|
Consideratis igitur quibus dilectio proximi perficitur perfectione
necessaria ad salutem, considerandum est de perfectione dilectionis
proximi quae communem perfectionem excedit, et sub consilio cadit.
Haec autem perfectio secundum tria attenditur. Primo quidem secundum
extensionem. Quanto enim ad plures dilectio extenditur, tanto videtur
dilectio proximi esse magis perfecta. In hac autem dilectionis
extensione triplex gradus considerandus occurrit. Sunt enim quidam qui
alios homines diligunt vel propter beneficia sibi impensa, vel propter
naturalis cognationis vinculum, aut civilis; et iste dilectionis
gradus terminis civilis amicitiae coartatur, unde dominus dicit
Matth. V, 46: si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem
habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis
fratres vestros tantum, quid amplius facietis? Nonne et ethnici hoc
faciunt? Sunt autem alii qui dilectionis affectum etiam ad extraneos
extendunt, dum tamen in eis non inveniatur aliquid quod eis
adversetur: et hic quidem dilectionis gradus quodammodo sub naturae
limitibus coarctatur; quia enim omnes homines conveniunt in natura
speciei, omnis homo est naturaliter omni homini amicus. Et hoc
manifeste ostenditur in hoc quod homo alium errantem in via dirigit, et
a casu sublevat, et alios huiusmodi dilectionis effectus impendit.
Sed quia homo naturaliter se ipsum magis quam alium diligit; ex eadem
autem radice procedit ut aliquid diligatur et eius contrarium odio
habeatur; consequens est ut infra naturalis dilectionis limites
inimicorum dilectio non comprehendatur. Tertius autem dilectionis
gradus est ut dilectio proximi etiam ad inimicos extendatur: quem
quidem dilectionis gradum dominus docet Matth. V, 44, dicens:
diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos; et in hoc
perfectionem dilectionis esse demonstrat: unde concludit subdens:
estote ergo perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est.
Quod autem hoc sit ultra perfectionem communem, patet per Augustinum
in Enchiridio, qui dicit, quod perfectorum sunt ista filiorum Dei;
quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc
affectum orando Deum secumque luctando perducere. Tamen hoc tam
magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri, cum
in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Hic tamen considerandum videtur: quod
cum nomine proximi omnis homo intelligatur; in hoc autem quod dicitur:
diliges proximum tuum sicut te ipsum, nulla fiat exceptio; videtur ad
necessitatem praecepti pertinere quod etiam inimici diligantur. Sed
hoc de facili solvitur, si hoc quod supra dictum est de perfectione
divini amoris, ad memoriam revocetur. Dictum est enim supra, quod in
hoc quod dicitur, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, potest
intelligi quod est de necessitate praecepti, et quod est de perfectione
consilii, et ulterius de perfectione comprehensoris. Si enim sic
intelligatur: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo ut semper
cor hominis feratur actu in Deum, hoc pertinet ad perfectionem
comprehensoris. Si autem sic intelligatur, ut cor hominis nihil
acceptet quod sit divinae dilectioni contrarium; sic est de necessitate
praecepti. Quod vero homo etiam ea abiiciat quibus licite uti potest
ut liberius Deo vacet, hoc est de perfectione consilii. Sic igitur
et hic dicendum est, quod de necessitate praecepti est ut a communitate
dilectionis qua quis proximos tenetur diligere, inimicum non excludat,
nec aliquid contrarium huius dilectionis in corde suo recipiat. Sed
quod actu feratur mens hominis in dilectionem inimici, etiam cum non
adest necessitas, pertinet ad perfectionem consilii. In casu enim
alicuius necessitatis etiam in speciali actu inimicos diligere et eis
benefacere tenemur ex necessitate praecepti, puta si fame moreretur,
vel in alio huiusmodi articulo esset; extra hos autem necessitatis
articulos inimicis specialem affectum et effectum impendere ex
necessitate praecepti non tenemur; cum nec etiam teneamur ex
necessitate praecepti hoc in speciali omnibus exhibere. Huiusmodi
autem inimicorum dilectio directe ex sola divina dilectione derivatur.
