|
Haec autem quae proposita sunt, quam sint frivola, derisibilia, et
in multis erronea, demonstrandum est, singulorum efficaciam diligenter
ponderando. Quod enim primo inducunt quosdam canones ad probandum
presbyteros curatos et archidiaconos in statu esse, nihil ad propositum
facit. Nam in capitulis inductis nulla fit mentio de statu, sed de
gradu. Sic enim habetur 81, dist.: si quis amodo episcopus,
presbyter, diaconus feminam acceperit, vel acceptam retinuerit, a
proprio decidat gradu. Et XIV qu. 4 dicitur: si quis oblitus
timorem domini et sanctarum Scripturarum, etc., faeneraverit,
etc., de gradu suo deiectus, alienus habeatur a clero. Non ergo per
hoc probari potest a contrario sensu, quod habeat statum, sed gradum.
Et hoc necesse est; quia ubicumque est ordo vel superioritas aliqua,
ibi est aliquis gradus. Quod vero secundo est positum, quam sit
frivolum, quilibet intelligens advertere potest. Nulli enim dubium
est statum multipliciter dici. Nam ille qui erigitur, stare dicitur:
et magnitudo statum facit, secundum quod distinguitur status
incipientium, proficientium et perfectorum. Stare etiam firmitatem
importat, secundum illud apostoli I Cor. XV 58: stabiles estote
et immobiles in omni opere bono. Non autem sic loquimur de statu, sed
secundum quod dicitur status libertatis vel servitutis, sicut accipitur
2, quaest. 6: si quando in causa capitali vel causa status
interpellatum fuerit, non per exploratores, sed per se ipsos est
agendum. Et sic accipiendo statum, illi statum perfectionis accipiunt
qui se servos constituunt ad opera perfectionis implenda, ut supra
dictum est. Hoc autem non contingit nisi per votum perpetuae
obligationis, quia servitus libertati opponitur. Quandiu igitur in
sua libertate aliquis habet recedere a perfectionis opere, statum
perfectionis non habet, sicut et supra ostensum est. Quod vero tertio
propositum fuit, tam frivolum est ut responsione non egeat. In hoc
enim quod dicitur: qui bene praesunt presbyteri etc., nec de
perfectione nec de statu fit mentio. Praeesse enim non constituit
statum, sed gradum; nec honor debetur soli perfectioni, sed
universaliter virtuti quae designatur in hoc quod dicitur: bene
praesunt. Dicitur enim Rom. II, 10: gloria et honor et pax
omni operanti bonum. In hoc vero quod quarto propositum est,
manifeste falsitas continetur; ubi dicitur quod ante tempus Ieronymi
et Augustini, non erat aliud presbyter et episcopus. Huius enim
contrarium expresse dicit Augustinus in epistola ad Ieronymum:
quamquam secundum honorum vocabula, quae iam Ecclesiae usus obtinuit,
episcopatus presbyterio maior sit, tamen in multis rebus Augustinus
Ieronymo minor est. Sed ne aliquis calumnietur hoc circa tempora
Ieronymi in usum venisse, ut episcopus presbytero maior sit;
accipienda est auctoritas Dionysii, qui scripsit ordinem
ecclesiasticae hierarchiae secundum quod erat in Ecclesia primitiva.
Dicit enim in 5 cap. ecclesiasticae Hierarch., tres esse ordines
ecclesiasticae hierarchiae: scilicet episcoporum, presbyterorum et
diaconorum. Ubi notandum est, quod ordinem diaconorum dicit esse
purgativum, ordinem autem sacerdotum illuminativum, ordinem vero
episcoporum perfectivum, et, sicut ipse dicit in 6 cap. eiusdem
libri, tribus his ordinibus tres ordines respondent: nam ordini
diaconorum subiicitur ordo immundorum qui purgatione indigent; ordini
vero presbyterorum subiicitur ordo illuminandorum, scilicet sacer
populus, qui a presbyteris illuminatur per sacramentorum susceptionem;
ordini vero episcoporum subiicitur ordo perfectorum, scilicet
monachorum, qui per eorum traditiones edocetur ad perfectissimam
perfectionem sursum actus. Ex quo patet secundum Dionysium quod
perfectio attribuitur solis episcopis et monachis: episcopis autem
tanquam perfectoribus, monachis autem tanquam perfectis. Sed ne quis
dicat quod Dionysius tradit ordinem ecclesiasticae hierarchiae ab
apostolis institutum, cum tamen ex domini institutione idem essent
presbyteri et episcopi; hoc manifeste falsum apparet ex hoc quod
dicitur Luc. X 1: post haec autem designavit dominus, etc., ubi
dicit Glosa: sicut in apostolis forma est episcoporum, sic in
septuaginta forma est presbyterorum secundi ordinis. Et mirum cum hoc
ipsi introducant, qualiter propriam vocem ignorant, statim postmodum
asserentes solum circa tempora Hieronymi episcopos a presbyteris esse
distinctos. Et si quis ad anteriora tempora progredi velit, inveniet
etiam in veteri lege distinctos pontifices a minoribus sacerdotibus, in
qua tantum erat sacerdotium figurale; dicitur enim dist. 21, cap.
