|
Ex his autem quae supra dicta sunt manifeste apparet, quibus competat
in perfectionis statu esse. Dictum est enim supra, quod ad
perfectionem divinae dilectionis triplici via proceditur: scilicet
abrenuntiando exterioribus bonis; relinquendo uxorem, et alias
cognationes carnales, et abnegando se ipsum vel per mortem quam pro
Christo patitur, vel quia abnegat propriam voluntatem. Qui ergo ad
haec perfectionis opera totam vitam suam voto obligant Deo, manifestum
est eos perfectionis statum assumere. Et quia in omni religione haec
tria voventur; manifestum est omnem religionem perfectionis statum
esse. Rursus autem ostensum est, tria pertinere ad perfectionem
dilectionis fraternae: ut scilicet inimici diligantur eisque
serviatur; et ut aliquis animam suam pro fratribus ponat, vel
exponendo periculis mortis, vel etiam vitam suam totaliter ordinando in
utilitatem proximorum; et quod proximis spiritualia impendantur. Ad
haec autem tria manifestum est teneri episcopos. Cum enim Ecclesiae
universae curam susceperint, in qua plerumque inveniuntur aliqui eos
odientes, blasphemantes et persequentes, necesse habent inimicis et
persequentibus dilectionis et beneficentiae vicem rependere: cuius
exemplum in apostolis apparet, quorum sunt episcopi successores: in
medio enim persecutorum commorantes eorum salutem procurabant. Unde et
dominus eis mandat Matth. X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in
medio luporum: ut scilicet plurimos morsus ab eis accipientes, non
solum non consumantur, sed et illos convertant. Et Augustinus in
Lib. de sermone domini in monte, exponens id quod habetur Matth. V
39: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et
alteram, sic dicit: hoc ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt
qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pueris vel phreneticis, a
quibus multa saepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, praebent se
etiam ut plura patiantur. Docet ergo dominus medicus animarum ut
discipuli sui eorum quorum saluti consulere volunt, imbecillitates
aequo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi
venit: quia nihil Innocentius est eo qui est in virtute perfectus.
Hinc est quod apostolus I Cor. IV, 12, dicit: maledicimur,
et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur,
et obsecramus. Tenentur etiam episcopi ut pro salute suorum subditorum
animam suam ponant. Dicit enim dominus Ioan. X, 11: ego sum
pastor bonus: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis: quod
exponens Gregorius dicit: audistis, fratres carissimi, eruditionem
vestram et periculum nostrum; et postea subdit: ostensa est nobis de
contemptu mortis via quam sequamur: primum exteriora nostra
misericorditer ovibus impendere; postremum vero, si necesse sit,
etiam mortem nostram pro eis debemus ministrare; et postea subdit:
lupus super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque
atque humiles opprimit. Sed is qui pastor videbatur esse et non erat,
relinquit oves et fugit: quia dum sibi ab eo periculum metuit,
resistere eius iniustitiae non praesumit. Ex quibus verbis apparet
quod de necessitate pastoralis officii est ut periculum mortis non
refugiat propter gregis sibi commissi salutem. Obligatur ergo ex ipso
officio sibi commisso ad hanc perfectionem dilectionis, ut pro
fratribus animam ponat. Similiter etiam ex officio pontifex obligatur
ad hoc quod bona spiritualia proximis administret, quasi quidam
mediator inter Deum et hominem constitutus, vicem eius agens qui est
mediator Dei et hominum Iesus Christus, ut dicitur I Tim. II,
5: cuius figuram Moyses gerens dicebat Deut. V, 5: ego
sequester et medius fui inter dominum et vos in tempore illo. Et ideo
preces et oblationes Deo in persona populi offert: quia, ut dicitur
Hebr. V, 1, omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus
constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia
pro peccatis. Sed rursus personam Dei gerit in comparatione ad
populum, dum populo quasi vice Dei iudicia, documenta, exempla et
sacramenta ministrat. Unde apostolus dicit II Cor. II, 10:
ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi: et
in eadem epistola, dicit: an experimentum quaeritis eius qui in me
loquitur Christus? Et I Cor. IX, 11: si nos vobis
spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia vestra metamus.
Ad huiusmodi autem perfectionem episcopi in sua ordinatione se
obligant, sicut et religiosi in sua professione; unde apostolus dicit
I ad Tim. ult.: certa certamen bonum fidei, apprehende vitam
aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis
testibus; scilicet in tua ordinatione, ut Glossa ibidem exponit. Et
ideo episcopi statum perfectionis habent, sicut et religiosi. Sicut
autem in humanis contractibus aliquae solemnitates secundum humana iura
adhibentur, ut contractus firmior habeatur; ita cum quadam solemnitate
et benedictione et pontificalis status assumitur, et etiam religionis
professio celebratur. Unde Dionysius dicit, 6 cap. Eccles.
Hierar., de monachis loquens: propter quod et perfectivam ipsis
donans gratiam sancta legislatio, quae etiam ipsos quadam dignata est
sanctificativa invocatione.
|
|