|
Humanae autem perfectioni Diabolus invidens, diversos vaniloquos et
seditionis magistros suscitavit qui praedictas perfectionis vias
impugnarent. Primam enim perfectionis viam Vigilantius impugnavit:
contra quem Hieronymus loquens dicit: quod autem asserit, eos melius
facere qui utuntur rebus suis et paulatim fructus possessionum
dividunt, non a me eis, sed a Deo respondetur: si vis esse
perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et
veni, sequere me. Ad eum loquitur qui vult esse perfectus, qui cum
apostolis patrem, naviculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas,
secundus aut tertius gradus est: quem et nos recipimus, dummodo
sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Et ideo ad excludendum
hunc errorem dicitur in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus: bonum est
facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro
intentione sequendi dominum, insimul omnia donare, et absolutum
solicitudine egere cum Christo. Secundam perfectionis viam impugnavit
Iovinianus, matrimonium virginitati adaequans: cuius errorem b.
Hieronymus evidentissime confutat in libro quem contra eum scripsit:
de quo etiam errore Augustinus in libro Retractationum sic dicit:
Ioviniani haeresis, sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae
coniugali, tantum valuit in urbe Roma ut nonnullas etiam
sanctimoniales, de quarum impudicitia suspicio nulla praecesserat,
deiecisse in nuptias diceretur. Huic monstro sancta Ecclesia per
omnia fidelissime ac fortissime restitit. Unde in Lib. de
ecclesiasticis dogmaticis (dicitur): sacratae Deo virginitati
nuptias coaequare, aut pro amore castigandi corporis abstinentibus a
vino vel carnibus nihil credere meriti accrescere, non est
Christiani, sed Ioviniani. His autem antiquis insidiis Diabolus
non contentus, nostris temporibus quosdam dicitur incitasse, votum
obedientiae ac alia vota communiter impugnantes, dicendo laudabilius
esse bona opera virtutum facere sine voto vel obedientia, quam si ad
haec facienda homo per votum vel obedientiam constringatur. Quorum
aliqui dicuntur in tantam vesaniam prosilire, quod asserant votum quod
aliquis emisit de religione intranda, posse praetermitti absque
detrimento salutis. Hunc autem errorem quibusdam vanis et frivolis
rationibus confirmare dicuntur. Dicunt enim, quod tanto aliquid est
laudabilius et magis meritorium, quanto est magis voluntarium. Sed
quanto aliquid est magis necessarium tanto videtur minus voluntarium.
Laudabilius ergo et magis meritorium esse videtur quod aliquis opera
virtutum exerceat proprio arbitrio, absque necessitate voti vel
obedientiae, quam quod ex voto vel obedientia facere hoc compellatur.
Dicuntur etiam ad hoc inducere quod prosper dicit in 2 Lib. de vita
contemplativa: sic quidem, inquit, abstinere vel ieiunare debemus,
ut non nos necessitati ieiunandi subdamus ne iam non devoti, sed inviti
rem voluntariam faciamus. Possent etiam ad hoc inducere quod apostolus
dicit II ad Cor. IX, 7: unusquisque prout destinavit in corde
suo, non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit
Deus. Oportet ergo manifeste ostendere et hoc falsum esse quod
dicunt, et eorum frivolas rationes elidere. Ad ostendendum autem
huius erroris falsitatem, primo assumendum est quod in Psal.
dicitur: vovete, et reddite domino Deo vestro: ubi dicit Glossa:
notandum, quod alia sunt communia vota Dei, scilicet sine quibus non
est salus, ut vovere fidem in Baptismo et huiusmodi: quae etiam si
non promittimus, solvere debemus: et de his praecipitur omnibus:
vovete et reddite. Alia sunt vota propria singulorum, ut castitas,
virginitas et huiusmodi. Ad haec ergo vovenda nos invitat: non
praecipit ut voveamus, sed ut vota reddamus. Vovere enim voluntati
consulitur; sed post voti emissionem redditio exigitur necessario.