In aliis enim dilectionibus movet ad diligendum aliquod aliud bonum,
puta vel beneficium exhibitum, vel communio sanguinis, vel unitas
civitatis, aut aliquid huiusmodi. Sed ad diligendum inimicos nihil
movere potest nisi solus Deus. Diliguntur enim in quantum sunt Dei,
quasi ad eius imaginem facti, et ipsius capaces. Et quia Deum
omnibus aliis bonis caritas praefert; considerat cuiuscumque boni
detrimentum quod ab hostibus patitur, ad hoc quod eos odiat; sed magis
considerat divinum bonum, ut eos diligat. Unde, quanto perfectius
viget in homine caritas Dei, tanto facilius animus eius flectitur ut
diligat inimicum. De perfectione dilectionis proximi quantum ad
intensionem. Consideratur autem secundo perfectio dilectionis proximi
secundum intensionem amoris. Manifestum est enim quod quanto aliquid
intensius amatur, tanto facilius alia propter ipsum contemnuntur. Ex
his ergo quae homo propter dilectionem proximi contemnit, considerari
potest an sit perfecta dilectio proximi. Huius autem perfectionis
triplex gradus invenitur. Sunt enim aliqui qui exteriora bona
contemnunt propter proximorum dilectionem, dum vel ea particulariter
proximis administrant, vel totaliter omnia necessitatibus erogant
proximorum: quod videtur apostolus tangere cum dicit, I Cor.
XIII, 3: si tradidero in cibos pauperum omnes facultates meas;
et Cant. VIII 7 dicitur: si dederit homo omnem substantiam domus
suae pro dilectione, quasi nihil despiciet illam. Unde et dominus hoc
comprehendere videtur, dum consilium de perfectione sectanda cuidam
daret, dicens Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et
vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me; ubi
omnium bonorum exteriorum abdicationem ad duo videtur ordinare:
scilicet ad dilectionem proximi, cum dicit, et da pauperibus; et ad
dilectionem Dei, cum dicit, sequere me. Ad idem etiam pertinet, si
quis damnum in exterioribus rebus pati non recuset propter dilectionem
Dei vel proximi: unde apostolus commendat quosdam, dicens ad Hebr.
X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis; et
Prov. XII, 26, dicitur: qui negligit damnum propter amicum,
iustus est. Ab hoc autem dilectionis gradu deficiunt qui de bonis quae
habent, proximis necessitatem habentibus subvenire non curant: unde
dicitur I Ioan. III, 17: qui habuerit substantiam mundi
huius, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit
viscera sua ab eo; quomodo caritas Dei manet in eo?. Secundus autem
gradus dilectionis est ut aliquis corpus suum laboribus exponat propter
proximorum amorem: cuius rei exemplum apostolus in se ipso ostendit,
cum dicit, II Thess. III, 8: in labore et fatigatione nocte
et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Et in idem refertur,
si quis tribulationes et persecutiones propter proximorum amorem pati
non recuset: unde et apostolus dicit, II Cor. I, 6: sive
tribulamur, pro vestra exhortatione et salute: et II Tim. II,
9, dicit: laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum
Dei non est alligatum: ideo omnia sustineo propter electos, ut et
ipsi salutem consequantur. Ab hoc autem gradu deficiunt qui de suis
deliciis nihil omitterent, aut aliquid incommodi sustinerent pro
aliorum amore: contra quos dicitur Amos VI, 4: qui dormitis in
lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum
de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem
Psalterii, sicut David, putaverunt se habere vasa cantici, bibentes
in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur
super contritione Ioseph. Et Ez. XIII, 5, dicitur: non
ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel,
ut staretis in praelio in die domini. Tertius autem gradus dilectionis
est ut aliquis animam suam pro fratribus ponat: unde dicitur I Ioan.
