|
His autem consideratis de perfectione caritatis quantum pertinet ad
dilectionem Dei, considerandum relinquitur de perfectione caritatis
quantum ad dilectionem proximi. Est autem considerandus multiplex
gradus perfectionis circa dilectionem proximi, sicut et circa
dilectionem Dei. Est enim quaedam perfectio quae requiritur ad
salutem, quae cadit sub necessitate praecepti: est etiam quaedam
ulterior perfectio superabundans, quae sub consilio cadit. Perfectio
autem dilectionis proximi necessaria ad salutem consideranda est ex ipso
modo diligendi, qui nobis praescribitur in praecepto de proximi
dilectione, cum dicitur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quia
enim Deus est universale bonum supra nos existens, ad perfectionem
dilectionis divinae requirebatur ut totum cor hominis secundum aliquem
modum converteretur in Deum, sicut ex supra dictis patet. Et ideo
modus divinae dilectionis convenienter exprimitur per hoc quod dicitur:
diliges dominum Deum tuum in toto corde tuo. Proximus autem noster
non est universale bonum supra nos existens, sed particulare infra nos
constitutum: et ideo non determinatur nobis modus ut aliquis proximum
diligat toto corde, sed sicut se ipsum. Ex hoc autem modo tria circa
dilectionem proximi consequuntur. Primo quidem ut sit vera dilectio:
cum enim de ratione dilectionis sive amoris hoc esse videatur ut aliquis
bonum velit ei quem amat; manifestum est quod motus amoris sive
dilectionis in duo tendit: scilicet in eum cui aliquis vult bonum, et
in bonum quod optat eidem. Et quamvis utrumque amari dicatur, tamen
illud vere amatur cui aliquis bonum optat. Bonum vero quod quis optat
alicui, quasi per accidens dicitur amari, prout ex consequenti sub
actu amoris cadit. Inconveniens enim est dicere, quod illud proprie
ac vere ametur cuius destructionem aliquis optat. Multa autem sunt
bona quae dum in nostrum usum vertimus, consumuntur; sicut vinum, dum
bibitur, et equus dum exponitur pugnae: unde manifestum est quod dum
res aliquas in nostrum usum vertere cupimus, vere quidem et proprie nos
ipsos amamus; res autem illas per accidens, et quasi abusive amari a
nobis dicuntur. Manifestum est autem quod unusquisque naturaliter sic
vere se amat, ut sibi ipsi bona optet, puta felicitatem, virtutem,
scientiam, et quae ad sustentationem vitae requiruntur. Quaecumque
vero aliquis in suum usum assumit, non vere illa amat sed magis se
ipsum. Sicut autem alias res assumimus in nostrum usum, ita etiam et
homines ipsos. Si igitur proximos eo tantum modo diligamus inquantum
in nostrum usum venire possunt, manifestum est quod eos non vere
diligimus, nec sicut nos ipsos: et hoc quidem apparet in amicitia
utilis et delectabilis. Qui enim amat aliquem quia est ad suam
utilitatem vel delectationem, se ipsum amare convincitur cui ex altero
delectabile vel utile bonum quaerit, non illum ex quo quaerit: nisi
sicut dicitur amari vinum vel equus, quae non diligimus sicut nos
ipsos, ut eis bona optemus, sed magis ut ipsa bona existentia nobis
cupiamus. Primo ergo ex hoc quod praecipitur quod homo proximum
tanquam se ipsum diligat, dilectionis veritas demonstratur, quam
necesse est caritati adesse. Procedit enim caritas de corde bono et
conscientia pura et fide non ficta, ut apostolus dicit I Tim. I
5. Et ideo, ut ipse dicit I ad Cor. XIII 5, caritas non
quaerit quae sua sunt, sed optat bona eis quos amat. Et huius rei se
ipsum exemplum dat cum dicit I Cor. X, 33: non quaerens quod
mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Secundo ex
praedeterminato modo nobis indicitur ut dilectio proximi sit iusta et
recta. Est enim iusta et recta dilectio, cum maius bonum minori bono
praeponitur. Manifestum est autem quod inter omnia humana bona bonum
animae praecipuum locum tenet; post hoc autem ordinatur bonum
corporis; ultimum autem est bonum quod consistit in exterioribus
rebus. Unde et hunc ordinem diligendi se ipsum, videmus homini
naturaliter inditum. Nullus enim est qui non mallet se corporis oculo
privari quam usu rationis, quae est oculus mentis. Rursusque pro vita
corporali tuenda vel conservanda, homo omnia bona exteriora largitur,
secundum illud Iob II, 4, pellem pro pelle, et cuncta quae habet
homo, dabit pro anima sua. Et hic quidem naturalis ordo dilectionis
sui ipsius in paucis vel nullis deficit quantum ad naturalia bona, de
quibus exemplum posuimus. Sed inveniuntur nonnulli qui quantum ad
superaddita hunc ordinem dilectionis pervertunt; sicut cum propter
salutem vel delectationem corporis, bonum virtutis aut scientiae multi
abiiciunt: rursusque propter exteriora bona conquirenda, corpus suum
periculis et laboribus immoderatis exponunt: quorum non est recta
dilectio; immo, ut amplius dicam, nec vere isti se ipsos diligere
comprobantur. Hoc enim maxime videtur esse unumquodque quod est in
ipso praecipuum: unde et civitatem aliquid facere dicimus, quod
faciunt principes civitatis. Manifestum est autem quod praecipuum in
homine est anima; et inter animae partes ratio sive intellectus. Qui
ergo bonum rationalis animae contemnit, inhaerens bonis corporis vel
animae sensitivae, manifestum est quod non vere se ipsum diligit; unde
et in Psalmo dicitur: qui diligit iniquitatem, odit animam suam.
