|
Similiter etiam contra id quod dictum est, quod archidiaconus vel
presbyter curatus non sunt in statu perfectionis quia possunt sine
peccato ab hoc recedere, multipliciter obiiciunt. Primo quidem, quia
dicunt quod propter hoc curatus presbyter ad religionem transire
potest, quamvis status curati sit perfectior et fructuosior, quia
status religionis est securior. Ad hoc probandum inducit quod dicitur
Extra. de renuntiationibus, cap. nisi cum pridem. Item. Vir
uxorem suam non potest dimittere et ea invita ad religionem transire,
ut dicitur Extra. de conversione coniugatorum, cap. ex publico.
Sed hoc non est ideo quia status coniugii sit maioris perfectionis quam
status religionis, vel aequalis ei; sed quia se uxori suae per
matrimonium insolubiliter obligavit. Ergo similiter licet presbyter
curatus possit transire ad religionem, non propter hoc sequitur quod
status religionis sit perfectior, vel aeque perfectus. Item, inducit
ad hoc exemplum David, qui, ut habetur I Reg. XVII, cum non
posset pugnare in armis Saulis, quae requirebant maiorem
fortitudinem, contulit se ad arma maioris humilitatis, licet minoris
roboris vel fortitudinis, scilicet ad fundam et lapidem, quibus
gigantem Philistaeum virum ab adolescentia sua bellatorem puer deiecit
et prostravit. Potest ergo curatus exemplo David ad arma maioris
humilitatis, scilicet religionis, se transferre, licet esset in statu
perfectiori. Item. Si inseparabilitas esset causa status,
sequeretur quod non liceret alicui se transferre de statu in statum.
Hoc autem licet: non ergo inseparabilitas est de ratione status.
Item. Secundum iura scripta praelatus posset curatum sibi subditum de
religione ad Ecclesiam suam revocare, si sciret eum esse utilem aut
proficuum Ecclesiae suae; immo curatus non debet Ecclesiam suam
dimittere sine consensu et auctoritate episcopi: quod si fecerit,
potest episcopus in eum exercere canonicam ultionem, ut (habetur)
Extra. de renunciationibus admonet; et de privilegiis, cum et
plantare, in Ecclesiis: et 7, quaest. I, cap.: episcopus de
loco. Et sic non videtur verum quod status religionis sit perfectior
propter hoc quod curati presbyteri possunt religionem intrare. Item.
Etiam e converso monachus pro necessitate Ecclesiae et curae animarum
potest transire de religione ad Ecclesiam saecularem cum cura, ut
habetur 16, quaest. I, cap. vos autem, et cap. monachos. Nam
unius utilitati praeferenda est utilitas plurimorum, VII qu.
(1), cap. scias. Item. Non sequitur quod si aliquis cadere
potest a perfectione caritatis, quod nunquam fuerit in perfectione
caritatis; sed magis e converso quod fuerit. Licet ergo presbyter
curatus discedat a suo regimine ex aliqua causa, non sequitur quod non
fuerit in statu perfectionis. Item, quod maiores praelati, scilicet
episcopi, non possint transire ad religionem sine licentia summi
pontificis, hoc est de constitutione Ecclesiae promulgata tempore
Innocentii; sicut patet per illam decretalem Extra. de
renunciationibus, Can. nisi cum pridem. Ergo ante constitutionem
licebat maioribus sicut et minoribus; et tamen maiores sunt in
perfectiori statu. Non ergo hoc impedit presbyteros curatos esse in
perfectiori statu quam religiosos, licet sine licentia summi pontificis
possint ad religionem transire. Item. Nullus debet in episcopum
eligi, nisi fuerit in sacris ordinibus constitutus, ut habetur 60,
distinct. nullus in episcopum. Sed in sacris ordinibus constitutus
non potest uxorem ducere. Non est ergo verum quod electus possit
uxorem ducere.
|
|