|
Est autem considerandum, quod sicut supra praemisimus, perfectionis
est non solum aliquod opus perfectum facere, sed etiam opus perfectum
vovere: de utroque enim consilium datur, ut supra habitum est. Qui
ergo aliquod opus perfectum ex voto facit, ad duplicem perfectionem
pertingit; sicut qui continentiam servat, unam perfectionem habet,
qui autem voto se obligat ad continentiam servandam et eam servat,
habet et continentiae perfectionem et voti. Perfectio autem quae est
ex voto, conditionem mutat et statum, secundum quod libertas et
servitus diversae conditiones vel status esse dicuntur. Sic enim
accipitur status 2 quaest. 9, ubi Adrianus Papa ait: si quando in
causa capitali vel causa status interpellatum fuerit, non per
exploratores, sed per se ipsos est agendum. Nam cum aliquis vovet
continentiam servare, adimit sibi libertatem ducendi uxorem; qui autem
simpliciter continet absque voto, praedicta libertate non privatur.
Non ergo in aliquo mutatur eius conditio, sicut mutatur eius qui
vovet. Nam et apud homines, si quis alicui obsequatur, non ex hoc
conditionem mutat; sed si se obligat ad serviendum, iam alterius
conditionis efficitur. Sed considerandum quod potest aliquis sibi
libertatem adimere vel simpliciter, vel secundum quid. Si enim
aliquis se Deo vel homini obliget ad aliquid speciale faciendum et pro
aliquo tempore, non simpliciter libertatem amisit, sed solum secundum
illud ad quod se obligavit. Si autem se totaliter in potestate
alterius ponat, ita quod nihil sibi libertatis retineat; simpliciter
conditionem mutavit factus simpliciter servus. Sic ergo dum aliquis
Deo vovet aliquod particulare opus, puta peregrinationem, aut
ieiunium aut aliquid huiusmodi, non simpliciter conditionem vel statum
mutavit, sed secundum aliquid tantum. Si vero totam vitam suam voto
Deo obligavit, ut in operibus perfectionis ei deserviat, iam
simpliciter conditionem vel statum perfectionis assumpsit. Contingit
vero aliquos perfectionis opera facere non voventes; alios vero totam
vitam suam voto obligantes ad perfectionis opera, quae non implent.
Unde patet quosdam perfectos quidem esse, qui tamen perfectionis
statum non habent; alios vero perfectionis quidem statum habere, sed
perfectos non esse.
|
|