|
Secundum autem triplicem viam perfectionis assignatam, in religionibus
triplex commune votum invenitur: scilicet votum paupertatis,
continentiae, et obedientiae usque ad mortem. Per votum paupertatis
primam perfectionis viam religiosi assumunt, omni proprietati
abrenuntiantes; per votum autem continentiae aggrediuntur viam
secundam, matrimonio perpetue abrenuntiantes; per votum autem
obedientiae manifeste viam tertiam assumunt, voluntatem propriam
abnegando. Hoc etiam triplex votum congrue religioni adaptatur.
Nam, sicut Augustinus dicit 10 de Civit. Dei, religio non
quemlibet, sed Dei cultum significare videtur. Unde et Tullius
dicit in rhetorica, quod religio est: quae cuidam superiori naturae,
quam divinam vocant, cultum caeremoniamque affert. Cultus autem soli
Deo debitus in sacrificii oblatione ostenditur. Offertur autem Deo
sacrificium de exterioribus rebus, quando eas aliquis propter Deum
largitur, secundum illud Hebr. ult., 16: beneficentiae et
communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
Offertur etiam Deo sacrificium de proprio corpore, dum scilicet qui
Christi sunt, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis,
ut apostolus dicit ad Gal. V 24; unde et ipse dicit ad Rom.
XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam,
Deo placentem. Est etiam sacrificium tertium Deo acceptissimum,
quando aliquis spiritum suum offert Deo, secundum illud Psal. l,
19: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sed sciendum, quod,
sicut Gregorius super Ezechielem dicit, hoc inter sacrificium ac
holocaustum distat, quod omne holocaustum sacrificium est, et non omne
sacrificium holocaustum. In sacrificio enim pars pecudis, in
holocausto vero totum pecus offerri consueverat. Cum ergo aliquis suum
aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est. Cum vero
omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo
voverit, holocaustum est. Quod quidem impletur per tria vota
praedicta. Unde manifestum est, eos qui huiusmodi vota Deo
emittunt, quasi propter holocausti excellentiam antonomastice
religiosos vocari. Per sacrificii autem oblationem secundum legis
mandatum pro peccatis satisfacere oportet, ut in Levitico expresse
iubetur. Unde Psal. IV, cum dixisset: quae dicitis in cordibus
vestris, et in cubilibus vestris compungimini, statim de satisfactione
subdens dixit: sacrificate sacrificium iustitiae; idest, opera facite
iusta post poenitentiae lamentum, ut Glosa exponit. Sicut ergo
holocaustum est perfectum sacrificium, ita per vota praemissa perfecte
homo Deo satisfacit, cui et de exterioribus rebus, et de proprio
corpore, et de proprio spiritu holocaustum offert. Ex quo patet quod
religionis status non solum perfectionem caritatis, sed etiam
perfectionem poenitentiae continet; intantum quod nulla sunt peccata
tam gravia pro quibus homini possit imponi pro satisfactione religionis
assumptio, quasi religionis statu omnem satisfactionem transcendente.
Unde, ut habetur 33, quaest. 2 c. admonet, Astulpho, qui
uxorem occiderat, consulitur ut monasterium ingrediatur quasi melius et
levius: alioquin ei durissimam poenitentiam iniungit. Inter haec
autem tria quae ad religionis statum diximus pertinere, praecipuum est
obedientiae votum: quod quidem multipliciter apparet. Primo quidem,
quia per obedientiae votum homo Deo propriam voluntatem offert; per
votum autem continentiae offert ei sacrificium de proprio corpore; per
votum autem paupertatis de exterioribus rebus. Sicut ergo inter
hominis bona corpus praefertur exterioribus rebus, et anima corpori;
ita votum continentiae voto paupertatis praefertur, votum autem
obedientiae utrique. Secundo quia per propriam voluntatem homo et
exterioribus rebus utitur et proprio corpore. Sic igitur qui propriam
voluntatem dat, totum dedisse videtur. Universalius igitur est
obedientiae votum quam continentiae et paupertatis; et quodammodo
includit utrumque. Hinc est quod Samuel obedientiam omnibus
sacrificiis praefert, dicens I Reg. XV, 22: melior est
obedientia quam victimae.
|
|