|
Ea vero quae in contrarium obiiciuntur, non difficile est solvere.
Perfectio enim dilectionis proximi, ut supra dictum est, ex
perfectione divinae dilectionis derivatur: quae quidem tantum in
cordibus aliquorum praevalet ut non solum Deo frui velint et ei
servire, sed etiam proximis propter Deum. Unde apostolus dicit II
ad Cor. V 13 - 14: sive mente excedimus, scilicet per
contemplationem, hoc est Deo, idest ad honorem Dei: sive sobrii
sumus, quasi vobis condescendentes, hoc est vobis, idest ad
utilitatem vestram. Caritas enim Christi urget nos, ut scilicet pro
vobis omnia faciamus, ut Glosa exponit. Manifestum est autem quod
maioris dilectionis signum est ut homo propter amicum etiam alii
serviat, quam si soli amico servire velit. Quod etiam dicitur de
perfectione contemplativae vitae, non videtur ad propositum esse. Cum
enim episcopus mediator inter Deum et homines constituatur, oportet
ipsum et in actione praecellere, inquantum minister hominum
constituitur, et in contemplatione praecipuum esse, ut ex Deo hauriat
quod hominibus tradat; unde Gregorius dicit in pastorali sit praesul
actione praecipuus, prae cunctis contemplatione suspensus, rector
internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum
providentiam in interiorum solicitudine non relinquens. Sed et si
detrimentum aliquod in dulcedine contemplationis patiuntur propter
exteriorem occupationem qua proximis serviunt, hoc ipsum perfectioni
dilectionis divinae attestatur. Magis enim aliquem amare convincitur
qui propter eius amorem iucunditate praesentiae eius ad tempus carere
desiderat in eius servitiis occupatus, quam si eius praesentia semper
frui vellet. Unde apostolus ad Rom. IX, 3, postquam dixerat
quod: neque mors neque vita separabit me a caritate Christi, post
modicum subiungit: optabam ego ipse anathema esse a Christo pro
fratribus meis: quod exponens Chrysostomus dicit in Lib. de
compunctione cordis: ita totam eius mentem devicit amor Christi, ut
in hoc quod ei prae ceteris omnibus amabilius erat, esse cum Christo,
rursus idipsum, quia ita placeret Christo, contemneret. Tertiae
vero obiectioni dupliciter respondetur. Primo quidem, quia episcopi
divitias Ecclesiae quas habent, non quasi suas possident, sed quasi
communes dispensant: quod evangelicae perfectioni non derogat. Unde
prosper dicit, et habetur 12, quaest. I: expedit facultates
Ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni; et
postea introducto sancti Paulini exemplo, subiungit: quo facto satis
ostenditur et propria debere propter perfectionem contemni, et sine
impedimento perfectionis Ecclesiae facultates, quae sunt communia,
possidere. Circa quod tamen considerandum est, quod Ecclesiae
facultates si sic ab aliquo possideantur quod earum fructus non
lucrifaciat, sed solum dispenset, hoc evangelicae perfectioni non
derogat: alioquin abbates et praepositi monasteriorum a religionis
perfectione deciderent contra votum paupertatis agentes: quod est
omnino absurdum. Si vero aliquis ex communibus Ecclesiae facultatibus
non solum dispensator fructuum, sed dominus fiat eos lucrifaciens,
manifestum est eum aliquid proprium possidere; et ita deficit a
perfectione eorum qui omnibus abrenuntiantes sine proprio vivunt. Sed
quia episcopi non solum facultates Ecclesiae possidere possunt, sed
etiam patrimonialia bona, de quibus etiam eis testamentum condere
licet; videtur quod ab evangelica perfectione deficiant, ad quam
invitavit dominus Matth. XIX 21: si vis perfectus esse, vade et
vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed haec quaestio de facili
solvitur, si praedicta ad memoriam revocentur. Dictum est enim
supra, quod abdicatio propriarum divitiarum non est perfectio, sed
quoddam perfectionis instrumentum. Possibile autem est aliquem
perfectionem acquirere sine propriarum divitiarum abiectione actuali.
