|
In utraque autem dilectione multiplex perfectionis gradus invenitur.
Et quantum ad dilectionem Dei pertinet, primus et summus perfectionis
gradus divinae dilectionis convenit soli Deo. Qui quidem modus
consideratur et ex parte diligibilis et ex parte diligentis: dico autem
ex parte diligibilis, ut scilicet aliquid tantum diligatur quantum
diligibile est. Ex parte vero diligentis, ut aliquid diligatur
secundum totam facultatem diligentis. Cum autem unumquodque sit
diligibile, secundum quod est bonum: bonitas Dei cum sit infinita,
infinite diligibilis est. Infinite autem diligere nulla creatura
potest, quia nullius virtutis finitae potest esse actus infinitus.
Solus ergo Deus, cuius est tanta virtus in diligendo quanta est
bonitas eius, se ipsum perfecte diligere potest secundum primum
perfectionis modum.
|
|