|
Alio vero modo ex toto corde, mente, anima et fortitudine Deum
diligimus si nihil nobis desit ad divinam dilectionem, quod actu vel
habitu in Deum non referamus; et haec divinae dilectionis perfectio
datur homini in praecepto. Primo quidem ut homo omnia in Deum referat
sicut in finem, sicut apostolus dicit I Cor. X, 31: sive
manducatis sive bibitis vel aliquid aliud facitis, omnia in gloriam
Dei facite: quod quidem impletur cum aliquis vitam suam ad Dei
servitium ordinat, et per consequens omnia quae propter se ipsum agit,
virtualiter ordinantur in Deum, nisi sint talia quae a Deo abducant,
sicut peccata: et sic Deum diligit homo ex toto corde. Secundo, ut
intellectum suum homo Deo subiiciat, ea credens quae divinitus
traduntur, secundum illud apostoli II Cor. X, 5: in
captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi: et sic
Deus diligitur ex tota mente. Tertio, ut quaecumque homo amat, in
Deo amet, et universaliter omnem suam affectionem ad Dei dilectionem
referat: unde apostolus dicebat in II ad Cor. V 13 - 14:
sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis; caritas enim
Christi urget nos: et sic Deus ex tota anima diligitur. Quarto, ut
omnia exteriora nostra, verba et opera ex divina caritate deriventur,
secundum illud apostoli I ad Cor. ult. 14: omnia vestra in
caritate fiant; et sic Deus ex tota fortitudine diligitur. Hic est
ergo tertius perfectae divinae dilectionis modus, ad quem omnes ex
necessitate praecepti obligantur. Secundus vero modus nulli est
possibilis in hac vita, nisi simul fuerit viator et comprehensor, ut
dominus Iesus Christus.
|
|