|
Ostenso igitur quam frivolae sunt rationes quas inducunt ad ostendendum
quod archidiaconi et presbyteri curati sunt in statu perfectiori quam
religiosi; ostendendum est quam frivolum sit quod obiiciunt contra hoc
quod dictum est, quod in statu perfectionis aliquis ponitur per
solemnem consecrationem vel benedictionem. Ubi primo considerandum
est, quod solemnis consecratio aut benedictio non est causa quod homo
sit in statu perfectionis, sed inducitur quasi signum. Non enim
adhibetur nisi illis qui in aliquo statu ponuntur; non quidem semper in
statu perfectionis existentibus, sed statum quemcumque adipiscentibus.
Hi enim qui matrimonio iunguntur, in statu aliquo ponuntur, quia ex
tunc vir non habet potestatem sui corporis, similiter neque mulier, ut
dicitur I Cor. VII: est enim in matrimonio perpetua obligatio
unius ad alterum, ad quam significandam ab Ecclesia solemnis
benedictio nuptiarum exhibetur; non tamen in statu perfectionis
ponuntur, sed in statu matrimonii. Unde et his qui in statu
perfectionis ponuntur, in signum perpetuae obligationis solemnis
consecratio aut benedictio exhibetur; sicut etiam cum civiliter aliquis
statum mutat, sicut cum servus manumittitur, aliqua civilis solemnitas
exhibetur. Hoc autem non frivole dicitur, sed auctoritate Dionysii
confirmatur, qui dicit, 6 cap. caelestis ierarchiae quod: divini
duces nostri, scilicet apostoli, nominationibus sanctis ipsos dignati
sunt, scilicet qui sunt in statu perfectorum: alii quidem famulos,
alii vero monachos ipsos nominantes ex Dei puro servitio et famulatu,
et indivisibili et singulari vita uniente ipsos ad deiformem unitatem,
et amabilem Deo perfectionem. Propter quod et perfectivam ipsis
donans gratiam sancta legislatio, et quadam ipsos dignata est
sanctificativa invocatione. Ubi expresse habetur, quod quia monachi
perfectionis statum assumunt, ideo eis solemnis benedictio secundum
traditionem apostolorum datur. Quod ergo primo proponitur, quod in
consecratione tam episcopi quam sacerdotis verba communia proferuntur,
sicut consecrentur et sanctificentur manus istae etc., non facit ad
propositum: non enim nunc agimus de sacerdote in quantum est sacerdos,
sic enim in statu ponitur per solemnem consecrationem: non quidem in
statu perfectionis activo vel passivo, sed in statu illuminativo,
secundum Dionysium; sed in quantum curam accipit: tunc enim ei nulla
solemnis benedictio exhibetur, unde tunc nullum statum suscipit, sed
fit ei quaedam officii commissio. Episcopus autem ad ipsam curam
pastoralem consecratur propter perpetuam obligationem qua se ad
pastoralem curam obligat, sicut ex supra dictis apparet. Quod vero
secundo proponitur, dicendum, quod unctio capitis quae regibus
exhibebatur, signum erat status habentis principalem curam regni: alii
autem qui sunt officiales in regno, tanquam non habentes perfectam
regiminis rationem, numquam ungebantur. Ita etiam et in regno
Ecclesiae episcopus ungitur tanquam principaliter habens curam
regiminis; archidiaconi vero et presbyteri curati non unguntur in
susceptione curae, quia non suscipiunt principaliter curam, sed
quandam subministrationem sub episcopali regimine, sicut balivi vel
praepositi sub rege. Nec propter hoc sequitur quod rex habeat statum
perfectionis; quia cura eius se extendit ad temporalia, non ad
spiritualia, sicut cura episcopalis. Caritas autem per se respicit
spirituale bonum: unde et cura spiritualis ad perfectionem pertinet,
non autem cura temporalis, licet ex perfecta caritate posset exerceri.
Quod etiam tertio proponitur, longe est a proposito: non enim nunc
agimus de perfectione meriti quod potest esse interdum perfectius non
solum in curato presbytero quam in episcopo vel religioso, sed etiam in
laico coniugato; sed loquimur de perfectionis statu. Unde in hoc
videtur etiam obiciens suam vocem ignorare; nam secundum quod obiicit,
nec etiam episcopi essent in maiori statu quam religiosi, cum interdum
sint minoris meriti. Quod vero quarto proponitur, quod episcopatus
non sit ordo, manifeste continet falsitatem si absolute intelligatur.
Expresse enim dicit Dionysius esse tres ordines ecclesiasticae
hierarchiae: scilicet episcoporum, presbyterorum, et diaconorum: et
21 dist., cap. cleros habetur, quod ordo episcoporum
quadripartitus est. Habet quidem enim ordinem episcopus per
comparationem ad corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia; super
quam principalem accipit curam, et quasi regalem. Sed quantum ad
corpus Christi verum, quod in sacramento continetur, non habet
ordinem supra presbyterum. Quod autem aliquem ordinem habeat, et non
iurisdictionem solam, sicut archidiaconus vel curatus, patet ex hoc
quod episcopus potest multa facere quae non potest committere, sicut
conferre ordines, consecrare basilicas, et huiusmodi; quae vero
iurisdictionis sunt, potest aliis committere. Idem etiam patet ex hoc
quod si episcopus depositus restituatur, non iterum consecratur tanquam
potestate ordinis remanente, sicut etiam in aliis contingit ordinibus.
Quod vero quinto proponitur, quod solemniter instituitur archidiaconus
vel plebanus, quia investitur per anulum vel aliquid huiusmodi, omnino
ridiculosum est. Ista enim est solemnitas magis similis civilibus
solemnitatibus (secundum quas aliqui investiuntur de feudo per baculum
vel per anulum) quam solemnitatibus Ecclesiae, quae in quadam
consecratione vel benedictione consistunt.
|
|