Hoc autem sic potest manifestari. Cum enim dominus perfectionis
documentum tradens dicat Matth. V 39 - 41: si quis percusserit
te in maxillam dexteram, praebe ei et alteram; et ei qui vult tecum in
iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei pallium; et
quicumque te angariaverit mille passus, vade cum eo alia duo, non
semper perfecti hoc actu complent: alioquin dominus ab hac perfectione
defecit, quia alapa suscepta non praebuit alteram, sed dixit: si male
locutus sum, perhibe testimonium de malo; si autem bene, quid me
caedis?, Ut dicitur Ioan. XVIII, 23. Sed nec Paulus cum
percuteretur, maxillam praebuit; sed, sicut dicitur Act. XXIII
3, dixit: percutiet te Deus, paries dealbate. Non est ergo de
necessitate perfectionis quod haec opere compleantur, sed haec
intelligenda sunt secundum animi praeparationem, ut Augustinus dicit
in Lib. de sermone domini in monte. In hoc enim perfectio hominis
consistit ut homo habeat animum paratum ad haec facienda quotiescumque
fuerit opus. Similiter etiam, ut Augustinus dicit in libro
quaestionum, et habetur in decretis XLII qu., quod dominus dicit
in Evangelio: iustificata est sapientia (a) filiis suis, ostendit
filios sapientiae intelligere non in abstinendo nec in manducando esse
iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam. Unde et apostolus
dicit, Philipp. IV, 12: scio (...) abundare et penuriam
pati. Ad hanc autem aequanimitatem inopiam tolerandi religiosi
perveniunt per exercitium nihil habendi; sed episcopi ad eam perduci
possunt per exercitium circa curam Ecclesiae et dilectionem fraternam:
ex qua non solum proprias divitias pro salute proximorum exponere vel
contemnere debent esse parati, quando fuerit opportunum; sed etiam
propria corpora, ut supra dictum est. Unde et Chrysostomus dicit in
dialogo suo: magnum certe monachorum certamen: et postea subdit:
ibi, scilicet in monachico statu, ieiunium est durum, et vigiliae,
et reliqua quae ad afflictionem corporis concurrunt: hic vero,
scilicet in statu pontificis, erga animam ars tota versatur. Et
postea ponit exemplum, sicut hi qui arte mechanica quaedam stupenda
faciunt, ad quae utuntur plurimis instrumentis; philosophus autem
nihil de his requirens, omnem artem suam operibus solius mentis
ostendit. Posset autem alicui videri quod episcopi teneantur ut hanc
perfectionem de abiiciendis divitiis habeant non solum in praeparatione
animi, sed etiam in exercitio actus. Dominus enim apostolis
mandavit, ut dicitur Matth. X, 9: nolite possidere aurum neque
argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque
duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Episcopi autem
successores apostolorum sunt. Tenentur ergo ad haec mandata apostolis
facta. Sed manifestum est id quod concluditur, verum non esse.
Fuerunt enim multi in Ecclesia episcopi, de quorum sanctitate
dubitari non potest, qui hoc non observaverunt, sicut Athanasius,
Hilarius et alii plurimi. Ut autem Augustinus dicit in libro contra
mendacium, non solum oportet praecepta Dei retinere, sed etiam vitam
moresque iustorum. Itaque plura in verbis intelligere non valentes,
in factis sanctorum colligimus, quemadmodum oportet accipi. Et huius
ratio est quia idem spiritus sanctus qui loquitur in Scripturis, movet
sanctos ad operandum, secundum illud Rom. VIII 14: qui spiritu
Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Et ideo non est credendum, id quod
a sanctis viris communiter agitur, contra divinum praeceptum esse. Ut
ergo ibidem dicitur, et etiam in Lib. de consensu Evangelistarum,
cur dominus apostolis dixerit ut nihil possiderent nec aliquid secum in
via portarent, satis ipse significavit cum addidit: dignus est
operarius mercede sua; ubi satis ostendit permissum hoc esse, non
iussum: unde qui permissione uti non vult ut ab aliis accipiat unde
vivat, sed sua defert ad vivendum, non contra domini praeceptum
facit. Aliud est enim permissione non uti, quod et Paulus fecit;
aliud agere contra praeceptum. Potest et aliter solvi, ut
intelligatur hoc dominum praecepisse quantum ad primam missionem, qua
mittebantur ad praedicandum Iudaeis, apud quos consuetum erat ut
doctores viverent de stipendiis eorum quos docebant. Voluit enim
dominus, sicut Chrysostomus dicit, primo quidem discipulos per hoc
facere non suspectos, quasi causa quaestus praedicarent. Secundo ut a
sollicitudine liberarentur. Tertio ut virtutis eius experimentum
sumerent, qui sine huiusmodi poterat eis in necessariis providere.
Sed postmodum imminente passione, quando iam ad gentes mittendi
erant, aliud eis praecepit, ut habetur Luc. XXII, 35-36.
Quaesivit enim ab eis: quando misi vos sine sacculo et pera, numquid
aliquid defuit vobis? Qui cum dixissent, nihil, subiungit: sed nunc
qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Unde ad hoc non
tenentur episcopi, qui sunt apostolorum successores, ut nihil
possideant neque aliquid secum in via deferant.
|
|