III, 16: in hoc cognovimus caritatem Dei quoniam ille pro nobis
animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Ultra
hunc autem gradum dilectio intendi non potest; dicit enim dominus
Ioan. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam
ponat quis pro amicis suis: unde in hoc perfectio fraternae dilectionis
constituitur. Pertinent autem ad animam duo. Unum quidem secundum
quod vivificatur a Deo; et quantum ad hoc homo pro fratribus animam
ponere non debet. Tantum enim quis diligit vitam animae, quantum
diligit Deum; plus autem debet unusquisque Deum diligere quam
proximum: non ergo debet aliquis peccando vitam animae suae
contemnere, ut proximum salvet. Aliud autem consideratur in anima
secundum quod vivificat corpus, et est principium vitae humanae; et
secundum hoc pro fratribus animam ponere debemus. Plus enim debemus
proximum diligere quam corpora nostra. Unde vitam corporalem pro
salute spirituali proximorum ponere convenit, et cadit sub necessitate
praecepti in necessitatis articulo; puta, si aliquis videret aliquem
ab infidelibus seduci, deberet se mortis periculo exponere, ut eum a
seductione liberaret. Sed ut aliquis extra hos necessitatis casus pro
salute aliorum mortis periculis se exponat, pertinet ad perfectionem
iustitiae, vel ad perfectionem consilii: cuius exemplum ab apostolo
accipere possumus, qui dicit II Cor. XII, 15: ego autem
libentissime impendam, et superimpendam ipse pro animabus vestris: ubi
dicit Glossa: perfecta caritas est ut quis paratus sit etiam pro
fratribus mori. Habet autem quandam mortis similitudinem conditio
servitutis; unde et mors civilis dicitur. Vita enim in hoc maxime
manifestatur quod aliquid movet se ipsum; quod autem non potest moveri
nisi ab alio, quasi mortuum esse videtur. Manifestum est autem quod
servus non a se ipso movetur, sed per imperium domini. Unde in
quantum homo servituti subiicitur, quandam mortis similitudinem habet.
Unde ad eandem perfectionem dilectionis pertinere videtur quod aliquis
se ipsum servituti subiciat propter proximi amorem, et quod se periculo
mortis exponat; licet hoc perfectius esse videatur; quia homines
naturaliter magis mortem refugiunt quam servitutem. De perfectione
dilectionis proximi quantum ad effectum. Tertio vero consideratur
fraternae dilectionis perfectio ex effectu. Quanto enim maiora bona
proximis impendimus, tanto perfectior dilectio esse videtur. Sunt
autem et circa hoc tres gradus considerandi. Sunt enim quidam qui
proximis obsequuntur in corporalibus bonis; puta qui vestiunt nudos,
pascunt famelicos, et infirmis ministrant, et alia huiusmodi faciunt,
quae sibi dominus reputat exhiberi, ut patet Matth. XXV. Sunt
autem aliqui qui spiritualia bona largiuntur, quae tamen non excedunt
conditionem humanam; sicut qui docet ignorantem, consulit dubio et
revocat errantem: de quo commendatur Iob IV, 3: ecce docuisti
plurimos, et manus lassas roborasti, vacillantes confirmaverunt
sermones tui, et genua trementia confortasti. Sunt autem alii qui
bona spiritualia et divina supra naturam et rationem existentia proximis
largiuntur: scilicet doctrinam divinorum, manuductionem ad Deum, et
spiritualium sacramentorum communicationem: de his donis apostolus
mentionem facit ad Gal. III, 5, dicens: qui tribuit vobis
spiritum, et operatur virtutes in vobis: et I Thess. II, 13:
cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut
verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei: et II Cor. XI,
2: despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, et
postmodum subdit: nam si is qui venit, alium Christum praedicat quem
non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis quem non accepistis,
aut aliud Evangelium quod non recepistis; recte pateremini.
Huiusmodi autem bonorum collatio ad singularem quandam perfectionem
pertinet fraternae dilectionis: quia per haec bona homo ultimo fini
coniungitur, in quo summa hominis perfectio consistit: unde ad hanc
perfectionem ostendendam dicitur Iob XXXVII, 16: nunquid
nosti semitas nubium, magnas et perfectas scientias? Per nubes
autem, secundum Gregorium, sancti praedicatores intelliguntur.
Habent autem istae nubes semitas subtilissimas, scilicet sanctae
praedicationis vias, et perfectas scientias; dum de suis meritis se
nihil esse sciunt, quia ea quae proximis impendunt, supra ipsos
existunt. Additur autem ad hanc perfectionem, si huiusmodi
spiritualia bona non uni tantum vel duobus, sed toti multitudini
exhibeantur: quia, etiam secundum philosophos, bonum gentis
perfectius est et divinius quam bonum unius. Unde et apostolus dicit
Ephes. IV, 11: alios autem pastores et doctores ad
consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis
Christi, scilicet totius Ecclesiae; et I Cor. XIV, 12,
dicit: quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem
Ecclesiae quaerite ut abundetis.
|
|