|
Ut autem secundam perfectionis viam convenientius ostendamus,
accipiendum est verbum Augustini, qui dicit in 12 de Trin.: tanto
magis inhaeretur Deo, quanto minus diligitur proprium. Secundum
igitur ordinem propriorum bonorum quae homo propter Deum contemnit,
est attendendus ordo eorum quibus ad perfectam Dei inhaesionem
pervenitur. Prius enim relinquenda occurrunt quae minus nobis
coniuncta existunt: unde in primo loco occurrit ad perfectionem
tendentibus exteriora bona relinquere, quae a nostra natura sunt
separata. Post haec vero relinquenda occurrunt ea quae nobis naturae
communione et affinitatis cuiusque necessitate coniunguntur. Unde
dominus dicit, Luc. XIV, 26: si quis venerit ad me, et non
odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores
(...) non potest meus esse discipulus. Sed percunctare libet, ut
Gregorius dicit, quomodo parentes et carnales amicos praecipimur
odisse, qui iubemur et inimicos diligere. Sed si vim praecepti
perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus (...) quasi
enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens dum prava nobis
ingerit, non auditur. Sic enim exhibere proximis nostris odii
discretionem debemus: ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus
odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Quisquis enim iam aeterna
concupiscit, in eam quam aggreditur causam Dei, extra patrem, extra
matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum
fieri debet; ut eo verius cognoscat Deum, quo in eius causa neminem
cognoscit. Manifestum namque est quod carnales affectus intentionem
mentis diverberant, eiusque aciem obscurant. Inter ceteras autem
proximorum necessitudines maxime affectu coniugali humanus animus
irretitur; intantum quod, sicut dicitur Gen. II, 24, ex ore
primi parentis, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori
suae: et ideo ad perfectionem tendentibus maxime coniugale vinculum est
vitandum, quia per hoc homo maxime curis saecularibus implicatur. Et
hanc causam apostolus assignat sui consilii, quod dederat de
continentia servanda, dicens I ad Cor. VII, 32: qui sine
uxore est sollicitus est quae sunt domini, quomodo placeat Deo; qui
autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi. Ut ergo homo
liberius Deo vacet, eique perfectius inhaereat, secunda ad
perfectionem via est perpetua observatio castitatis. Habet autem et
hoc continentiae bonum aliam idoneitatem ad perfectionem adipiscendam.
Impeditur enim animus hominis ne libere Deo possit vacare, non solum
ex amore exteriorum rerum, sed multo magis ex interiorum passionum
impulsu. Inter omnes autem interiores passiones maxime rationem
absorbet concupiscentia carnis, et venereorum usus: unde Augustinus
dicit in I Lib. Soliloquiorum: nihil esse sentio quod magis ex arce
deiciat animum virilem, quam blandimenta feminae, corporumque ille
contactus, sine quo uxor haberi non potest. Et ideo continentiae via
est maxime necessaria ad perfectionem consequendam: quam quidem viam
apostolus consulit I ad Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum
domini non habeo; consilium autem do tanquam misericordiam consecutus
(...) ut sim fidelis. Huius autem viae utilitas ostenditur
Matth. XIX, 10: ubi cum discipuli Christo dicerent: si ita
est causa hominis: cum uxore, non expedit nubere, dominus respondit:
non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. In quo
arduitatem huius viae ostendit: et quia ab eius consecutione deficit
hominum virtus communis; et quia ad eam non nisi dono Dei pervenitur:
unde dicitur Sap. VIII, 21: scivi, quoniam aliter non possum
esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat summa sapientia
scire cuius esset hoc donum. Cui consonat quod apostolus dicit I
Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut me ipsum qui
continentiam servo: sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius
quidem sic, alius vero sic: ubi aperte continentiae bonum dono Dei
adscribitur. Sed ne rursus aliquis ad hoc donum consequendum secundum
suas vires conari negligat, dominus ad hoc hortatur consequenter. Et
primo quidem exemplo, cum dicit: sunt eunuchi qui se ipsos
castraverunt, non membrorum abscissione, ut Chrysostomus dicit, sed
malarum cogitationum interemptione; et deinde invitat proponens
praemium, cum subdit: propter regnum caelorum; quia dicitur Sap.
IV, 2: casta generatio (...) in perpetuum coronata triumphat,
incoinquinatorum certaminum praemium vincens: et ultimo hortatur
verbo, cum dicit, qui potest capere capiat: quae, ut Hieronymus
dicit: hortantis domini vox est, et milites suos ad pudicitiae
praemium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet et superet ac
triumphet. Si quis autem obiectionem moveat de Abraham qui perfectus
fuit, et aliis iustis antiquis a matrimonio non abstinentibus; patet
responsio per hoc quod Augustinus dicit in Lib. de bono coniugali:
continentia non corporis, sed animi virtus est. Virtutes autem animi
aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent.
Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus
est, et in Ioanne, qui passus non est; sic non impar meritum est
continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in
Abraham, qui filios generavit. Et illius enim caelibatus et illius
connubium pro temporum distributione Christo militaverunt. Dicat ergo
fidelis continens: ego quidem non sum melior quam Abraham; sed melior
est castitas caelibum quam castitas nuptiarum; quarum Abraham unam
habuit in usu, ambas in habitu: caste quippe coniugaliter vixit.
Esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego
vero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic
uterer nuptiis quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis
qui per animi incontinentiam non possunt quod ego; non illis qui
propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego
nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem
illi egerunt, sic ego non agerem, etiamsi nunc agendum esset. Haec
autem Augustini solutio concordat cum eo quod supra dictum est de
observantia paupertatis. Tantam enim virtutem perfectionis habebat in
mente, ut nec propter temporalium possessionem nec propter usum
coniugii mens eius deficeret a perfecta dilectione ad Deum. Si quis
tamen eandem mentis virtutem non habens, cum possessione divitiarum et
usu coniugii ad perfectionem pervenire contenderet, praesumptuose
convinceretur errare, domini consilia parvipendens.
|
|