|
Sunt autem quidam qui non solum episcoporum statum praeferre
religiosorum statui sunt contenti, sed etiam decanorum, plebanorum,
archidiaconorum et quorumcumque curam habentium animarum. Quod
multipliciter asserere conantur. Dicit enim Chrysostomus in 6 libro
sui dialogi: si talem mihi aliquem adducas monachum, qualis, ut
secundum exaggerationem dicam Elias, tamen quandiu solus est, si non
perturbatur neque graviter peccat, quippe qui non habet quibus
stimuletur atque exasperetur; non tamen illi comparandus est qui
traditus populis, et multorum ferre peccata compulsus, immobilis
perseveravit et fortis. Ex quo manifeste videtur quod monachus,
quantumcumque perfectus, adaequari non possit cuicumque curam animarum
habenti, si eam bene exerceat. Adhuc. Ibidem postmodum subditur:
si quis mihi proponeret optionem ubi mallem placere, in officio
sacerdotali, an in solitudine monachorum; sine comparatione eligerem
illud quod prius dixi. Incomparabiliter igitur praeferendus est status
curam animarum habentium quam vivere etiam in solitudine monachorum,
quod genus religionis perfectissimum reputatur. Item. Augustinus
dicit in epistola ad Valerium: cogitet religiosa prudentia tua nihil
esse in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius et laetius et
hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio;
sed si perfunctorie atque adulatorie res agatur, nihil apud Deum
miserius et tristius et damnabilius. Item, nihil esse in hac vita,
maxime hoc tempore, difficilius, laboriosius, periculosius episcopi
aut presbyteri aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si
eo modo militetur quo noster imperator iubet. Non ergo religionis
status est perfectior statu presbyterorum aut diaconorum, qui curas
animarum habent, ad quorum officium pertinet conversari cum hominibus.
Praeterea. Augustinus dicit ad Aurelium: nimis dolendum est, si ad
tam ruinosam superbiam monachos subrigimus, et tam gravi contumelia
clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, si scilicet vulgares
de nobis iocabuntur, dicentes: malus monachus, bonus clericus est:
cum aliquando bonus etiam monachus vix bonum clericum faciat. Maior
ergo est perfectio boni clerici quam boni monaci. Item. Paulo ante
dicit: non est via danda servis Dei, idest monachis, ut se facilius
putent eligi ad aliquod melius, idest ad officium clericatus, si facti
fuerint deteriores, monasterium scilicet deserendo. Melius est ergo
officium clericatus quam status monasticus. Item. Hieronymus dicit
ad rusticum monachum: sic vive in monasterio ut clericus esse
merearis. Maius est ergo clericatus officium quam monachi
conversatio. Praeterea. Non licet de maiori ad minus transire. Sed
de statu monastico licet transire ad officium presbyteri curam
habentis, ut dicit Gelasius Papa, et habetur 16, quaest. I: si
quis monachus fuerit qui venerabilis vitae merito sacerdotio dignus
praevideatur; et abbas, sub cuius imperio regi Christo militat,
illum fieri presbyterum petierit ab episcopo, debet eligi, et in loco
quo iudicaverit ordinari, omnia quae ad sacerdotii officium pertinent,
vel populi vel episcopi electione provide ac iuste acturus. Et plura
alia capitula ibidem ponuntur, et dist. XXVII. Ex his igitur
omnibus videtur quod status quorumcumque clericorum, et maxime curam
animarum habentium, religionis statui praeferatur. Horum autem
dictorum ratio de facili percipi potest, si ea quae praedicta sunt, ad
memoriam revocentur. Iam enim supra dictum est, aliud esse
perfectionis actum, atque aliud perfectionis statum. Nam perfectionis
statum non efficit nisi perpetua obligatio ad ea quae ad perfectionem
spectant, sine qua obligatione plurimi perfectionis opera exequuntur,
puta qui nullo voto facto continentiam servant aut in paupertate
vivunt. Rursusque considerandum est quod in presbyteris et diaconibus
curam animarum habentibus duo sunt consideranda: scilicet officium
curae et dignitas ordinis. Manifestum est autem quod officium curae
suscipientes perpetuam obligationem non habent, cum multotiens curam
susceptam dimittant, sicut patet de illis qui dimittunt parochias vel
archidiaconatus et religionem intrant. Patet autem ex supra dictis
quod status perfectionis non habetur nisi cum perpetua obligatione.
Manifestum est igitur quod archidiaconi et parochiales sacerdotes, et
etiam electi, ante consecrationem, statum perfectionis nondum sunt
adepti, sicut nec novitii in religionibus ante professionem.
