|
Quoniam in quibusdam
naturalibus corporibus quaedam naturales actiones apparent, quarum
principia manifeste apprehendi non possunt, requisivit a me vestra
dilectio, ut quid super his mihi videatur vobis transcriberem.
Videmus siquidem quod corpora elementorum in se dominantium motus
sequuntur: puta quod lapis movetur ad medium secundum proprietatem
terrae dominantis in eo; metalla etiam secundum proprietatem aquae
habent infrigidandi virtutem. Quaecumque igitur actiones et motus
elementatorum corporum sunt secundum proprietatem et virtutem
elementorum, ex quibus huiusmodi corpora componuntur, huiusmodi
actiones et motus habent manifestam originem, de qua nulla emergit
dubitatio. Sunt autem quaedam huiusmodi corporum quae a virtutibus
elementorum causari non possunt: puta quod magnes attrahit ferrum, et
quod quaedam medicinae quosdam determinatos humores purgant, et a
determinatis corporis partibus. Oportet igitur huiusmodi actiones in
aliqua altiora principia reducere. Est autem considerandum, quod
aliquod agens inferius secundum superioris agentis virtutem dupliciter
agit vel movetur. Uno quidem modo inquantum actio procedit ab eo
secundum formam vel virtutem sibi impressam a superiori agente, sicut
luna illuminat per lumen a sole receptum. Alio vero modo inferius
agens agit per solam virtutem superioris agentis, nulla forma recepta
ad agendum, sed per solum motum quo a superiori agente movetur, sicut
carpentator utitur serra ad secandum: quae quidem sectio est
principaliter actio artificis, secundario vero serrae inquantum ab
artifice movetur: non quod talis actio sequatur aliquam formam vel
virtutem quae in serra remaneat post motionem artificis. Si igitur
elementata corpora a superioribus agentibus aliquas actiones vel motus
participant, necesse est altero dictorum modorum hoc esse: scilicet
quod huiusmodi actiones consequantur aliquas formas vel virtutes
impressas corporibus elementatis a superioribus agentibus, vel quod
huiusmodi actiones consequantur solam motionem elementatorum corporum a
praedictis agentibus. Superiora autem agentia, quae naturam
elementorum et elementatorum excedunt, sunt non solum caelestia
corpora, sed etiam superiores substantiae separatae. Ex utrisque
autem horum aliquae actiones vel motus in corporibus inferioribus
inveniuntur, quae non procedunt ex aliqua forma inferioribus corporibus
impressa, sed solum ex superiorum agentium motione. Aqua enim maris
fluentis et refluentis talem motum sortitur praeter proprietatem
elementi ex virtute lunae, non per aliquam formam aquae impressam, sed
per ipsam lunae motionem, qua scilicet aqua movetur a luna. Apparent
etiam nigromanticarum imaginum quidam effectus, qui procedunt non ex
aliquibus formis quas susceperint praedictae imagines, sed a Daemonum
actione qui in praedictis imaginibus operantur: quod quidem etiam
quandoque contingere credimus in operatione divina, vel etiam
Angelorum bonorum. Quod enim ad umbram Petri apostoli sanarentur
infirmi, vel etiam quod ad tactum reliquiarum alicuius sancti aliqua
aegritudo pellatur, non fit per aliquam formam his corporibus inditam,
sed solum per operationem divinam quae huiusmodi corporibus utitur ad
tales effectus. Manifestum est autem non omnes operationes
elementatorum corporum occultas rationes habentes esse huiusmodi.
Primo quidem, quia praedictae operationes quae non consequuntur
aliquam formam impressam, non inveniuntur communiter in omnibus quae
sunt eiusdem speciei: non enim omnis aqua fluit et refluit secundum
motum lunae, nec omnia mortuorum ossa apposita sanant aegrotos.
