|
Sed cum apostolus dixisset: non quod iam comprehenderim, aut
perfectus sim, subdit: sequor autem, si quo modo comprehendam; et
postmodum subdit: quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Ex
quibus verbis manifeste accipitur quod etsi comprehensorum perfectio non
sit nobis possibilis in hac vita, aemulari tamen debemus ut in
similitudinem perfectionis illius, quantum possibile est, nos
trahamus: et in hoc perfectio huius vitae consistit, ad quam per
consilia invitamur. Manifestum namque est quod humanum cor tanto
intensius in aliquid unum fertur, quanto magis a multis revocatur.
Sic igitur tanto perfectius animus hominis ad Deum diligendum fertur,
quanto magis ab affectu temporalium removetur. Unde Augustinus dicit
in libro LXXXIII quaestionum quod venenum caritatis est cupiditas
temporalium rerum, augmentum vero eius est cupiditatis diminutio;
perfectio vero nulla cupiditas. Omnia igitur consilia, quibus ad
perfectionem invitamur, ad hoc pertinent ut animus hominis ab affectu
temporalium avertatur, ut sic liberius mens tendat in Deum,
contemplando, amando, et eius voluntatem implendo.
|
|