|
Quia igitur per continentiae viam incedere tam arduum est, ut iuxta
verbum domini, non omnes hoc capiant, sed Dei dono habeatur: per
hanc viam incedere volentibus sic agere oportet ut ea devitent quibus a
prosecutione huius itineris impediri possent. Triplex autem esse
impedimentum continentiae apparet. Primum quidem ex parte corporis;
secundum ex parte animae; tertium ex parte exteriorum personarum vel
rerum. Ex parte quidem proprii corporis: quia, sicut apostolus dicit
ad Gal. V, 17, caro concupiscit adversus spiritum. Cuius carnis
opera ibidem esse dicuntur fornicatio, immunditia, impudicitia et
cetera huiusmodi. Haec autem concupiscentia carnis est lex de qua
dicit Rom. VII, 23: video aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae. Quanto autem caro magis fovetur per
ciborum affluentiam et deliciarum mollitiem, tanto huiusmodi
concupiscentia magis crescit: unde Hieronymus dicit: venter mero
aestuans cito despumat in libidinem: et Prov. XX 1: luxuriosa res
est vinum; et Iob XL, 16, dicitur de Behemoth per quem
Diabolus significatur: sub umbra dormit in secreto calami in locis
humentibus: quod exponens Gregorius 33 Moral. dicit: loca
humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non
labitur, fixus vero in lubrica vix tenetur. In locis ergo humentibus
iter vitae praesentis faciunt qui in hac ad iustitiam recti stare non
possunt. Oportet igitur continentiae viam assumentibus, carnem
propriam, abstractis deliciis, vigiliis et ieiuniis et huiusmodi
exercitiis castigare. Cuius rei exemplum apostolus nobis ostendit, I
ad Cor. IX, 25, dicens: omnis qui in agone contendit, ab
omnibus se abstinet: et post modica subdit: castigo corpus meum et in
servitutem redigo, ne, forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus
efficiar: et quod opere perfecit, verbo docuit: dicit enim ad Rom.
XIII, 13, cum praemisisset: non in cubilibus et impudicitiis:
et carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis. Recte autem
dicit in desideriis, idest ad voluptatem: quia ad necessitatem naturae
carni cura est impendenda: unde idem apostolus dicit ad Eph. V
29: nemo carnem suam unquam odio habuit, sed nutrit, et fovet eam.
Ex parte autem animae propositum continentiae impeditur, dum lascivis
cogitationibus aliquis immoratur; unde dominus per prophetam dicit,
Isai. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis
meis. Malae enim cogitationes plerumque ad male faciendum inducunt;
unde dicitur Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile: et statim
subditur: et operamini malum in cubilibus vestris. Inter ceteras
tamen cogitationes malas magis ad peccandum inclinant cogitationes de
delectationibus carnis. Cuius ratio etiam secundum philosophorum
doctrinam duplex assignari potest. Una quidem quia, cum talis
delectatio sit homini connaturalis, et a iuventute connutrita, facile
in ipsam appetitus fertur, cum eam cogitatio proponit. Unde
philosophus dicit 2 Ethic. quod delectationem diiudicare non possumus
de facili quin accipiamus eam. Secunda ratio est, quia, ut idem
dicit in 3 Ethic., delectabilia in particulari sunt magis voluntaria
quam in universali. Manifestum est autem quod per moram cogitationis
ad particularia quaeque descendimus: unde per cogitationem diuturnam
maxime libido provocatur: et propter hoc apostolus I ad Cor.,
VI, 18, dicit: fugite fornicationem: quia, ut Glossa ibidem
dicit, cum aliis vitiis potest expectari conflictus; sed hanc fugite,
ne approximetis, quia non aliter melius potest vinci. Contra igitur
huiusmodi continentiae impedimentum multiplex remedium invenitur.
Quorum primum et praecipuum est ut mens circa contemplationem divinorum
et orationem occupetur; unde apostolus dicit ad Ephes. V, 18:
nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed impleamini spiritu
sancto, loquentes vobismet ipsis in Psalmis et hymnis et canticis
spiritualibus: quod ad contemplationem pertinere videtur: cantantes et
psallentes in cordibus vestris domino: quod ad orationem videtur
pertinere. Hinc dominus per prophetam dicit, Isai. XLVIII,
9: laude mea infrenabo te, ne intereas. Est enim quoddam frenum
animam ab interitu peccati retrahens laus divina. Secundum remedium
est studium Scripturarum, secundum illud Hieronymi ad rusticum
monachum: ama Scripturarum studia, et carnis vitia non amabis. Unde
apostolus cum dixisset Timotheo, I Tim. IV 12: exemplum esto
fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in
castitate; statim subdit: dum venio, attende lectioni. Tertium
remedium est quibuscumque bonis cogitationibus animum occupare: unde
Chrysostomus dicit super Matthaeum quod abscissio membri non ita
comprimit tentationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis
frenum: unde apostolus ad Philipp. IV, 8, dicit: de cetero,
fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta,
quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si
qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quartum remedium
est ut homo ab otio desistens et in corporalibus laboribus se ipsum
exerceat: dicitur enim Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam
docuit otiositas. Et specialiter otium est vitiorum carnalium
incentivum: unde dicitur Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas
Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia et
otium ipsius. Et ideo Hieronymus ad rusticum monachum scribens
dicit: fac aliquid operis, ut semper te Diabolus inveniat occupatum.
