|
Nunc tertio ostendendum est quomodo sit frivolum quod obicitur contra
id quod dictum est, quod presbyter vel archidiaconus possunt dimittere
curam, non autem episcopus episcopatum, vel religiosus religionem.
Circa quod primo considerandum est, quod quicumque a perfectiori statu
recedit ad statum qui non est perfectionis, censetur apostata,
secundum illud apostoli I Tim. V, 11, de viduis cum luxuriatae
fuerint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem, quia primam
fidem irritam fecerunt: ubi dicit Glossa, quod in hoc damnatur
propositi fraus, et quod omnes huiusmodi similes sunt uxori Lot, quae
retro aspexit; et hoc est apostatare. Unde si archidiaconi vel
plebani in statu perfectionis essent, dimittentes archidiaconatum vel
parochiae curam, damnabiliter apostatae essent. Quod ergo primo
proponitur, quod archidiaconi et plebani possunt transire ad
religionem, non propter hoc quod status religionis sit perfectior, sed
quia est securior, patet expresse falsum esse. Dicitur enim XIX
qu. 1: clericis qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem
vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in monasteriis oportet
largiri ingressus. Ex quo habetur quod ideo licet eis transire, quia
melius est, et non solum quia securius. Et praeterea archidiaconi et
habentes curam parochiae, non solum possunt, cura archidiaconatus vel
parochiae dimissa, religionem intrare, sed etiam in saeculo remanere;
sicut patet de illis qui dimittunt parochias et accipiunt praebendam in
Ecclesia cathedrali. Possunt etiam coniuges accipere, si non fuerint
in sacris ordinibus constituti. Ex quibus omnibus patet quod statum
perfectionis non habent. Quod vero secundo proponitur, quod
religiosus non propter hoc est perfectioris status quod non potest
religionem dimittere, quia nec etiam uxoratus potest uxorem dimittere,
qui tamen non est in statu perfectionis: patet ex praedictis omnino
frivolum esse. Uterque enim status, scilicet religionis et
matrimonii, aliquid simile habet, scilicet perpetuam obligationem; et
ideo uterque status est quasi alicuius servitutis. Sed obligatio
matrimonii non est ad opus perfectionis, sed ad reddendum carnale
debitum: et ideo est quidem status, sed non perfectionis. Status
autem religionis habet obligationem ad opera perfectionis, quae sunt
paupertas, continentia et obedientia; et ideo est status
perfectionis. Quod vero tertio proponitur, quod propter humilitatem
et infirmitatem virium potest aliquis a perfectiori statu discedere ad
minorem, sicut David dimissis armis Saulis, accepit fundam et
lapidem: secundum aliquid verum est, et secundum aliquid falsum.
Potest enim aliquis propter infirmitatem ab altiori religione ad
minorem transire, non tamen sine dispensatione. A religione vero ad
statum saecularem etiam presbyteri curati vel archidiaconi, nullo modo
dispensat Ecclesia. Ex quo manifeste apparet quod multo plus excedit
status religionis cuiuscumque statum archidiaconi vel plebani (si tamen
status dicendus est) quam status altissimae religionis statum
mitissimae. Quod vero quarto proponitur, quod si immutabilitas esset
de ratione status, nunquam liceret de statu ad statum transire, omnino
frivolum est. Licet enim proficere ad statum maiorem, non tamen ad
statum minorem, sicut habetur Extra., de regularibus, licet. In
maiori enim intelligitur esse etiam id quod est minus, sed non e
converso: et qui obligat se ad aliquid minus dandum, non reputatur
reus si dederit maius. Quod vero quinto proponitur, quod praelatus
potest curatum sibi subditum de religione ad Ecclesiam suam revocare,
est omnino falsum et sacris canonibus contrarium. Dicitur enim
Extra. de renuntiatione, cap. admonet: universis personis tui
episcopatus sub districtione prohibeas ne Ecclesias tuae dioecesis ad
ordinationem tuam pertinentes absque tuo assensu intrare audeant, aut
detinere aut dimittere te inconsulto. Quod si quis contra
prohibitionem tuam venire praesumpserit, in eum canonicam exerceas
ultionem. Et de Privileg. cum et plantare, in Ecclesiis,
dicitur, quod religiosi in Ecclesiis suis, quae ad eos pleno iure non
pertinent, instituendos presbyteros episcopis repraesentent, ut eis de
plebis cura respondeant; institutos etiam inconsultis episcopis non
audeant removere. Ex quibus non plus habetur nisi quod presbyteri
curati non possunt dimittere Ecclesias episcopo inconsulto; et si
dimiserint, puniri possunt. Sed hoc generale imprudenter applicat ad
hoc speciale, ut non possint sine licentia episcopi dimissa cura
religionem intrare. Dicitur enim expresse 19, quaest. I, cap.
duae, quod etiam contradicente episcopo possunt clerici saeculares
Ecclesiis suis dimissis religionem intrare. Quod vero habetur 7,
quaest. I, episcopus de loco etc., manifeste dicitur de transitu ad
aliam Ecclesiam, non autem de transitu ad religionem. Quod vero
sexto obiicitur, quod monachi etiam possunt transire de religione ad
Ecclesiam saecularem cum cura, non est simile: quia non transeunt
statu religionis dimisso. Dicitur enim 16, quaest. I, de
monachis: qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus
ordines pervenerint, statuimus non debere eos a priori proposito
discedere. Sed archidiaconus vel curatus dimissa cura potest
religionem intrare tanquam transiens de statu imperfectiori ad
perfectionem spiritu Dei ductus, ut habetur 19, quaest. I,
duae. Quod vero septimo proponitur, quod aliquis qui fuit in
caritate, potest recedere a caritate, ergo non sequitur quod qui
recedit a statu perfectionis, non fuerit in statu perfectionis: tam
frivolum est, ut responsione non indigeat. A caritate enim nullus
discedit nisi peccando, et similiter a statu perfectionis aliquis
peccando recedit: quia sicut ad caritatis dilectionem aliquis obligatur
ex lege communi, ita ad statum perfectionis aliquis obligatur ex voto
speciali. Quod vero octavo proponitur, quod episcopi non possunt
transire ad religionem sine licentia Papae, hoc est ex constitutione
Ecclesiae, patet esse falsum; immo est ex ipsa obligatione qua se
episcopi obligant ad perpetuam curam plebis habendam: unde apostolus
dicit I Cor. IX 16: necessitas mihi incumbit: vae mihi est, si
non evangelizavero. Et causam necessitatis subdit, dicens: cum liber
essem ex omnibus, omnium me servum feci, scilicet per perpetuam
obligationem. Unde et in decretali, non inducitur quasi statutum,
sed quasi ratione probatum. Quod vero nono proponitur, nullam
efficaciam habet. Certum est enim quod de iure communi non debet
aliquis eligi ad episcopatum, nec debet suscipere archidiaconatus vel
parochiae curam, nisi sit in sacris ordinibus constitutus secundum
Ecclesiae statuta. Sed in his Papa dispensare potest, et aliquando
dispensat; et tunc habentes curam archidiaconatus vel parochiae, vel
etiam in episcopos sic electi, possunt deserta cura contrahere
matrimonium, ita quod non dirimitur iam contractum: quod de religiosis
dici non potest.
|
|