|
Restat autem dicendum quae opera pertineant ad eos qui in religionis
sunt statu. Sed quia de his alibi plene tractavimus, sufficit hic
propter calumniatores pauca quaedam inserere. Inducunt enim verbum
Hieronymi, quod habetur in decretis dist. 65 cap. olim: antequam
Diaboli instinctu studia in religione fierent: ubi miror, si hoc
introducant, quasi religiosi studere non debeant, cum studium, et
praecipue sacrae Scripturae, ad eos maxime pertineat qui vitam
contemplativam elegerunt; praesertim cum Augustinus dicat 19 de
Civit. Dei, quod a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur,
quod ad laudabile pertinet otium. Si enim hoc intenderent per haec
verba Hieronymi probare, convincerentur per id quod sequitur in eodem
cap. et diceretur in populis: ego sum Pauli, ego sum Apollo. Unde
manifestum est hunc esse intellectum verbi praemissi. Antequam
Diaboli instinctu studia, id est dissensiones, in religione,
scilicet Christiana, fierent. Item inducunt, quod potestas ligandi
et solvendi quantum ad executionem vel executionis rationem sacerdotibus
religiosis non tribuitur. Miror ad quid tendat. Si enim sic
intelligunt, quod monachi non habent ex hoc ipso quod ordinantur in
sacerdotes, executionem clavium: verum est quidem; sed hoc idem de
saecularibus dici potest: non enim ex hoc ipso quod saecularis
ordinatur in sacerdotem, suscipit executionem clavium, sed ex hoc quod
aliquam suscipit curam. Si vero intendunt, quod ex hoc ipso quod est
religiosus, non possit habere executionem clavium; manifeste falsum
est, et contra id quod dicitur 16, quaest. I: sunt nonnulli nullo
dogmate fulti, audacissimo quidem zelo magis amaritudinis quam
dilectionis inflammati, asserentes, monachos, quia mundo mortui
sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos; neque
poenitentiam neque Christianitatem largiri, neque absolvere posse per
sacerdotalis officii divinitus sibi iniunctam potestatem. Sed omnino
labuntur. Neque enim beatus Benedictus huius rei aliquo modo extitit
interdictor. In quo etiam notandum est, illud solum religiosis esse
illicitum quod est eis secundum statuta suae regulae interdictum.
Item, inducunt quod dicitur XVI quaest. I: monachus non
doctoris, sed plangentis habet officium. Quod si ideo inducunt ut
probent quod non convenit monacho, ex hoc quod est monachus, quod sit
doctor, verum est; alioquin omnis monachus doctor esset. Si vero
intelligant quod monachus habeat aliquid repugnans doctoris officio,
manifeste falsum est: quinimmo convenientissimum est religiosis
docere, praecipue sacram Scripturam: unde super illud Ioan. IV,
28: reliquit ergo mulier hydriam etc., dicit Glosa Augustini:
hinc discant evangelizaturi prius deponere curam et onus saeculi: unde
et dominus illis universalis doctrinae commisit officium qui eum fuerant
omnibus relictis secuti, dicens Matth. ult., discipulis suis:
euntes docete omnes gentes. Et similis responsio est ad omnia
similia, sicut illud: alia est causa clerici, alia monachi.
Clericus, scilicet habens curam, dicit, ego pasco; monachus, ego
pascor. Et iterum: monachus sedeat solitarius, et taceat. Per haec
enim et similia, declaratur quid monacho conveniat ex hoc quod est
monachus; non autem per hoc ei interdicitur alia maiora assumere, si
ei fuerint commissa; sicut clericus non potest excommunicare ex hoc
quod est clericus; potest tamen, si hoc ei ab episcopo committatur.
Item quod inducunt non amplius quam duos esse ordines a domino
institutos; scilicet duodecim apostolorum, quorum formam tenent
episcopi, et septuagintaduorum discipulorum, quorum formam tenent
curati presbyteri: si ad hoc inducitur quod religiosi non habent
ordinariam curam, si non fuerint vel episcopi vel curati, nullus
potest negare. Si autem hoc intendant, quod religiosi non possunt
praedicare vel confessiones audire ex superiorum praelatorum
commissione, patet hoc esse falsum; quia quanto quisque est
excellentior, tanto in huiusmodi est potentior, ut habetur 16,
quaest. I: sunt nonnulli. Unde si saeculares sacerdotes non curati
possunt huiusmodi facere ex commissione praelatorum, multo magis hoc
possunt religiosi, si eis committatur. Haec respondenda occurrunt his
qui perfectioni religionis derogare nituntur, a contumeliis
abstinendo: quia, sicut scriptum est Prov. X, 18: qui profert
contumeliam, insipiens est: et XX, 3: omnes stulti miscentur
contumeliis. Si quidam vero contra haec rescribere voluerint, mihi
acceptissimum erit. Nullo enim modo melius quam contradicentibus
resistendo, aperitur veritas et falsitas confutatur, secundum illud
Salomonis: ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
|
|