|
Inter temporalia vero bona primo relinquenda occurrunt bona
extrinseca, quae divitiae nuncupantur; et hoc dominus consulit
Matth. XIX, 21, dicens: si vis perfectus esse, vade, et
vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in
caelo: et veni, sequere me: cuius consilii utilitas consequenter
ostenditur. Primo quidem per evidentiam facti. Nam cum adolescens,
qui de via perfectionis quaesierat hoc audisset, abiit tristis.
Causaque tristitiae, ut Ieronymus dicit super Matth., redditur:
erat enim habens multas possessiones, idest spinas, et tribulos, quae
sementem dominicam suffocaverunt. Et Chrysostomus idem exponens dicit
quod: non similiter detinentur qui pauca habent, et qui multis
abundant: quoniam adiectio divitiarum maiorem accendit flammam, et
violentior fit cupido. Augustinus etiam dicit in Epist. ad Paulinum
et Therasiam, quod terrena diliguntur artius adepta, quam concupita
constringant; nam unde iuvenis ille tristis discessit, nisi quia
magnas habebat divitias? Aliud est enim nolle incorporare quae
desunt, aliud iam incorporata divellere. Illa enim velut extranea
repudiantur, ista velut membra praeciduntur. Secundo vero utilitas
praedicti consilii manifestatur per domini verba quae subdidit: quia
dives difficile intrabit in regnum caelorum. Ut enim Ieronymus
dicit, quia divitiae habitae difficile contemnuntur. Non dixit:
impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed difficile: ubi
difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur, sed raritas
demonstratur. Et, sicut Chrysostomus dicit super Matth., procedit
ulterius dominus ad ostendendum quod est impossibile, dicens: facilius
est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum
caelorum. Ex quibus verbis, ut Augustinus dicit in Lib. de
quaest. Evang., discipuli adverterunt, omnes qui divitias cupiunt,
in divitum haberi numero: alioquin cum pauci sint divites in
comparatione multitudinis pauperum, non quaesivissent discipuli: quis
ergo poterit salvus esse? Ex quibus duabus domini sententiis aperte
ostenditur, quod divitias possidentes difficile intrant in regnum
caelorum: quia, sicut ipse dominus alibi dicit, sollicitudo saeculi
istius et fallacia divitiarum suffocat verbum Dei, et sine fructu
efficitur. Eos vero qui divitias inordinate amant, impossibile est
intrare in regnum caelorum, multo magis quam ad litteram camelum per
foramen acus transire: hoc enim est impossibile, quia repugnat
naturae; illud vero, quia repugnat divinae iustitiae, quae est
virtuosior omni natura creata. Ex his ergo manifeste apparet ratio
divini consilii: consilium enim datur de eo quod est utilius, secundum
illud apostoli II ad Cor. VIII, 10: consilium in hoc do:
hoc enim utile est. Utilius autem est ad vitam aeternam consequendam
divitias abiicere quam eas possidere: quia possidentes divitias
difficile intrant in regnum caelorum, eo quod difficile sit affectum
divitiis possessis non alligari; quod iam facit impossibilitatem
intrandi in regnum caelorum. Salubriter ergo dominus consuluit tanquam
utilius, ut divitiae relinquantur. Sed potest aliquis contra
praemissa obicere quia Matthaeus et Zachaeus divitias habuerunt, et
tamen in regnum caelorum intraverunt. Sed hoc Hieronymus solvens
dicit: considerandum est quod eo tempore quo intraverunt, divites esse
desierant. Sed cum Abraham nunquam dives esse desierit, quin potius
in divitiis fuerit mortuus, et eas in morte reliquerit filiis, ut in
Genesi legitur; videtur secundum praedicta non fuisse perfectus; cum
tamen ad eum dominus dixerit, Gen. XVII, 1: esto perfectus.