Quaedam vero operationes occultae in quibusdam inveniuntur corporibus,
quae similiter conveniunt omnibus quae sunt eiusdem speciei, sicut
omnis magnes attrahit ferrum. Unde relinquitur huiusmodi operationes
consequi aliquod intrinsecum principium quod sit commune omnibus
habentibus huiusmodi speciem. Deinde quia operationes, de quibus
supra dictum est, non semper ex huiusmodi corporibus procedunt: quod
est evidens signum tales, operationes non provenire ex aliqua virtute
indita et permanente, sed ex solo motu alicuius superioris agentis;
sicut serra non semper secat lignum sibi coniunctum, sed solum quando
ad hunc effectum ab artifice movetur. Quaedam autem actiones occultae
sunt corporum inferiorum, quae quandocumque adhibeantur suis passivis,
similes effectus producunt; sicut rheubarbarum semper purgat
determinatum humorem. Unde relinquitur, huiusmodi actionem provenire
ab aliqua virtute indita et permanente in corpore tali. Restat autem
considerandum, quid sit illud principium intrinsecum permanens a quo
huiusmodi operationes procedunt. Manifestum est autem hoc principium
potentiam quamdam esse: hoc enim dicimus potentiam principium
intrinsecum quo agens agit, vel patiens patitur; haec quidem potentia
secundum quod refertur ad ultimum in quod aliquid potest, accipit nomen
et rationem virtutis. Huiusmodi autem virtus quae est talium actionum
vel passionum principium, manifeste ostenditur ex forma rei specifica
derivari: omne enim accidens quod est proprium alicuius speciei
derivatur ex principiis essentialibus illius speciei, et inde est quod
ad demonstrandum proprias passiones de suis subiectis, accipimus pro
causa definitionem designantem essentialia principia rei. Est autem
essentiae et quidditatis principium forma in determinata materia
existens. Oportet igitur huiusmodi virtutes procedere a formis talium
rerum secundum quod in propriis materiis existunt. Deinde, cum natura
rei dicatur forma vel materia illius; si qua virtus alicuius rei ab his
non derivetur, non erit tali rei naturalis, et per consequens nec
actio vel passio a tali virtute procedens erit naturalis. Huiusmodi
autem actiones quae sunt praeter naturam, non sunt diuturnae, sicut
quod aqua calefacta calefacit; actiones autem occultae, de quibus nunc
loquimur, eodem modo se habent semper, vel sicut frequenter.
Relinquitur ergo virtutes quae sunt harum actionum principia, esse
naturales et a forma rei procedere secundum quod in tali materia
existit. Formarum autem substantialium principium Platonici quidem
attribuebant substantiis separatis, quas species vel ideas vocabant,
quarum imagines dicebant esse formas naturales materiae impressas. Sed
hoc principium non potest sufficere. Primo quidem, quia oportet
faciens simile esse facto. Id autem quod fit in rebus naturalibus,
non est forma, sed compositum ex materia et forma. Ad hoc enim
aliquid fit, ut sit. Proprie autem esse dicitur compositum
subsistens; forma autem dicitur esse ut quo aliquid est. Non igitur
forma proprie est id quod fit, sed compositum. Id igitur quod facit
res naturales non est forma tantum, sed compositum. Deinde formas
absque materia existentes necesse est immobiles esse, quia motus est
actus existentis in potentia, quod primo materiae convenit: unde
necesse est quod semper eodem modo se habeant. A causa autem eodem
modo se habente procedunt formae uniformiter se habentes: quod quidem
in formis inferiorum corporum non apparet propter generationem et
corruptionem huiusmodi corporum. Relinquitur igitur quod principia
formarum huiusmodi corruptibilium corporum sunt caelestia corpora, quae
diversimode se habentes secundum accessum et recessum, ad generationem
et corruptionem in his inferioribus causant. Procedunt tamen huiusmodi
formae a substantiis separatis sicut a primis principiis, quae mediante
virtute et motu caelestium corporum imprimunt formas apud se intellectas
in materiam corporalem. Et quia actiones et virtutes naturalium
corporum ex formis specificis causari ostendimus; consequens est quod
ulterius reducantur, sicut in altiora principia, et adhuc ulterius in
substantias intellectuales separatas. Utrorumque autem principiorum
vestigium quoddam apparet in ipsis naturalium rerum operibus. Nam quod
huiusmodi naturae opera fiunt cum quadam transmutatione, et secundum
certum temporis spatium, provenit ex corpore caelesti, per cuius motum
temporis mensura definitur. Sed a substantiis separatis
intellectualibus invenitur in naturae operibus quod determinatis viis ad
determinatos fines ordine et modo congruissimo procedunt, sicut et ea
quae fiunt ab arte: ita quod totum opus naturae videtur esse opus
cuiusdam sapientis, propter quod natura dicitur sagaciter operari.
Opus autem sapientis oportet esse ordinatum: nam hoc proprie ad
sapientem pertinere dicimus, ut omnia convenienti ordine disponat.
Quia igitur formae inferiorum corporum proveniunt ex sapientia
substantiae separatae mediante virtute et motu caelestium corporum,
necesse est in ipsis formis inferiorum corporum quemdam ordinem
inveniri: ita scilicet, quod quaedam sint imperfectiores et materiae
viciniores, quaedam autem perfectiores et propinquiores superioribus
agentibus. Imperfectissimae quidem formae et maxime materiae
propinquae, sunt formae elementorum, ex quibus alia inferiora corpora
materialiter componuntur; quae quidem tanto sunt nobiliora, quanto a
contrarietate elementorum recedentia, ad quamdam aequalitatem mixtionis
accedunt; per quam quodammodo assimilantur caelestibus corporibus,
quae sunt ab omni contrarietate aliena. Medium enim quod ex contrariis
componitur, neutrum contrariorum est actu, sed potentia tantum. Et
ideo, quanto huiusmodi corpora ad maiorem aequalitatem mixtionis
accedunt, tanto nobiliorem formam participant, adeo quod corpus
humanum, quod est temperatissimae commixtionis, ut probat bonitas
tactus in homine, nobilissimam formam habeat, scilicet animam
rationalem. Virtutes autem et actiones necesse est formis
proportionari utpote procedentes ex eis. Et inde est quod formas
elementorum quae sunt maxime materiales, consequuntur qualitates
activae et passivae, puta calidum et frigidum, humidum et siccum et
aliae huiusmodi qualitates quae pertinent ad dispositionem materiae.
