|
Creaturae igitur rationali hic solus modus perfecte Deum diligendi
possibilis est qui sumitur ex parte diligentis: ut scilicet secundum
totam suam virtutem creatura rationalis diligat Deum: unde et in ipso
divinae dilectionis praecepto hoc manifeste exprimitur. Dicitur enim
Deut. VI, 5: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex
tota anima tua, et ex tota fortitudine tua; sed Luc. X, 27,
additur: et ex omni mente tua: ut cor referatur ad intentionem, mens
ad cognitionem, anima ad affectionem, fortitudo ad executionem. Haec
enim omnia in Dei dilectione sunt expendenda. Considerandum est
autem, quod hoc dupliciter impleri contingit. Cum enim totum et
perfectum sit cui nihil deest, ex toto corde et anima, fortitudine et
mente Deus diligetur, si nihil in his omnibus nobis desit quin totum
actualiter convertatur in Deum. Sed hic perfectae dilectionis modus
non est viatorum, sed comprehensorum. Unde apostolus ad Philip.
III, 12, dicit: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim;
sequor autem si quo modo comprehendam; quasi tunc perfectionem
expectans, cum ad comprehensionem pervenerit, beatitudinis palmam
accipiens. Comprehensionem autem accipit non secundum quod importat
inclusionem aut terminationem comprehensi, sic enim Deus
incomprehensibilis est omni creaturae; sed secundum quod comprehensio
importat consecutionem eius quod aliquis insequendo quaesivit. In illa
enim caelesti beatitudine semper actualiter intellectus et voluntas
creaturae rationalis in Deum fertur, cum in divina fruitione illa
beatitudo consistat. Beatitudo autem non est in habitu, sed in actu.
Et quia Deo creatura rationalis inhaerebit tanquam ultimo fini, qui
est veritas summa; in finem autem ultimum omnia per intentionem
referuntur, et secundum regulam ultimi finis omnia exequenda
disponuntur; consequens est quod in illa beatitudinis perfectione
creatura rationalis diliget Deum ex toto corde, dum tota eius intentio
feretur in Deum ex omnibus quae cogitat, amat, aut agit; ex tota
mente, dum semper actualiter mens eius feretur in Deum, ipsum semper
videns, et omnia in ipso et secundum eius veritatem de omnibus
iudicans; ex tota anima, dum tota affectio eius ad Deum diligendum
feretur continue, et propter ipsum omnia diligentur; ex tota
fortitudine vel ex omnibus viribus, dum omnium exteriorum actuum ratio
erit Dei dilectio. Hic est ergo secundus perfectae dilectionis
divinae modus, qui est beatorum.
|
|