|
Non solum autem necessarium est ad perfectionem caritatis
consequendam, quod homo exteriora abiciat, sed etiam quodammodo se
ipsum derelinquat. Dicit enim Dionysius, 4 cap. de divinis
nominibus, quod divinus amor est extasim faciens, id est hominem extra
se ipsum ponens, non sinens hominem sui ipsius esse, sed eius quod
amatur: cuius rei exemplum in se ipso demonstravit apostolus dicens ad
Gal. II, 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me
Christus, quasi suam vitam non suam aestimans, sed Christi: quia
quod proprium sibi erat contemnens, totus Christo inhaerebat. Hoc
etiam in quibusdam esse completum ostendit, cum dicit ad Col.
III, 3: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo. Exhortatur etiam alios ut ad hoc perveniant, cum dicit II
ad Cor. V, 15. Pro omnibus mortuus est Christus: ut et qui
vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Et
ideo, ut habetur Luc. XIV, 26, postquam dixerat: si quis
venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et
fratres et sorores: tanquam aliquid maius addens subdit: adhuc autem
et animam suam; non potest meus esse discipulus. Hoc etiam idem
dominus docet Matth. XVI 24 dicens: si quis vult post me
venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Huius autem salubris abnegationis et caritativi odii observatio partim
quidem necessaria est ad salutem et omnibus qui salvantur communis;
partim autem ad perfectionis pertinet complementum. Ut enim ex
supraposita Dionysii auctoritate apparet, de ratione divini amoris est
ut amans non sui ipsius remaneat, sed amati. Secundum ergo divini
amoris gradum necesse est et odium et abnegationem praedictam
distingui. Est autem necessarium ad salutem ut homo sic Deum diligat
ut in eo finem suae intentionis ponat, nihilque admittat quod
contrarium divinae dilectioni existat; et ideo consequenter et odium et
abnegatio sui ipsius est de necessitate salutis, cum, ut Gregorius
dicit in omelia, vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur
quod per novitatem vocamur; et sic nosmet ipsos relinquimus et
abnegamus. Et sicut in alia omelia dicit: tunc bene animam nostram
odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius
appetitum frangimus et eius voluptatibus reluctamur. Ad perfectionem
vero pertinet ut homo propter intentionem divini amoris etiam ea
abiiciat quibus licite uti posset, ut per hoc liberius Deo vacet.
Secundum hunc ergo modum etiam consequens est ut et odium et abnegatio
sui ipsius ad perfectionem pertineat. Unde ex ipso modo loquendi
apparet haec a domino proposita esse quasi ad perfectionem pertineant.
Sicut enim dicit Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade
et vende omnia quae habes, non necessitatem imponens, sed voluntati
relinquens: ita dicit: si quis vult post me venire, abneget semet
ipsum. Quod Chrysostomus exponens dicit: non coactivum facit
sermonem: non enim dicit: si vos volueritis et non volueritis,
oportet hoc vos pati. Similiter cum dixisset: si quis venit ad me,
et non odit patrem suum etc. postmodum subdit: quis enim ex vobis
volens aedificare turrem, (non) computat sumptus qui necessarii
sunt, si habeat ad perficiendum? Quod exponens Gregorius in Homil.
dicit: quia sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio
aedificandae sublimitatis adiungitur; et post pauca dicit: istos
sumptus dives ille habere non potuit qui, cum praecepta relinquendi
omnia audisset, tristis abscessit. Ex quibus patet hoc ad
perfectionis consilium secundum aliquem modum pertinere. Hoc autem
consilium perfectissime martyres impleverunt: de quibus Augustinus
dicit in sermone de martyribus quod nulli tantum impendunt, quantum qui
se ipsos impendunt. Martyres ergo sunt qui vitam praesentem propter
Christum quodammodo odio habuerunt, abnegantes se ipsos: quia, ut
Chrysostomus dicit super Matth., qui negat alium, vel fratrem, vel
famulum, vel quemcumque, etsi flagellatum viderit et quaecumque
patientem, non assistit, non adiuvat; ita vult corpori nostro nos non
ignoscere; ut etsi flagellaverint, vel quodcumque aliud fecerint,
corpori non parcamus. Et ne aestimes quod usque ad verba tantum et
contumelias oportet abnegare se ipsum; ostendit quod oportet abnegare
se ipsum usque ad mortem etiam turpissimam, scilicet crucis; unde
sequitur: et tollat crucem suam. Hoc autem perfectissimum ideo
diximus, quia martyres illud propter Deum contemnunt, scilicet
propriam vitam, propter quam omnia temporalia quaeruntur; et cuius
conservatio, etiam cum omnium aliorum amissione, omnibus aliis
praefertur. Magis enim homo vult et divitias perdere et amicos, adhuc
autem corporis infirmitati succumbere, et in servitutem redigi, quam
vita privari; unde hoc beneficium victis a victoribus praestatur, ut
vitae parcentes conservent servituti subiectos. Unde Satan ad dominum
dixit, ut legitur Iob II 4: pellem pro pelle, et cuncta quae
habet homo, dabit pro anima sua, idest pro corporali vita servanda.
Inter alia vero quanto aliquid magis naturaliter amatur, tanto
perfectius contemnitur propter Christum. Nihil autem est homini
amabilius libertate propriae voluntatis. Per hanc enim homo est et
aliorum dominus, per hanc aliis uti vel frui potest, per hanc etiam
suis actibus dominatur. Unde, sicut homo dimittens divitias, vel
personas coniunctas, eas abnegat; ita deserens propriae voluntatis
arbitrium, per quod ipse sui dominus est, se ipsum abnegare
invenitur. Nihilque est quod homo naturali affectu magis refugiat quam
servitutem: unde et nihil posset homo pro alio amplius impendere post
hoc quod se ipsum in mortem pro eo traderet, quam quod se servituti
eius subiugaret: unde, ut dicitur Tob. IX, 2, Tobias iunior
dixit ad Angelum: si me ipsum tradam tibi servum, non ero condignus
providentiae tuae. Huius autem voluntatis libertatem aliqui sibi
propter Deum particulariter adimunt, dum quodcumque particulare votum
emittunt de quocunque faciendo vel non faciendo. Per votum enim
necessitas quaedam voventi imponitur, ut id de cetero non liceat quod
prius licebat; sed quadam necessitate constringitur ad reddendum quod
vovit: unde in Psal. LXV, 15, dicitur: reddam tibi vota mea,
quae distinxerunt labia mea; et Eccl. V 3 dicitur: si quid vovisti
Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta
promissio. Aliqui vero libertati propriae voluntatis totaliter
abrenuntiant, se propter Deum aliis subiicientes per obedientiae
votum. Cuius quidem obedientiae exemplum praecipuum in Christo
habemus, de quo apostolus dicit Rom. V, 19: sicut per
inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et
per unius hominis obedientiam iusti constituentur multi. Quam quidem
obedientiam apostolus manifestat ad Philipp. II, 8, dicens:
humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Haec autem
obedientia in abrenuntiatione propriae voluntatis consistit: unde ipse
dicebat Matth. XXVI 39: mi pater, si possibile est, transeat
a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et
Ioan. VI, 38, dicit: descendi de caelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. In quo nobis dedit
exemplum, ut sicut ipse suam voluntatem humanam abnegabat supponendo
eam divinae, ita et nos nostram voluntatem Deo totaliter supponamus,
et hominibus qui nobis praeponuntur tanquam Dei ministri. Unde
apostolus dicit ad Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et
subiacete eis.
|
|