Formae vero mixtorum corporum sed inanimatorum, puta lapidum,
metallorum, propter virtutes et actiones quas ab elementis participant
ex quibus componuntur, quasdam alias nobiliores virtutes et actiones
habent consequentes formas eorum specificas, puta quod aurum habet
virtutem laetificandi cor, sapphyrus habet virtutem sanguinem
constringendi. Et sic semper ascendendo, quanto formae specificae
sunt nobiliores, tanto virtutes et operationes ex formis specificis
procedentes excellentiores existunt: intantum quod nobilissima forma,
quae est anima rationalis, habet virtutem et operationem
intellectivam, quae non solum transcendit virtutem et actionem
elementorum, sed etiam omnem actionem corporalem et virtutem. Ex
extremis igitur formis oportet de mediis iudicium sumere. Sicut enim
virtus calefaciendi et infrigidandi est in igne et in aqua consequens
proprias formas eorum, et virtus et actio intellectualis in homine
consequens animam rationalem ipsius, ita omnes virtutes et actiones
elementorum, consequuntur proprias formas eorum et reducuntur sicut in
altiora principia in virtutes caelestium corporum, et adhuc altius in
substantias separatas. Ex huiusmodi enim principiis formae inferiorum
corporum derivantur, excepta sola rationali anima, quae ita ab
immateriali causa procedit, scilicet Deo, quod nullo modo causatur ex
virtute caelestium corporum; alioquin non posset habere virtutem et
operationem intellectualem a corpore penitus absolutam. Quia igitur
huiusmodi virtutes et actiones a forma specifica derivantur, quae est
communis omnibus individuis eiusdem speciei, non est possibile quod
aliquod individuum alicuius speciei aliquam talem virtutem vel actionem
obtineat praeter alia individua similis speciei, ex eo scilicet quod
est sub determinato situ caelestium corporum generatum. Possibile est
tamen quod in uno individuo eiusdem speciei virtus et operatio
consequens speciem vel intensius vel remissius inveniatur secundum
diversam dispositionem materiae et diversum situm caelestium corporum in
generatione huius vel illius individui. Ex hoc autem apparet ulterius
quod, quia formae artificiales sunt accidentia quae non consequuntur
speciem: non est possibile quod aliquod artificiatum aliquam huiusmodi
virtutem et operationem a caelesti corpore in sua compositione sortiatur
ad producendum ex virtute indita aliquos effectus naturales
transcendentes elementorum virtutes. Huiusmodi enim virtutes si quae
essent artificiatis, ex caelestibus corporibus nullam formam
consequerentur, cum forma artificialium nihil aliud sit quam ordo,
compositio et figura, ex quibus prodire non possunt tales virtutes et
actiones. Unde manifestum est quod si quas huiusmodi actiones aliqua
artificiata perficiant, puta quod ad aliquam sculpturam moriantur
serpentes aut immobilitentur animalia vel laedantur, non procedit hoc
ex aliqua virtute indita et permanenti, sed solum ex virtute agentis
extrinseci quod utitur talibus sicut instrumentis ad suum effectum.
Nec potest dici quod huiusmodi actiones proveniant ex virtute
caelestium corporum, quia caelestia corpora naturaliter agunt in ista
inferiora; et ex hoc quod aliquod corpus sic vel aliter figuratur,
nullam idoneitatem vel maiorem vel minorem habet ad recipiendum
impressionem naturalis agentis; unde non est possibile quod imagines
vel sculpturae quae fiunt ad aliquos effectus singulares producendos,
efficaciam habeant ex caelestibus corporibus, quamvis sub certis
constellationibus fieri videantur, sed solum ab aliquibus spiritibus
qui per imagines et sculpturas tales operantur. Sicut autem imagines
ex materia naturali fiunt, sed formam sortiuntur ex arte; ita etiam
verba humana materiam quidem habent naturalem, scilicet sonos ab
hominis ore prolatos, sed significationem quasi formam habent ab
intellectu suas conceptiones per huiusmodi sonos exprimente. Unde pari
ratione nec verba humana habent efficaciam ad aliquam immutationem
corporis naturalis ex virtute alicuius causae naturalis, sed solum ex
aliqua spirituali substantia. Hae igitur actiones quae per huiusmodi
verba fiunt, vel per quascumque imagines vel sculpturas, vel
quaecumque alia huiusmodi, non sunt naturales, utpote non procedentes
a virtute intrinseca, sed sunt empericae; et ad superstitionem
pertinentes. Actiones vero quas supra diximus consequi corporum
formas, sunt naturales, utpote ex principiis intrinsecis procedentes.
Et haec de operationibus et actionibus occultis ad praesens dicta
sufficiant.
|
|