Votum ergo quoddam est in praecepto, quoddam in consilio. Ex utroque
autem ex necessitate concluditur, quod melius est aliquod bonum facere
ex voto quam sine voto. Manifestum est enim quod ad ea quae sunt de
necessitate salutis, omnes tenentur ex Dei praecepto; nec est fas
aestimare aliquod Dei praeceptum in vacuum dari. Finis autem
cuiuslibet praecepti est caritas, ut apostolus dicit I ad Tim. I
5; frustra ergo daretur aliquod praeceptum de aliquo faciendo, si non
magis ad caritatem pertineret illud facere quam non facere. Datur
autem praeceptum non solum de credendo vel de non furando, sed etiam ut
hoc voveamus; credere igitur ex voto, et abstinere a furto ex voto,
et cetera huiusmodi, magis ad caritatem pertinent quam si sine voto
fiant. Quod autem magis ad caritatem pertinet, magis est laudabile et
meritorium: magis ergo est laudabile et meritorium facere aliquid ex
voto quam sine voto. Rursus, non solum consilium datur de virginitate
vel castitate servanda, sed etiam de vovendo, ut patet ex Glossa
inducta; sed consilium non datur nisi de meliori bono, ut supra dictum
est. Melius est ergo servare virginitatem cum voto quam sine voto: et
simile est in aliis. Item. Inter alia bona opera maxime observatio
virginitatis commendari solet: ad quam dominus invitat, dicens
Matth. XIX, 12: qui potest capere, capiat. Sed ipsa
virginitas ex voto commendabilis redditur: dicit enim Augustinus in
Lib. de virginitate: neque virginitas, quia virginitas est, sed
quia Deo dicata est, honoratur: quam vovet et servat continentia
pietatis: et infra: nec nos in virginibus praedicamus quod virgines
sunt, sed quod Deo dicatae pia continentia virgines. Multo igitur
magis alia opera laudabiliora redduntur ex hoc quod per votum Deo
dicantur. Item, quodlibet bonum finitum cum enumeratione alterius
boni melius est. Nulli autem dubium esse potest quin ipsa promissio
boni sit aliquod bonum; nam et qui homini aliquid promittit, aliquod
bonum ei iam videtur impendere: unde et quibus aliquid promittitur,
gratias agunt. Votum autem est quaedam promissio Deo facta, ut patet
per id quod dicitur Eccl. V, 3: si quid vovisti Deo, ne moreris
reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Melius est
igitur facere aliquid et vovere, quam facere simpliciter absque voto.
Adhuc. Quanto aliquis plus dat alicui, tanto maius aliquid ab eo
meretur. Qui autem facit aliquid sine voto, dat ei solum quod facit
propter eius amorem; qui autem non solum facit, sed etiam vovet, non
solum dat ei quod facit, sed etiam potentiam qua facit: facit enim se
non posse quin faciat quod prius non facere licite poterat. Maius
igitur aliquid meretur apud Deum qui ex voto aliquid facit, quam qui
idem facit sine voto. Amplius. Ad laudem boni operis pertinet quod
voluntas firmetur in bono; sicut ad aggravationem culpae pertinet quod
voluntas sit obstinata in malo. Manifestum est autem quod qui aliquid
vovet, voluntatem suam firmat ad id quod vovet; et sic cum implet quod
voverat, opus suum ex voluntate firmata procedit. Sicut igitur ad
aggravationem culpae pertinet quod ex proposito firmato aliquis malum
operetur, hoc enim est ex malitia peccare; ita ad augmentum meriti
pertinet quod aliquis bonum opus operetur ex voto. Item. Quanto
aliquis actus ab excellentiori virtute progreditur, tanto laudabilior
est; cum tota laus operis ex virtute sit. Contingit autem quandoque
actum inferioris virtutis a superiori virtute imperari; puta cum
aliquis actum iustitiae ex caritate facit. Multo igitur melius est
opus virtutis inferioris facere ex imperio superioris virtutis, sicut
melius est opus iustitiae, si ex caritate fiat. Manifestum est autem
quod particularia bona opera quae facimus, pertinent ad aliquas
inferiores virtutes; puta ieiunare, ad abstinentiam; continere, ad
castitatem; et sic de aliis. Vovere autem est proprie latriae actus:
quam nulli dubium esse debet esse potiorem vel abstinentia vel
castitate, vel quacumque huiusmodi virtute: maius est enim colere
Deum quam recte se habere erga proximum aut se ipsum. Opus igitur aut
abstinentiae vel castitatis vel cuiuscumque talium virtutum, quae sunt
infra latriam, laudabilius est, si ex voto fiant. Huic etiam
suffragatur pium Ecclesiae studium, quae homines ad vovendum
invitans, et voventibus ire in subsidium terrae sanctae vel alias in
defensionem Ecclesiae, indulgentias et privilegia largitur. Non
autem incitaret ad vovendum, si melius esset bona opera facere sine
voto: hoc enim esset contra exhortationem apostoli dicentis I Cor.