de quibus: summi pontifices, et minores sacerdotes a Deo sunt
instituti per Moysen, qui ex praecepto domini Aaron in summum
pontificem, filios vero eius unxit in minores sacerdotes. Ex quo
patet quod falsum intellectum concipit ex verbo Ieronymi. Non enim
intendit Hieronymus dicere, quod in primitiva Ecclesia esset idem
ordo vel status episcoporum et presbyterorum: sed quod istorum
vocabulorum erat promiscuus usus, quia et presbyteri dicebantur
episcopi quasi intendentes, et episcopi presbyteri propter dignitatem.
Unde ut Isidorus dicit, et habetur dist. 21, cap. cleros,
presbyteri minores, licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem
non habent: quia nec chrismate frontem signant nec spiritum Paraclytum
dant, quod solum deberi episcopis, lectio actuum apostolorum
demonstrat: et concludit: unde et apud veteres idem episcopi et
presbyteri fuerunt; quia illud nomen est dignitatis, non aetatis.
Ubi ostenditur differentia esse in re, sed convenientia in nomine,
propter dignitatem quam importat nomen presbyteratus. Fuit autem
postmodum necessarium ad vitandum schismatis errorem, qui ex
indifferentia nominum oriebatur, ut etiam nomina distinguerentur: ut
scilicet soli maiores presbyteri dicerentur episcopi, minores vero
solum presbyteri dicerentur. Quod vero quinto propositum est
efficaciam non habet. Vita enim contemplativa non solum praefertur
activae quia est securior, ut proponitur, sed quia est simpliciter
melior, secundum quod dominus dicit Luc. X 42: optimam partem
elegit sibi Maria. Et quanto contemplatio melior est actione, tanto
plus pro Deo facere videtur qui dilectae contemplationis aliquod
detrimentum patitur, ut saluti proximorum propter Deum intendat.
Intendere igitur saluti proximorum cum aliquo detrimento
contemplationis propter amorem Dei et proximi, ad maiorem perfectionem
caritatis pertinere videtur quam si aliquis intantum dulcedini
contemplationis inhaeret, quod nullo modo eam deserere vellet, etiam
propter salutem aliorum; propter quam apostolus non solum praesentis
vitae contemplationem, sed etiam a contemplatione caelestis patriae
retardari ad tempus voluit propter proximorum salutem, ut patet per id
quod dicitur Phil. I 23 - 24: coartor ex duobus: desiderium
habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius est; permanere
autem in carne, necessarium propter vos. Sed si de perfectione
caritatis agitur, quae in animi praeparatione plurimum consistit, ut
supra ex verbis Augustini est probatum, multi contemplativam vitam
agentes, etiam hanc perfectionem habent: ut animo sint parati secundum
Dei beneplacitum etiam a dilectae contemplationis otio suspendi ad
tempus, ut proximorum saluti vacent. Quae tamen perfectio caritatis
in plerisque proximorum utilitati vacantibus non invenitur, quos magis
contemplativae vitae taedium ad exteriora deducit quam in desiderio
habeatur: ut sic in eis ad perfectionem dilectionis pertineat quod eam
tanquam bonum dilectum ad tempus postponant. Sed quorundam defectus
statui vel officio praeiudicium afferre non potest: hoc enim ipsum quod