Quintum remedium adhibetur contra carnis concupiscentiam etiam per
aliquas animi perturbationes: unde Hieronymus refert in eadem
Epist., quod in quodam coenobio quidam adolescens nulla operis
magnitudine flammam poterat carnis extinguere; eum periclitantem pater
monasterii hac arte servavit. Imposito cuidam viro gravi ut iurgiis
atque conviciis insectaretur hominem, et post irrogatam iniuriam primus
veniret ad quaerimonias, vocati testes pro eo loquebantur qui
contumeliam fecerat. Solus pater monasterii defensionem suam
opponebat, ne abundanti tristitia frater absorberetur. Ita annus
ductus est, quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus
pristinis, respondit: Papae, vivere me non licet, et fornicari
libet? Ex parte autem exteriorum rerum propositum continentiae
impeditur per aspectum et frequentia colloquia mulierum et earum
consortia: unde dicitur Eccli. IX, 9: propter speciem mulieris
multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit: et
postea subditur: colloquium illius quasi ignis exardescit. Et ideo
contra hoc est adhibendum remedium quod ibidem dicitur: ne respicias
mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius: cum saltatrice
ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia
illius: et Eccli. XLII, 12, dicitur: omni homini noli
intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari. De
vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. Unde
Hieronymus contra Vigilantium scribens dicit, quod monachus sciens
imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere ne
impingat et corruat, atque frangatur; unde et mulierum, et maxime
adolescentularum, vitat aspectum, ne eum capiat oculus meretricis, ne
forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Ex quo patet quod,
sicut abbas Moyses dicit in collationibus patrum, pro puritate cordis
servanda, solitudo sectanda est, ac ieiuniorum inediam, vigilias,
labores corporis, nuditatem, lectionem, ceterasque virtutes debere
nos suscipere noverimus; ut scilicet per illas ab universis passionibus
noxiis illaesum parare cor nostrum, et conservare possimus, et ad
perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere. Ob hoc
igitur in religionibus sunt huiusmodi opera instituta: non quia in
ipsis principaliter consistat perfectio: sed quia his quasi quibusdam
instrumentis ad perfectionem pervenitur. Unde post pauca ibidem
subditur: igitur ieiunia, vigiliae, meditatio Scripturarum, nuditas
ac privatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis
instrumenta sunt; quia non in ipsis consistit disciplinae finis, sed
per illa pervenitur ad finem. Si quis autem obiiciat, quod absque
ieiunio, vigiliis et huiusmodi exercitiis potest homo perfectionem
acquirere, praesertim cum de domino dicatur Matth. XI, 19:
venit filius hominis manducans et bibens, suique discipuli non
ieiunarent, quemadmodum discipuli Ioannis et Pharisaei; ad hoc
respondetur in Glosa quod Ioannes vinum et siceram non bibit, quia
abstinentia indiget cui nulla est potentia naturae. Deus autem, qui
peccata potest condonare, cur a peccatoribus manducantibus declinaret,
quos ieiunantibus poterat facere fortiores?. Discipuli ergo Christi
non habebant opus ieiunio, quia praesentia sponsi illis fortitudinem
dabat maiorem quam discipuli Ioannis per ieiunium haberent: unde
dominus ibidem dicit: venient dies quando auferetur ab eis sponsus, et
tunc ieiunabunt: quod exponens Chrysostomus dicit: ieiunium triste
est non naturaliter, sed his qui sunt imbecillius dispositi; his enim
qui sapientiam contemplari desiderant, delectabile est; quia ergo
discipuli imbecilles erant, non erat tempus tristia introducendi
quousque firmarentur: per quod monstratur quod non gulae erat quod
fiebat, sed dispensationis cuiusdam. Quod autem huiusmodi exercitia
expediant ad vitanda peccata et perfectionem consequendam, apostolus
expresse ostendit II ad Cor. VI, 3, dicens: nemini dantes
ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in
omnibus exhibeamus nosmet ipsos in multa patientia, in necessitatibus,
in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in
laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate.
|
|