|
Verum quidam contentionis studio exagitati, neque quae dicunt neque
quae audiunt, debite ponderantes, adhuc conantur praedictis
contradicentes obviare: quorum assertiones postquam praemissa
conscripseram, ad me pervenerunt. Ad quorum confutationem, necesse
est aliqua ex supra positis replicare. Primo quidem igitur
multipliciter nituntur ostendere archidiaconos vel parochiales
presbyteros in statu perfectionis esse, et maioris quam religiosi.
Presbyter enim si delinquat, iubetur eiici de statu suo secundum
canones, ut habetur 81 distin.: si quis amodo episcopus, et 14,
quaest. 4: si quis oblitus. Ergo erat in statu; alioquin a statu
eiici non posset. Item, invenitur status multipliciter dici.
Importat enim rectitudinem: nam homo erectus dicitur stare. Unde
Gregorius dicit in VII Moralium: ab omni statu rectitudinis
dispereunt qui per noxia verba dilabuntur. Importat etiam permanentiam
et fixionem, secundum illud Gregorii in 8 Moral.: conditoris
protectio et custodia est, quod in statu permanemus. Et in 9
Homil. secundae partis super Ezech.: lapis quadrus est, et quasi
ex omni latere statum habet, qui casum in aliqua permutatione non
habet. Importat etiam magnitudinem vel longitudinem: dicitur enim a
stando. Cum igitur archidiaconi et parochiales presbyteri habeant
magnitudinem spiritualem, dum propter zelum animarum curam suscipiunt;
habeant etiam permanentiam, quia inter pericula immobiles perseverant
et fortes; habeant etiam rectitudinem et intentionis et iustitiae: non
est dicendum, huiusmodi in statu non esse. Item, religionum
institutio praeiudicare non potuit diaconibus et presbyteris curam
animarum habentibus. Sed ante institutas religiones praedicti curam
animarum habentes statum perfectionis tenebant: dicitur enim I Tim.
V, 17: qui bene praesunt presbyteri, scilicet vita et doctrina,
digni habeantur a subditis duplici honore; ut scilicet eis
spiritualiter obediant, et exteriora ministrent. Ergo etiam post
religiones institutas habent statum perfectionis. Item. Dicunt,
quod tempore Hieronymi presbyter et episcopus erant nomina synonima,
ut patet per illud quod dicit Hieronymus super epistolam ad Titum:
olim idem presbyter qui et episcopus. Sed postea in toto orbe decretum
est ut unus de presbyteris praeponeretur, et schismatum semina
tollerentur. Si ergo episcopi sunt in statu perfectiori quam
religiosi, etiam presbyteri in statu perfectiori erunt. Item. Qui
ad maius et dignius et fructuosius officium Ecclesiae assumitur, in
maiori statu esse videtur. Sed archidiaconi et presbyteri curati
assumuntur ad dignius officium quam religiosi; quia licet vita
contemplativa sit magis secura, tamen vita activa est magis
fructifera, ut habetur Extra. de renuntiationibus. Presbyteri
igitur curati, sunt in maiori statu perfectionis quam religiosi.
Item. Nulla maior caritas esse potest quam ut animam suam ponat quis
pro amicis suis, ut dicitur Ioan. XV, 13. Boni autem curati
animam suam ponunt pro suis subditis, quorum etiam se servos
constituunt, secundum illud I Cor. IX, 19: cum liber essem ex
omnibus, omnium me servum feci. Videntur etiam plus mereri, cum plus
laborent, secundum illud apostoli I Cor. XV, 10: plus omnibus
laboravi: et I ad Cor. III 8: unusquisque mercedem accipiet
secundum suum laborem. Videtur igitur quod curati presbyteri sint in
perfectiori statu quam religiosi. Item, videtur hoc idem et de
archidiaconis. Septem enim diacones quos elegerunt apostoli, erant in
excellenti statu perfectionis. Dicitur enim Act. VI, 3:
considerate, fratres, viros boni testimonii septem, plenos spiritu
sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus: ubi dicit
Glossa Bedae: hic decernebant apostoli per Ecclesias constitui
septem diacones, qui essent sublimioris gradus et quasi columnae
proximi circa aram. Videtur autem eos in statu perfectionis fuisse qui
sublimioris gradus erant ceteris, et quasi columnae Ecclesiae onera
supportantes. Horum autem gradum repraesentant in Ecclesia
archidiaconi, qui ministrant et praesunt ministrantibus, secundum
Glossam ibidem. Videtur ergo quod archidiaconi sint in maiori statu
perfectionis quam presbyteri curati, quibus praeficiuntur; et ita per
consequens etiam quam religiosi. Item, insanum esse videtur dicere
beatos Stephanum, Laurentium et Vincentium archidiaconos in statu
perfectionis non fuisse, qui ad palmam martyrii meruerunt pervenire.