est aliorum proximorum curam gerere, perfectionis actus censeri debet,
cum ad perfectam dilectionem Dei et proximi pertineat. Sed hic
considerandum est, quod non quicumque actu habet quod est perfectius,
in perfectiori statu constituitur. Nullus enim dubitat quin
virginitatem servare ad perfectionem pertineat, quia de hoc dominus
dicit: qui potest capere, capiat: Matth. XIX, 12: et
apostolus dicit I Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum
domini non habeo, consilium autem do; sunt enim consilia de operibus
perfectionis: et tamen virginitas conservata absque voto, perfectionis
statum non habet. Dicit enim Augustinus in libro de virginitate:
neque enim ipsa, scilicet virginitas, quia virginitas est, sed quia
Deo dicata est, honoratur: quae licet in carne servatur, ac per hoc
etiam virginitas corporalis spiritualis est, quam vovet et servat
continentia pietatis: et infra: honoratius in animi bonis illa
continentia numeranda est qua integritas carnis ipsi creatori animae et
carnis vovetur, consecratur, servatur. Manifestum est autem quod
archidiaconi et curati presbyteri, etsi curam animarum habeant, non
tamen se voto astringunt ad huiusmodi curam habendam: alioquin non
possent absque auctoritate eius qui in voto perpetuo dispensare posset,
archidiaconatus vel parochiae curam dimittere. Etsi ergo archidiaconus
vel presbyter curatus aliquem perfectionis actum exerceat, vel officium
accipiat, non tamen perfectionis statum habet. Et si quis recte
consideret, huius perfectionis statum magis habent religiosi, qui ex
voto sui ordinis obligantur ad hoc quod episcopis subministrent in his
quae ad curam animarum pertinent, praedicando et confessiones
audiendo, quam ipsi archidiaconi vel curati. Iam vero quod sexto
proponitur, quod augmentum caritatis non potest esse in persona quae
non sit in statu, patet secundum praedicta omnino falsum esse: sunt
enim aliqui in statu perfectionis, imperfectam caritatem vel omnino
nullam habentes, sicut multi episcopi et religiosi in peccato mortali
existentes. Quamvis igitur multi boni curati perfectam caritatem
habeant, ut sint parati animam suam ponere pro aliis; non tamen
propter hoc sunt in statu perfectionis: quia non desunt multi laici,
etiam coniugati, eandem caritatis perfectionem habentes, ut pro salute
proximorum parati sint animas ponere: non tamen in statu perfectionis
esse dicuntur. Quod vero septimo proponitur septem diacones ab
apostolis institutos perfectionis statum habuisse: hoc nec ex textu nec
Glosa haberi potest. Quod enim dicitur eos fuisse plenos spiritu
sancto et sapientia, ostendit eos gratiae perfectionem habuisse, quae
potest esse etiam in his qui statum perfectionis non habent. Quod vero
in Glossa Bedae dicitur, quod erant sublimioris gradus, et proximi
circa aram, designat eminentiam gradus vel officii. Aliud autem est
esse in gradu, et esse in statu, ut supra iam dictum est. Et tamen
verum est, illos septem diacones etiam in statu perfectionis fuisse:
illius, inquam, perfectionis de qua dominus dicit: si vis perfectus
esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, Matth.
