|
Sed cum apostolus dicat, I Cor. XII, 31: aemulamini
charismata meliora: si pontificalis status est perfectior quam status
religionis, magis deberet aliquis sibi statum praelationis procurare
quam quod ad statum religionis accederet. Sed si quis diligenter
consideret, evidens ratio invenitur quare religionis status meritorie
appetitur; status autem pontificalis non absque vitio ambitionis
desideratur. Qui enim statum religionis assumit, se et sua abnegans,
aliis se subicit propter Christum; qui vero ad statum pontificalem
promovetur, quendam sublimitatis honorem in his quae sunt Christi,
consequitur; quem appetere praesumptuosum videtur, cum maior honor et
potestas non nisi melioribus debeatur. Unde Augustinus, 19 de
Civ. Dei, dicit: exponere voluit apostolus quid sit episcopatus,
quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim atque inde
translatum vocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur
superintendit, curam scilicet eorum gerens: scopos quippe intentio
est. Ergo episcopin, si velimus, Latine superintendere dicere
possumus, ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse dilexerit,
non prodesse. Itaque a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur,
quod ad laudabile pertinet otium; locus vero superior, sine quo regi
populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet,
tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quaerit caritas
veritatis, negotium iustum suscipit necessitas caritatis: quam
sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est
veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter caritatis
necessitatem. Chrysostomus etiam super Matthaeum, exponens illud,
principes gentium dominantur eorum, sic dicit: opus quidem desiderare
bonum, bonum est, quia nostrae voluntatis est, et nostra est merces:
primatum autem honoris concupiscere vanitas est. Neque enim apostolus
laudem habebit apud Deum quia apostolus fuit, sed si opus apostolatus
sui bene implevit. Conversatio ergo melior desideranda est, non
dignior gradus. Est etiam et aliud attendendum, quod religionis
status perfectionem non praesupponit, sed ad perfectionem inducit;
pontificalis autem dignitas perfectionem praesupponit: qui enim
pontificatus honorem suscipit, spirituale magisterium assumit. Unde
apostolus dicebat I Tim. II, 7: positus sum ego praedicator et
apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide et
veritate. Ridiculum autem est perfectionis magistrum fieri qui
perfectionem per experimentum non novit. Et, sicut Gregorius dicit
in pastorali, tantum debet actionem populi actio transcendere
praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. Quae quidem
differentia ex verbis domini manifeste colligitur. Cum enim dominus
paupertatis consilium daret, his verbis est usus: si vis perfectus
esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Ubi
manifeste apparet quod paupertatis assumptio perfectionem non
praeexigit, sed ad eam ducit. Cum vero praelationis officium Petro
committeret, quaesivit: Simon Ioannis, diligis me plus his? Qui
cum responderet, tu scis quia amo te; subiecit: pasce oves meas.
Per quod manifeste datur intelligi quod perfectionem caritatis
praeexigit assumptio praelationis. Praesumptuosum autem esse videtur
ut quis se aestimet esse perfectum: unde apostolus dicit, Philipp.
III, 12: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: et
postea subdit: quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod
autem aliquis perfectionem desideret, et eam assequi velit, non
praesumptionis, sed sanctae aemulationis esse videtur: ad quam
apostolus hortatur I ad Cor. XII 31: aemulamini charismata
meliora. Et ideo religionis statum assumere, laudabile est; ad
praelationis autem fastigium anhelare, est nimiae praesumptionis.
Unde Gregorius dicit in pastorali: is qui recusavit praelationis
officium, plene non restitit; et is qui mitti voluit, ante se per
altaris calculum purgatum vidit: ne aut non purgatus adire quisque
sacra mysteria audeat, aut quem superna gratia elegit sub humilitatis
specie superbe contradicat. Quia ergo valde difficile est purgatum se
quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur.
Est etiam et aliud considerandum: quia statum religionis temporalis
abiectio comitatur, e contrario vero statui praelationis multa bona
temporalia adiunguntur. Qui ergo religionis statum assumunt,
manifeste demonstrant se temporalia bona non quaerere, sed per eorum
abiectionem ad bona spiritualia tendunt; qui vero pontificalem
dignitatem assumunt, plerumque magis temporalia bona considerant quam
aeterna. Unde Gregorius dicit in pastorali: tunc fuit laudabile
episcopatum quaerere quando per hunc quemque dubium non erat ad
supplicia graviora pervenire; et postea subdit: sacrum quippe officium
non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans in
occulta meditatione cogitationis ceterorum subiectione pascitur, laude
propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia
exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub eius honoris specie quo
mundi destrui lucra debuerunt. Est et aliud advertendum: quod qui
praelationis statum assumit, multis periculis se exponit. Dicit enim
Gregorius in pastorali: plerumque in occupatione regiminis ipse quoque
boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur: quia
quieto mari recte navim et imperitus dirigit, turbato autem tempestatis
fluctibus etiam peritus se nauta confundit. Quid namque est potestas
culminis nisi tempestas mentis, in qua cogitationum semper procellis
navis cordis quatitur, huc illuc et incessanter impellitur, ut per
repentinos excessus oris et operis quasi per obviantia saxa frangatur.
Cuius periculi exemplum in David apparet, qui, ut Gregorius dicit,
David actoris iudicio pene in cunctis actibus placens, ut pressurae
pondere caruit, in tumore vulneris erupit, factusque est in morte viri
crudeliter rigidus qui in appetitu feminae fuit enerviter fluxus: prius
perire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno exercitus
devotum militem extinxit. Qui autem statum religionis assumit,
pericula peccati vitat. Unde Ieronymus dicit ex persona monachi
loquens in epistola contra Vigilantium: ego cum fugero, mundum
scilicet, non vincor in eo quod fugio, sed ideo fugio ne vincar.
Nulla securitas est vicino serpente dormire: potest fieri ut me non
mordeat, tamen potest fieri ut aliquando me mordeat. Quod igitur
aliquis pericula peccati evitans religionis statum assumat, prudentiae
est. Quod vero sponte ad praelationis statum aspiret: vel nimiae
praesumptionis est, si se tam fortem esse aestimat ut inter pericula
possit manere securus; vel omnino suae salutis curam non habens, si
peccata vitare non curat. Ex his igitur apparet quod praelationis
status, etsi perfectio sit, tamen absque vitio concupisci non potest.
|
|