animali esse ipsum calorem, qui per spiritus
generatos movet cor. Sed hoc irrationabile est. Illud enim quod est
principalius in aliqua re, oportet esse causam. Principalius autem
videtur esse in animali motus cordis et magis contemporaneum vitae,
quam quaecumque alteratio secundum calorem. Non igitur alteratio
secundum calorem est causa motus cordis, sed magis e converso motus
cordis est causa alterationis secundum calorem. Unde et Aristoteles
dicit in Lib. de motu Anim.: oportet quod futurum est movere, non
alteratione tale esse. Item animal perfectum, quod est movens
seipsum, maxime accedit ad similitudinem totius universi: unde et homo
qui est perfectissimum animalium, dicitur a quibusdam minor mundus.
In universo autem primus motus est motus localis, qui est causa
alterationis et aliorum motuum. Unde et in animali magis videtur motus
localis esse alterationis principium, quam e converso. Unde et
Aristoteles in octavo Physic., hanc similitudinem sequens, dicit
quod motus est ut vita quaedam natura existentibus omnibus. Adhuc,
quod est per se, prius est eo quod est per accidens. Primus autem
motus animalis est motus cordis; calor autem non movet localiter nisi
per accidens: per se enim caloris est alterare, per accidens autem
movere secundum locum. Ridiculum igitur est dicere, quod calor sit
principium motus cordis, sed oportet ei assignare causam quae per se
possit esse principium motus localis. Principium igitur huius
considerationis hinc oportet accipere quod, sicut Aristoteles dicit in
octavo Physic., quorumcumque principium motus in seipsis est, haec
natura dicimus moveri. Unde animal quidem totum natura ipsum seipsum
movet; corpus tamen eius contingit et natura et extra naturam moveri.
Differt enim secundum qualem motum quod movetur eveniat, et ex quali
elemento constet. Cum enim animal movetur deorsum, quidem est motus
eius naturalis et toti animali et corpori, eo quod in corpore animalis
elementum grave praedominatur. Cum autem animal movetur sursum, est
quidem naturalis motus animali, quia est a principio intrinseco ipsius
quod est anima; non tamen est naturale corpori gravi; unde et magis
fatigatur animal in hoc motu. Motus autem secundum locum in animalibus
causatur ex appetitu et apprehensione sensitiva vel intellectiva, ut
Aristoteles docet in tertio de anima. In aliis quidem animalibus
totus processus motus naturalis est: non enim agunt a proposito, sed a
natura: naturaliter enim et hirundo facit nidum et aranea telam.
Solius autem hominis est a proposito operari, et non a natura. Sed
tamen cuiuslibet suae operationis principium naturale est. Quamvis
enim conclusiones scientiarum speculativarum et practicarum non
naturaliter sciat, sed ratiocinando inveniat, prima tamen principia
indemonstrabilia sunt ei naturaliter nota, ex quibus ad alia scienda
procedit. Similiter ex parte appetitus, appetere ultimum finem, qui
est felicitas, est homini naturale, et fugere miseriam; sed appetere
alia non est naturale, sed ex appetitu ultimi finis procedit in
appetitum aliorum: sic enim est finis in appetibilibus, ut principium
indemonstrabile in intellectualibus, ut dicitur in secundo Physic.
Sic igitur et cum motus omnium aliorum membrorum causentur ex motu
cordis, ut probat Aristoteles in Lib. de Mot. Anim., motus
quidem alii possunt esse voluntarii, sed primus motus qui est cordis,
est naturalis. Oportet autem considerare quod motus sursum est
naturalis igni eo quod consequitur formam eius: unde et generans, quod
dat formam, est per se movens secundum locum. Sicut autem formam
elementi consequitur aliquis motus naturalis, nihil prohibet et alias
formas alios motus naturales sequi. Videmus enim quod ferrum
naturaliter movetur ad magnetem, qui tamen motus non est ei naturalis
secundum rationem gravis et levis, sed secundum quod habet talem
formam. Sic igitur et animal inquantum habet talem formam quae est
anima, nihil prohibet habere aliquem motum naturalem; et movens hunc
motum est quod dat formam. Dico autem motum naturalem animalis eum qui
est cordis: quia, ut Aristoteles dicit in Lib. de motu Anim.,
existimandum est constare animal quemadmodum civitatem bene legibus
rectam. In civitate enim quando semel stabilitus fuerit ordo, nihil
opus est separato monarcho quem oporteat adesse per singula eorum quae
fiunt, sed ipse quilibet facit quae ipsius ut ordinatum est, et fit
hoc post hoc propter consuetudinem. In animalibus autem idem hoc
propter naturam fit: et quia natum est unumquodque sic constantium
facere proprium opus, ut nihil opus sit in unoquoque esse animam,
scilicet inquantum est principium motus, sed in quodam principio
corporis existente alia quidem vivere, eo quod adnata sunt, facere
autem proprium opus propter naturam. Sic igitur motus cordis est
naturalis quasi consequens animam, inquantum est forma talis corporis,
et principaliter cordis. Et forte secundum hunc intellectum aliqui
dixerunt motum cordis esse ab intelligentia, inquantum posuerunt animam
ab intelligentia esse, sicut Aristoteles dicit motum gravium et levium
esse a generante, inquantum dat formam quae est principium motus.
