|
Perfectione igitur circa caritatem principaliter considerata, plane
accipi potest in quo perfectio spiritualis vitae consistat. Sunt enim
duo praecepta caritatis: quorum unum pertinet ad dilectionem Dei,
aliud ad dilectionem proximi. Quae quidem duo praecepta ordinem
quendam ad invicem habent secundum ordinem caritatis. Nam id quod
principaliter caritate diligendum est, est summum bonum, quod nos
beatos facit, scilicet Deus; secundario vero diligendus ex caritate
est proximus, qui nobis quodam sociali iure coniungitur in beatitudinis
participatione: unde hoc est quod in proximo ex caritate debemus
diligere, ut simul ad beatitudinem perveniamus. Hunc autem ordinem
praeceptorum caritatis dominus in Evangelio Matth. XXII, 37,
ostendit dicens: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in
tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum
mandatum. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut
te ipsum. Primo ergo et principaliter consistit spiritualis vitae
perfectio in dilectione Dei: unde dominus ad Abraham loquens dicit,
Gen. XVII 1: ego Deus omnipotens; ambula coram me, et esto
perfectus. Ambulatur autem coram Deo non passibus corporis, sed
affectibus mentis. Secundario vero consistit spiritualis vitae
perfectio in proximi dilectione: unde dominus cum dixisset Matth.
V, 44: diligite inimicos vestros, et plura subiunxisset quae ad
dilectionem proximi pertinent, concludit in fine: estote ergo
perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.
|
|