XII, 31: aemulamini charismata meliora. Unde, si melius esset
bona opera facere sine voto, non invitaret ad vovendum, sed etiam a
vovendo retraheret vel prohibendo, vel etiam dissuadendo. Similiter
etiam cum Ecclesiae intentio sit homines fideles ad meliorem statum
reducere; omnes a votis factis absolveret, ut sic eorum bona opera
laudabiliora existerent. Patet igitur huiusmodi positionem repugnare
ei quod communiter Ecclesia tenet et sentit: unde est tamquam
haeretica reprobanda. Ad ea vero quae pro se obiiciunt, facile est
multipliciter respondere. Primo enim quod dicunt, quod opus bonum ex
voto factum est minus voluntarium, non est universaliter et in omnibus
verum. Multi enim sunt qui ea quae voverunt, tam prompta voluntate
faciunt, ut etiam si non vovissent, non solum facerent, sed
voverent. Secundo, detur quod aliquod bonum opus quod quis ex voto
vel obedientia facit, simpliciter consideratum sit ei non voluntarium,
sed tamen solum facit hoc ex necessitate voti vel obedientiae, quam non
vult praeterire: adhuc dum hoc facit, laudabilius operatur et magis
meritorie quam si prompta voluntate illud faceret sine voto. Etsi enim
non habeat voluntatem promptam illud faciendi, puta ieiunandi; habet
tamen voluntatem promptam votum implendi, vel obediendi: quod est
multo laudabilius et magis meritorium quam ieiunare: unde plus meretur
quam ille qui sua voluntate ieiunat: tantoque voluntas votum implendi
aut obediendi promptior iudicatur, quanto id quod aliquis facit propter
obedientiam vel votum, magis in se consideratum voluntati repugnat.
Unde Hieronymus ad rusticum monachum dicit: per haec omnia ad illud
tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum: et post
pauca: non facias quod vis, comedas quod iuberis, habeas quantum
acceperis, vestiaris quod datur, operis tui pensam persolvas,
subiciaris cui non vis, lassus ad stratum venias, ambulansque
dormites, et necdum expleto somno surgere compellaris. Ex quo patet
quod ad meritum boni operis pertinet, ut aliquis ea quae propter seipsa
non vellet, propter Deum faciat aut patiatur: quia tanto invenitur
voluntas promptior divini amoris, quanto magis ea quae propter ipsum
facimus aut patimur, nostrae voluntati repugnant. Unde martyres
maxime commendantur, quanto plura sustinuerunt propter Dei amorem
contra voluntatem humanam: unde II Machab. VI, 30, Eleazarus
dum torqueretur dixit: diros corporis sustineo dolores; secundum
animam vero propter timorem tuum libenter haec patior. Tertio detur
quod etiam aliquis nec ipsam voluntatem retineat votum servandi aut
obediendi: manifestum est quod cum Deus iudex sit cordium, apud Deum
talis habetur quasi voti fractor, aut obedientiae praevaricator. Si
tamen impleat quod vovit, vel quod ei praecipitur, solo humano
timore, vel pudore, non est ei meritorium apud Deum, quia non facit
voluntate Deo placendi, sed humana necessitate coactus. Nec tamen
inutiliter vovit, si ex caritate vovit: nam plus meruit in vovendo
quam alius simpliciter ieiunando: quod meritum ei reservatur, si de
praevaricatione cordis poeniteat. Per hoc etiam patet responsio ad
auctoritates inductas, quae loquuntur de necessitate humana, cum
aliquis scilicet ex pudore vel timore humano facit quod iuravit aut
vovit; non autem loquuntur de necessitate quae est ex fine dilectionis
divinae; puta, cum aliquis facit vel patitur ea quae alias nollet, ut
impleat voluntatem divinam. Et hoc patet ex verbis apostoli, qui
dicit II ad Cor. IX, 7: non ex tristitia aut necessitate;
tristitiam enim necessitas humana inducit, necessitas autem dilectionis
divinae tristitiam tollit vel minuit. Patet etiam hoc ex verbis
prosperi dicentis: ne non devoti, sed inviti rem voluntariam
faciamus; non enim necessitas quae ex divina dilectione procedit,
minuit devotionem, sed auget. Et quod talis necessitas sit laudanda
et appetenda, patet per hoc quod Augustinus dicit in epistola ad
Armentarium et Paulinam: quia iam vovisti, iam te obstrinxisti,
aliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti reus, liberum fuit
quod esses inferior: quamvis non sit gratulanda libertas, qua fit ut
non debeatur quod cum lucro redditur. Nunc vero quia tenetur apud
Deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam invito (scilicet ad
continentiam quam iam voverat, ut per superiora apparet), sed a magna
iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod
vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses: minor enim tunc
esses, non peior; modo autem tanto (quod absit) miserior, si fidem
Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse
poeniteat; immo gaude iam tibi non sic licere quod cum tuo detrimento
licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse
adiuvabit qui vota tua expetit. Felix est necessitas quae in meliora
compellit. Patet etiam ex his verbis erroneum esse quod dicunt, quod
aliquis non tenetur de implendo votum de religione intranda.
|
|