Omnis autem proprietas et motus consequitur aliquam formam secundum
conditionem ipsius, sicut formam nobilissimi elementi, puta ignis,
consequitur motus ad locum nobilissimum, qui est sursum. Forma autem
nobilissima in inferioribus est anima, quae maxime accedit ad
similitudinem principii motus caeli. Unde et motus ipsam consequens
simillimus est motui caeli: sic enim est motus cordis in animali,
sicut motus caeli in mundo. Sed tamen necesse est motum cordis a motu
caeli deficere sicut et principiatum deficit a principio. Est autem
motus caeli circularis et continuus, et hoc competit ei inquantum est
principium omnium motuum mundi: accessu enim et recessu corpus caeleste
imponit rebus principium et finem essendi, et sua continuitate
conservat ordinem in motibus, qui non sunt semper. Motus autem cordis
principium quidem est omnium motuum qui sunt in animali; unde
Aristoteles dicit in tertio de Part. Anim. quod motus delectabilium
et tristium et totaliter omnis sensus hinc incipientes videntur,
scilicet in corde, et ad hoc terminari. Unde ad hoc quod cor esset
principium et finis omnium motuum, habet quemdam motum non quidem
circularem sed similem circulari, compositum scilicet ex tractu et
pulsu; unde Aristoteles dicit in tertio de Anim., quod movens
organice est ubi est principium et finis idem. Omnia autem pulsu et
tractu moventur; propter quod oportet sicut in circulo manere aliquid
et hinc incipere motum. Est etiam motus iste continuus durante vita
animalis, nisi inquantum necesse est intercidere morulam mediam inter
pulsum et tractum, eo quod deficiat a motu circulari. Per hoc igitur
de facili solvuntur quae in contrarium obiici possunt. Neque enim
dicimus motum cordis esse naturalem cordi inquantum est grave vel leve,
sed inquantum est animatum tali anima; et duo motus qui videntur
contrarii sunt quasi partes unius motus compositi ex utroque, inquantum
deficit a simplicitate motus circularis, quem tamen imitatur inquantum
est ab eodem in idem. Et sic non est inconveniens si quodammodo sit ad
diversas partes, quia et motus circularis aliqualiter sic est. Neque
etiam oportet quod causetur ex apprehensione et appetitu, quamvis
causetur ab anima sensitiva; non enim causatur ab anima sensitiva per
operationem suam, sed inquantum est forma et natura talis corporis.
Motus autem progressivus animalis causatur per operationem sensus et
appetitus; et propter hoc medici distinguunt operationes vitales ab
operationibus animalibus, et quod animalibus cessantibus remanent
vitales, vitalia appellantes quae motum cordis concomitantur. Et hoc
rationabiliter. Vivere enim viventibus est esse, ut dicitur in
secundo de Anim.: esse autem unicuique est a propria forma. Hoc
autem differt inter animam et principium motus caeli, quod illud
principium non movetur neque per se neque per accidens, anima autem
sensitiva etsi non moveatur per se, movetur tamen per accidens: unde
proveniunt in ipsa diversae apprehensiones et affectiones. Unde motus
caeli semper est uniformis, motus autem cordis variatur secundum
diversas apprehensiones et affectiones animae. Non enim affectiones
animae causantur ab alterationibus cordis, sed potius causant eas;
unde in passionibus animae, utputa in ira, formale est, quod est ex
parte affectionis, scilicet quod sit appetitus vindictae; materiale
autem quod pertinet ad alterationem cordis, utpote quod sit accensio
sanguinis circa cor. Non autem in rebus naturalibus forma est propter
materiam, sed e converso, ut probatur in secundo Physic., sed in
materia est dispositio ad formam. Non igitur propter hoc aliquis
appetit vindictam quia sanguis accenditur circa cor, sed ex hoc aliquis
est dispositus ad iram; irascitur autem ex appetitu vindictae.
Quamvis autem aliqua variatio accidat in motu cordis ex apprehensione
diversa et affectione, non tamen ista variatio motus est voluntaria,
sed involuntaria, quia non fit per imperium voluntatis. Dicit enim
Aristoteles in Lib. de causa Mot. Anim., quod multoties
apparente aliquo, non tamen iubente intellectu, movetur cor et
pudendum, et huius causam assignat quoniam necesse est alterari
naturali alteratione animalia; alteratis autem partibus, haec quidem
augeri, haec autem detrimentum pati, ut iam moveantur et permutentur
natis haberi permutationibus invicem. Causae autem motuum caliditas et
frigiditas, quae de foris et intus existentes naturales. Et praeter
rationem utique facti motus dictarum partium, idest cordis et pudendi,
alteratione incidente fiunt. Intellectus enim et phantasia factiva
passionum afferunt, ut concupiscentiae, irae et huiusmodi, ex quibus
cor calescit et infrigidatur. Et haec de motu cordis ad praesens dicta
sufficiant.
|
|