Item. Presbyteri curati et archidiaconi similiores sunt episcopis
quam monachi, quiquam vel religiosi, qui tenent infimum subiectionis
gradum; intantum quod presbyteri episcopi nominentur secundum illud
Act. XX, 28: attendite vobis, et universo gregi, in quo posuit
vos spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei; quod exponit
Glossa de presbyteris Ephesi. Multo igitur magis presbyteri curati
sunt in statu perfectionis. Item. Administratio facultatum
Ecclesiae statum perfectionis non minuit, cum sint bona communia, ut
habetur 12, quaest. I, cap. expedit. Non ergo presbyteri curati
vel archidiaconi deficiunt a statu perfectionis propter administrationem
rerum Ecclesiae. Item. Presbyteri curati et archidiaconi de bonis
temporalibus tenentur facere hospitalitatem, ut habetur XLII dist.
cap. I. Hoc autem monachus non potest facere, quia non habet
proprium. Maioris ergo meriti est presbyter curatus quam monachus.
Item, Gregorius dicit: nullum est sacrificium quod ita placeat Deo
sicut zelus animarum: et Bernardus dicit de amore Dei, quod ille
maior est in amore Dei qui plures ad amorem Dei trahit. Hoc autem
convenit archidiacono et presbytero curato, non autem monacho, cuius
non est officium ut aliquem trahat. Item. Sicut patriarcha praesidet
in suo patriarchatu et episcopus in suo episcopatu; ita archidiaconus
in suo archidiaconatu et presbyter curatus in sua parochia. Quid enim
facit episcopus, excepta ordinatione, quod presbyter curatus non
faciat?, Ut habetur dist. XCIII Ca. legimus. Et quaecumque
dicuntur de episcopo, seu ordinando in episcopum secundum XIII
capitula apostolicae regulae, omnia debent intelligi de quolibet electo
ad quamlibet praelationem, ut presbytero curato et archidiacono, ut
habetur 81 dist., cap. I. Si ergo episcopus est in perfectiori
statu quam monachus, pari ratione etiam presbyter curatus, et
archidiaconus. Item. Presbyter vel diaconus propter delictum iubetur
eici de statu, et retrudi in monasterium ad agendum poenitentiam, ut
habetur 81 distinct., cap. dictum est, et cap. si quis clericus.
Ex quo videtur quod status archidiaconatus sive curae parochialis vere
status est; sed ingressus religionis non est status, sed potius
casus, vel descensus. Haec igitur sunt quae ex eorum scriptis colligi
possunt, quamvis non eodem ordine ibidem ponantur. Rationes ad
ostendendum quod non oportet quod presbyteri curati vel archidiaconi non
sint in statu perfectionis quia non consequuntur in sui institutione
aliquam benedictionem vel consecrationem. Sed quia supra ostensum est
archidiaconos et presbyteros curatos in statu perfectionis non esse,
restat videndum qualiter ipsas probationes conentur elidere. Dictum
est enim supra quod quilibet status in Ecclesia cum aliqua solemni
consecratione vel benedictione confertur; quod non fit in commissione
parochialis curae vel archidiaconatus. Quam quidem probationem
excludere conantur multipliciter. Primo, quia in consecratione tam
episcopi quam sacerdotis, verba sunt communia, ut consecrentur et
sanctificentur, domine, manus istae et cetera. Item. Si dicatur,
quod unctio capitis datur episcopo et non sacerdoti; hoc non videtur ad
propositum facere: quia etiam reges olim in capite ungebantur, qui
tamen non possunt sibi statum perfectionis vindicare. Non ergo per hoc
potest dici episcopus esse in statu perfectiori supra presbyterum
curatum, quia in capite ungitur. Item, meritum non acquiritur per
consecrationem, sed per bona opera mentis. Aliquando enim etiam malus
in episcopum consecratur, et in hoc maxime demeretur. Non enim qui
maior fuerit in honore est iustior, sed qui fuerit iustior est maior,
ut habetur XL dist., multi; et in eadem distinctione dicitur, quod
non loca vel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed nos aut
merita bona ei iungunt aut mala disiungunt; et non sanctorum filii sunt
qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera sanctorum. Non ergo
propter hoc episcopi sunt in statu magis perfecto quam presbyteri
curati, quia maiorem consecrationem habent. Item. Consecratio
capitis magis pertinet ad signum et gradum sacerdotii: episcopatus enim
non est novus ordo, sed gradus in ordine; alioquin essent plures
ordines quam septem. Perfectio autem caritatis pertinet ad meritum
sanctitatis, non ad gradum ordinis. Non ergo episcopi, qui per
unctionem capitis obtinent maiorem gradum sacerdotii, sunt in
perfectiori statu. Item. Episcopus instituit archidiaconum vel
plebanum vel curatum, per librum vel per anulum, ut habetur Extra.
de sententia rei iudicatae; vel cum Papa mandat aliquem institui in
Ecclesia aliqua in canonicum et in fratrem, seu in plebanum vel
curatum, mandat eum institui cum plenitudine honoris, ut habetur
Extra. de concessione Ecclesiae cap. proposuit. Videtur ergo
curatorum et archidiaconorum esse status, ex quo statu eici potest.
|
|