Contingit autem, ut supra dictum est, aliquem non in perfectionis
statu existentem opera perfectionis agere, et perfectum esse secundum
habitum caritatis. Sic igitur contingit archidiaconos vel parochiales
(presbyteros) perfectos esse secundum habitum caritatis, et
participare in aliquo perfectionis officio, statum tamen perfectionis
non assequuntur. Huius autem evidens signum est, quia his qui
perpetuo ad aliquid deputantur vel obligantur, aliqua ecclesiastica
solemnitas in tali obligatione adhibetur; puta qui in episcopos
consecrantur vel qui in professione religionis benedicuntur, etiam
secundum antiquum Ecclesiae ritum, ut patet per Dionysium in Lib.
de Ecclesiast. Hierarch., cap. 6. Manifestum est autem quod
nihil horum fit in commissione archidiaconatus vel parochiae; sed
simpliciter investiuntur, vel per anulum, vel per aliquid tale. Unde
manifestum est quod ex hoc quod aliquis archidiaconatum vel curam
parochiae accipit, non sortitur perpetuae obligationis statum. His
igitur visis, facile est obiecta in contrarium solvere. Quod enim
Chrysostomus dicit: si talem aliquem adducas monachum, qualis fuit
Elias, non tamen illi comparandus est qui multorum peccata ferre
compellitur: manifeste apparet per ea quae dicit, quod non intendit
statum statui comparare, sed ostendere difficultatem bene persistendi
maiorem esse in eo qui praeest populis, quam in eo qui solitariam vitam
ducit: quod patet, si integre verba accipiantur. Non enim
simpliciter dicit quod monachus non sit comparandus ei qui compellitur
peccata populi ferre; sed quod monachus, si non perturbatur, nec
graviter peccat quamdiu solus est, non comparatur illi qui perseverat
immobilis et fortis in multitudine populi: quia maioris virtutis est
illaesum se conservare ubi plura pericula imminent. Unde et ante haec
verba dicit: cum aliquis fuerit in mediis fluctibus, et de tempestate
navem liberare potuerit, tunc merito testimonium perfecti gubernatoris
ab omnibus promeretur. Sic enim etiam dici posset quod ille qui inter
malos bene conversatur, maioris virtutis esse ostenditur quam qui bene
conversatur inter bonos; unde in laudem Lot dicitur II Petr.
II, 8, quod aspectu et auditu iustus erat, habitans apud eos qui
de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant. Nec tamen
dici potest quod conversari inter malos ad statum perfectionis
pertineat; cum secundum sacrae Scripturae documenta prudentius
declinetur. Ex his ergo verbis non ostenditur quod status habentium
curam animarum sit perfectior quam status religiosorum, sed quod sit
periculosior. Per hoc etiam patet responsio ad verba eiusdem, quae
postmodum subduntur: si quis, inquit, mihi proponeret optionem, ubi
mallem placere, in officio sacerdotali, an in solitudine monachorum;
sine comparatione eligerem illud quod prius dixi, scilicet placere in
officio sacerdotali. Ubi considerandum est, quod non dicit quod
mallet esse in officio sacerdotali quam in solitudine monachorum; sed
quod mallet placere ibi quam hic; placere enim in sacerdotali officio
est in sacerdotali officio absque peccato permanere, quod difficilius
est quam absque peccato esse in solitudine monachorum, sicut iam supra
dixerat. Ubi autem est maius periculum, ibi maior virtus ostenditur,
si periculum vitetur, sicut iam dictum est. Et quamvis quilibet
sapiens magis eligeret esse tantae virtutis ut etiam inter pericula
quaecumque illaesus posset persistere, nullus tamen nisi insipiens
statum periculosiorem ex hoc ipso statui securiori praeferret. Ex hoc
etiam apparet solutio ad verba Augustini quibus asseritur, nihil esse
periculosius et laboriosius officio episcopi, sacerdotis et diaconi,
si bene exerceatur, et nihil esse Deo acceptabilius. Ex hoc enim
ipso quod est laboriosum et difficile, immunem se a peccato conservare
in huius officii executione maioris virtutis esse ostenditur, et
secundum hoc Deo acceptabilius. Non tamen ex hoc sequitur quod status
sacerdotum parochialium aut archidiaconorum sit maioris perfectionis
quam status religionis. Ad omnia vero quae subsequuntur et si qua sunt
similia, est una eademque responsio. Nam in omnibus illis
auctoritatibus non comparatur status religionis statui curatorum; sed
status monachorum, inquantum sunt monachi, statui clericorum. Non
enim monachi ex hoc quod sunt monachi, sunt clerici, cum multi sint
monachi laici; et antiquis temporibus fere omnes monachi laici erant,
ut habetur 16, quaest. I. Manifestum est autem clericos in
Ecclesia Dei maiorem gradum obtinere quam laicos. Unde laici
promoventur ad clericatum tanquam ad aliquid maius; et sicut est maior
gradus, ita etiam amplior virtus requiritur ad bonum clericum quam ad
bonum laicum, quamvis monachum. Sed in monacho clerico duo
concurrunt; et clericatus et status religionis; similiter in clerico
habente curam animarum: duo concurrunt, scilicet cura animarum et
clericatus. Quod ergo clerici praeferuntur monachis, nihil pertinet
ad hoc quod curati inquantum curati monachis praeferantur; sed verum
est quod si bene officium suum exequantur et absque peccato, maioris
virtutis esse demonstrantur quam si monachus immunis a peccato
permaneat, ut supra dictum est. Quod autem monachus assumitur ad
curam animarum etiam in parochialibus Ecclesiis, non ostendit, statum
curati, ex hoc quod est curatus, esse perfectiorem; quia religiosus
parochiam adeptus statum pristinum non amittit. Dicitur enim 14,
quaest. I: de monachis qui diu morantes in monasteriis, si postea ad
clericatus ordines pervenerint, statuimus eos non debere a priori
proposito discedere. Sic ergo non ostenditur quod status clerici
habentis curam animarum sit perfectior quam status religionis; quamvis
religiosi curam animarum accipere possint in priori statu et proposito
permanentes. Ad episcopatum autem promoti, statum altiorem assumunt.
|
|