|
Posset autem alicui minus circumspecto videri quod status perfectionis
religionis esset sublimior quam status pontificalis perfectionis; sicut
dilectio Dei, ad cuius perfectionem ordinatur religionis status,
praeeminet dilectioni proximi, ad cuius perfectionem ordinatur
pontificalis status; et sicut vita activa, cui pontifices inserviunt,
minor est quam vita contemplativa, ad quam religionis status ordinari
videtur. Dicit enim Dionysius 6 cap. Eccles. Hierar., quod
religiosos alii quidem famulos, alii vero monachos nominant, ex Dei
puro servitio et famulatu et indivisibili et singulari vita unienti
ipsos in divisibilium sanctis convolutionibus, idest
contemplationibus, ad deiformem unitatem, et amabilem Deo
perfectionem. Potest etiam aliquibus videri quod status praelationis
non sit perfectus, quia divitias eis possidere licet; cum tamen
dominus dicat Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et
vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed hoc dictum veritati
repugnat. Dionysius enim dicit, 5 cap. Eccles. Hierar., quod
ordo episcoporum est perfectivus: et in 6 cap. dicit ordinem
monachorum esse ordinem perfectorum. Manifestum est autem maiorem
perfectionem requiri ad hoc quod aliquis perfectionem aliis tribuat,
quam ad hoc quod aliquis in se ipso perfectus sit; sicut maius est
posse calefacere quam calere, et omnis causa potior est effectu.
Relinquitur ergo episcopalem statum maioris perfectionis esse quam
statum cuiuscumque religionis. Idem autem apparet, si quis consideret
ea ad quae utrique obligantur. Obligantur enim religiosi ad hoc quod
temporalia deserant, quod castimoniam servent, et quod sub obedientia
vivant: quibus multo est amplius et difficilius pro salute aliorum
vitam ponere, ad quod, sicut dictum est, episcopi obligantur. Unde
manifestum est graviorem esse episcopalem obligationem quam religionis.
Amplius. In his ipsis ad quae religiosi obligantur, episcopi
quodammodo obligari videntur. Tenentur enim episcopi bona temporalia
quae habent, in necessitate suis subditis exhibere, quos pascere
debent non solum verbo et exemplo, sed etiam temporali subsidio. Unde
Petro, Ioan ult., ter dictum est a domino ut eius pasceret gregem;
quod ipse retinens, alios ad hoc ipsum exhortatur dicens, I Petr.
ult. 2: pascite, qui in vobis est, gregem domini. Et Gregorius
dicit in auctoritate supra inducta, ex persona episcoporum loquens:
exteriora nostra misericorditer ovibus eius debemus impendere; et
postea subdit: qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his
daturus est animam suam? Ipsi etiam episcopi ad castitatem
obligantur. Et cum alios mundare debeant, ipsos convenit praecipue
esse mundos. Unde Dionysius dicit, 3 cap. Cael. Hierar., quod
purgativos ordines oportet ex abundantia purgationis aliis tradere de
propria castitate. Et quidem religiosi per votum obedientiae se uni
praelato subiiciunt; episcopus vero se servum constituit omnium quorum
curam assumit, dum tenetur non quod suum est quaerere, sed quod multis
ut salvi fiant, ut apostolus dicit I ad Cor. X 33. Unde ipse de
se dicit IX cap. vers. 19 eiusdem epistolae: cum liber essem ex
omnibus, omnium me servum feci; et II ad Cor. IV 5: non enim
nosmet ipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum nostrum, nos
autem servos vestros per Iesum. Unde et consuetudo inolevit ut summus
pontifex se scribat servum servorum Dei. Unde patet episcopalem
statum maioris perfectionis esse quam statum religionis. Item,
Dionysius dicit, 6 cap. ecclesiasticae ierarchiae, monachorum
statum non esse adductivum aliorum, sed in se ipso stantem in singulari
et sancta statione. Ad episcopos autem pertinet ex obligatione voti
alios ad Deum adducere. Dicit autem Gregorius super Ezechielem quod
nullum sacrificium est magis Deo acceptum quam zelus animarum. Ordo
igitur episcoporum perfectissimus est. Hoc etiam evidenter ostenditur
ex Ecclesiae consuetudine, per quam religiosi a suorum praelatorum
obedientia absoluti, ad episcopatus ordinem assumuntur. Quod quidem
licitum non esset, nisi episcopalis status esset perfectior. Sequitur
enim Ecclesia Dei Pauli sententiam, qui dicit, I ad Cor.
XII, 31: aemulamini charismata meliora.
|
|