XIX 21; nam relictis omnibus secuti fuerant Christum, nihil
proprium possidentes, sed erant illis omnia communia, ut dicitur
Act. IV; a quorum exemplo omnes religiones derivatae sunt. Quod
vero octavo proponitur, Stephanum et Laurentium archidiaconos in
statu perfectionis fuisse; concedimus quidem; sed non propter
archidiaconatum, sed propter martyrium, quod omni perfectioni
religionis praefertur. Unde dicit Augustinus in Lib. de
virginitate: perhibet huius rei praeclarissimum testimonium
ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco
martyres, et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta
recitentur. Sic enim et Sebastianum dico in statu perfectionis
fuisse, et Georgium; nec tamen propter hoc dicemus milites statum
perfectionis habere. Quod autem nono obiicitur, quod presbyteri
curati et archidiaconi sunt similiores episcopis quam religiosi; verum
est quantum ad aliquid, scilicet quantum ad curam subditorum; sed
quantum ad perpetuam obligationem, quae requiritur ad statum
perfectionis, similiores sunt episcopo religiosi quam archidiaconi vel
presbyteri curati, ut ex praedictis patet. Quod vero decimo
proponitur, quod administratio facultatum Ecclesiae statum
perfectionis non minuit, indubitanter concedimus: alioquin in ipsis
religionibus praelati et alii officiales temporalia dispensantes a gradu
perfectionis deciderent. Sed hoc in eis perfectionis cuiusdam statum
diminuit, quod propriis non abrenuntiant, sua omnia propter Christum
relinquentes; quinimmo Ecclesiarum fructus tanquam proprios
lucrifaciunt. In eo vero quod undecimo proponitur, manifeste
inveniuntur desipere, Vigilantii errorem sequentes: contra quem
Hieronymus scribens dicit: quod asserit eos melius facere qui utuntur
rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam
illos qui possessionibus venumdatis simul omnia largiuntur, non a me
eis, sed a Deo respondebitur si vis perfectus esse, vade, et vende
omnia quae habes, etc. ad eum loquitur qui vult esse perfectus; iste
quem tu laudas secundus aut tertius gradus est. Non ergo propter hoc
archidiaconi vel presbyteri curati sunt perfectiores, quia servant
hospitalitatem, quam monachi proprium non habentes servare non
possunt. Quod vero duodecimo proponitur, quod nullum est sacrificium
Deo magis acceptum quam zelus animarum, absque dubitatione
concedimus. Sed in animarum zelo hic ordo servandus est, ut primo
homo animae suae zelum habeat, eam ab omni affectu terrenorum
absolvens, secundum illud sapientis, Eccli. XXX, 24: miserere
animae tuae, placens Deo: ut patet per Augustinum, 21 de Civit.
Dei. Sic ergo si post contemptum terrenorum et sui ipsius aliquis in
hoc procedat ulterius, ut etiam aliarum animarum habeat zelum, erit
perfectius sacrificium. Sed tunc perfectissimum erit quando ad zelum
animarum habendum voto seu professione obligatur, sicut episcopus, vel
etiam religiosi ad hoc per votum obligati. Quod vero tertiodecimo
proponitur, quod sicut patriarcha praesidet in suo patriarchatu, et
episcopus in suo episcopatu, ita archidiaconus in suo archidiaconatu,
et presbyter curatus in sua parochia: est manifeste falsum. Nam
episcopi principaliter curam habent omnium suae dioecesis; presbyteri
autem curati, vel etiam archidiaconi, habent aliquas subministrationes
sub episcopis; sic enim se habent ad episcopum sicut balivi vel
praepositi ad regem: unde super illud I Cor. XII, 28: alii
opitulationes, alii gubernationes, dicit Glossa: opitulationes,
idest eos qui maioribus ferunt opes, ut Titus apostolo, vel
archidiaconi episcopis; gubernationes, scilicet minorum personarum
praelationes, ut presbyteri sunt, quae plebi documento sunt. Unde et
hoc ipsum ostenditur in ordinatione sacerdotum: de quibus episcopus
dicit: quanto fragiliores sumus, scilicet apostolis, tanto magis his
auxiliis indigemus. Unde 16, quaest. I, cap. cunctis,
dicitur: omnibus presbyteris, et diaconibus et reliquis clericis
attendendum est ut nihil absque proprii episcopi licentia agant. Non
utique missas sine suo iussu quisquam presbyterorum in sua parochia
agat, non baptizet, nec quidquam absque eius permissu faciat; et
similiter habetur LXXX dist., Ca. non debere: presbyteri nihil
sine praecepto et consilio episcopi agant. Quod vero quartodecimo
proponitur de clericis qui propter enormia delicta in monasterio
retruduntur, satis eorum animum et intentionem declarat. Nam, sicut
dicit Gregorius X Moralium, pravi cum recta praedicant, valde
difficile est ut ad hoc quod taciti ambiunt, non erumpant.
Arbitrantur enim clericos esse in statu, non autem monachos, propter
poenitentiae altitudinem, quam monachi voluntarie suscipiunt
innocentes, ad quam coguntur clerici delinquentes. Qui quidem status
tanto est apud Deum altior, quanto est in mundo abiectior, secundum
illud Matth. XX: qui se humiliat, exaltabitur: et Iacob. II,
5, dicitur: elegit Deus pauperes in hoc mundo, divites in fide, et
heredes regni. Sed mundanam gloriam ambientes, illa stare reputant
quae ad gloriam pertinent, atque illa esse deiecta quae videntur
humilia.
|
|