|
Primum igitur considerare oportet, quod perfectum multipliciter
dicitur. Est enim aliquid simpliciter perfectum; aliquid vero dicitur
perfectum secundum quid. Simpliciter quidem perfectum est quod
attingit ad finem eius quod ei competit secundum propriam rationem;
secundum quid autem perfectum dici potest quod attingit ad finem
alicuius eorum quae concomitantur propriam rationem: sicut animal
simpliciter dicitur esse perfectum, quando ad hunc finem perducitur ut
nihil ei desit ex his quae integritatem animalis vitae constituunt:
puta cum nihil ei deficit ex numero et dispositione membrorum, et
debita corporis quantitate, et virtutibus quibus operationes animalis
vitae perficiuntur; secundum quid autem perfectum animal potest dici si
sit perfectum in aliquo concomitanti, puta si sit perfectum in
albedine, aut in odore, aut in aliquo huiusmodi. Sic igitur et in
spirituali vita simpliciter quidem homo perfectus dicitur ratione eius
in quo principaliter spiritualis vita consistit; sed secundum quid
perfectus dici potest ratione cuiuscumque quod spirituali vitae
adiungitur. Consistit autem principaliter spiritualis vita in
caritate: quam qui non habet, nihil esse spiritualiter reputatur:
unde apostolus I Cor. XIII, 2, dicit: si habuero prophetiam,
et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem
fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil
sum. Beatus etiam Ioannes apostolus totam spiritualem vitam in
dilectione consistere asserit, dicens I Ioan. III, 14: nos
scimus quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus
fratres. Qui non diligit, manet in morte. Simpliciter igitur in
spirituali vita perfectus est qui est in caritate perfectus; secundum
quid autem perfectus dici potest, secundum quodcumque quod spirituali
vitae adiungitur: quod evidenter ex verbis sacrae Scripturae ostendi
potest. Apostolus enim ad Col. III, 14, perfectionem
principaliter caritati attribuit: enumeratis enim multis virtutibus,
scilicet misericordia, benignitate humilitate, etc., subdit: super
omnia haec caritatem habete, quae est vinculum perfectionis. Sed et
secundum intellectus cognitionem aliqui dicuntur esse perfecti. Dicit
enim idem apostolus, I ad Cor. XIV 20: malitia parvuli
estote; sensibus autem perfecti: et alibi in eadem epistola (cap.
I, 10): sitis perfecti in eodem sensu et in eadem scientia: cum
tamen, sicut dictum est, quantumcumque quis habeat perfectam
scientiam, sine caritate nihil esse iudicetur. Sic etiam et perfectus
aliquis dici potest et secundum patientiam, quae opus perfectum habet,
ut Iacobus dicit, et secundum quascumque alias virtutes. Nec hoc
debet mirum videri: quia etiam in malis aliquis dicitur esse
perfectus, sicut dicitur aliquis perfectus fur aut latro: et hoc etiam
modo loquendi interdum Scriptura utitur: dicitur enim Isai.
XXXII, 6: cor stulti faciet iniquitatem, ut perficiat
simulationem.
|
|