Sic igitur rectitudo circa dilectionem proximi instituitur, cum
praecipitur alicui quod proximum diligat sicut se ipsum; ut scilicet eo
ordine bona proximis optet quo sibi optare debet: praecipue quidem
spiritualia bona, deinde bona corporis, et quae in exterioribus rebus
consistunt. Si quis vero proximo bona exteriora optet contra salutem
corporis, aut bona corporis contra salutem animae, non eum diligit
sicut se ipsum. Tertio vero ex praedicto modo praecipitur ut sit
sancta proximi dilectio. Dicitur enim aliquid sanctum ex eo quod
ordinatur ad Deum: unde et altare sanctum dicitur quasi Deo dicatum,
et alia huiusmodi quae divino ministerio mancipantur. Quod autem
aliquis alium diligat sicut se ipsum, ex hoc contingit quod communionem
aliquam ad invicem habent: inquantum enim aliqua duo simul conveniunt,
considerantur quasi unum; et sic unum eorum se habet ad alterum sicut
ad se ipsum. Contingit autem aliquos duos multipliciter convenire.
Conveniunt enim aliqui naturali convenientia secundum generationem
carnalem, puta quia ex eisdem parentibus oriuntur; alii vero
conveniunt convenientia quadam civili, puta quia sunt eiusdem civitatis
municipes sub eodem principe et eisdem legibus gubernantur; et secundum
unumquodque officium vel negotium aliqua convenientia vel communicatio
invenitur, sicut qui sunt socii in negotiando vel militando, vel
fabrili artificio, aut in quocumque huiusmodi. Et huiusmodi quidem
proximorum dilectiones honestae quidem et rectae possunt esse, sed non
ex hoc sanctae dicuntur; sed solum ex hoc quod dilectio proximi
ordinatur in Deum: sicut enim homines qui sunt unius civitatis
consortes, in hoc conveniunt quod uni subduntur principi, cuius
legibus gubernantur; ita et omnes homines, inquantum naturaliter in
beatitudinem tendunt, habent quandam generalem convenientiam in ordine
ad Deum sicut ad summum omnium principem et beatitudinis fontem, et
totius iustitiae legislatorem. Considerandum est autem, quod bonum
commune secundum rectam rationem est bono proprio praeferendum: unde
unaquaeque pars naturali quodam instinctu ordinatur ad bonum totius.
Cuius signum est, quod aliquis percussioni manum exponit, ut cor vel
caput conservet, ex quibus totius hominis vita dependet. In praedicta
autem communitate qua omnes homines conveniunt in beatitudinis fine,
unusquisque homo ut pars quaedam consideratur: bonum autem commune
totius est ipse Deus, in quo omnium beatitudo consistit. Sic igitur
secundum rectam rationem et naturae instinctum unusquisque se ipsum in
Deum ordinat, sicut pars ordinatur ad bonum totius: quod quidem per
caritatem perficitur, qua homo se ipsum propter Deum amat. Cum
igitur aliquis etiam proximum propter Deum amat, diligit eum sicut se
ipsum, et per hoc dilectio ipsa sancta efficitur; unde dicitur I
Ioan. IV, 21: hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit
Deum, diligat et fratrem suum. Quarto ex praedicto modo dilectionis
instruimur ut proximi dilectio sit efficax et operosa. Manifestum est
enim quod unusquisque sic se ipsum diligit ut non solum velit sibi ipsi
bonum advenire et malum abesse, sed unusquisque pro viribus bona sibi
procurat et mala repellit. Tunc ergo homo proximum diligit sicut se
ipsum, quando non solum affectum ad proximum habet quo ei bona cupit,
sed etiam effectum ostendit opere adimplendo: unde I Ioan. III
18 dicitur: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et
veritate.
|
|