Quae quidem quaestio solvi non posset, si perfectio Christianae vitae
in ipsa dimissione divitiarum consisteret. Sequeretur enim quod qui
divitias possidet, non possit esse perfectus. Sed si verba domini
diligenter considerentur, non in ipsa divitiarum dimissione
perfectionem posuit; sed hoc ostendit esse quasi quandam perfectionis
viam, ut ipse modus loquendi ostendit, cum dicitur: si vis perfectus
esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere
me: quasi in sequela Christi consistat perfectio, dimissio vero
divitiarum sit perfectionis via: unde Hieronymus dicit super
Matth.: quia non sufficit tantum relinquere, iungit Petrus quod
perfectum est: et secuti sumus te. Origenes etiam in eodem loco
dicit, quod hoc quod dicitur: si vis perfectus esse etc., non sic
intelligitur ut in ipso tempore quo tradiderit bona sua pauperibus,
fiat omnino perfectus; sed ex illa die incipiet speculatio Dei
adducere eum ad omnes virtutes. Potest ergo contingere quod aliquis
divitias possidens perfectionem habeat, caritate perfecta Deo
inhaerens; et hoc modo Abraham divitias possidens perfectus fuit, non
quidem habens animum divitiis irretitum, sed totaliter Deo
coniunctum: et hoc significant verba domini dicentis ad eum: ambula
coram me, et esto perfectus: quasi in hoc eius perfectionem esse
ostendens quod coram Deo ambulaverit, eum perfecte amando usque ad
contemptum sui et omnium suorum; quod maxime in immolatione filii
demonstravit: unde ei dictum est: quia fecisti rem hanc, et non
pepercisti filio tuo propter me, benedicam tibi. Gen. XXII,
16. Si quis vero ex hoc arguere velit inutile esse consilium domini
de divitiis dimittendis, quia Abraham divitias possidens fuit
perfectus, ad hoc iam patet responsio ex praedictis. Non enim dominus
ea ratione hoc dedit consilium quasi divites perfecti esse non possint,
aut intrare in regnum caelorum; sed quia non de facili possunt. Magna
ergo virtus fuit Abrahae quod etiam divitias possidens, a divitiis
liberum animum habuit; sicut magna virtus fuit Samson, qui absque
armis cum sola mandibula asinae multos hostes prostravit: nec tamen
inutiliter consilium datur militi, ut ad bellum procedens assumat arma
ad hostes vincendos. Nec ergo inutiliter datur consilium perfectionem
desiderantibus ut dimittant divitias, quia in divitiis Abraham potuit
esse perfectus. Facta enim mirabilia non sunt ad consequentiam
trahenda: quia infirmi ea magis mirari et laudare possunt quam
imitari: unde et in Eccli. dicitur XXXI 8: beatus est dives qui
inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in
pecunia et thesauris. Magnae enim virtutis dives esse ostenditur, et
perfecta caritate fixus in Deo, qui ex affectu divitiarum maculam
peccati non trahit, qui post aurum concupiscendo non vadit, nec de
divitiis confidendo per superbiam super alios se extollit: unde
apostolus I ad Tim. ult. dicit: divitibus huius saeculi praecipe
non altum sapere, nec sperare in incerto divitiarum. Sed quanto
divitis taliter instituti maior est beatitudo et virtus, tanto talium
divitum minor est numerus: unde sequitur: quis est hic, et laudabimus
eum? Fecit enim mirabilia in vita sua. Vere enim mirabilia facit qui
in divitiis vivens divitiis affluentibus cor non apponit: et si quis
talis est, absque dubio probatur perfectus: unde sequitur: quis est
probatus in illo, idest in hoc quod absque macula divitias habeat, et
perfectus inventus est? Quasi dicat: rarus. Et hoc erit illi in
gloriam aeternam: quod consonat verbis domini dicentis, quod difficile
dives intrabit in regnum caelorum. Haec est ergo prima via perveniendi
ad perfectionem, ut aliquis studio sequendi Christum, dimissis
divitiis paupertatem sectetur.
|
|