|
Et videtur quod non.
1. Potentia enim est operationis principium. Sed operatio Dei,
quae est eius essentia, non habet principium, quia neque est genita
neque procedens. Ergo in Deo non est potentia.
2. Praeterea, omne perfectissimum est Deo attribuendum, secundum
Anselmum. Ergo quod respicit aliquid se perfectius, non debet Deo
attribui. Sed omnis potentia respicit se perfectius, scilicet passiva
formam et activa operationem. Ergo potentia Deo attribui non potest.
3. Praeterea, potentia est principium transmutandi in aliud secundum
quod est aliud: secundum philosophum; sed principium relatio quaedam
est; et est relatio Dei ad creaturas, prout significatur in potentia
creandi vel movendi. Nulla autem talis relatio est in Deo secundum
rem, sed solum secundum rationem. Ergo potentia non est in Deo
secundum rem.
4. Praeterea, habitus est perfectior potentia, utpote operanti
propinquior. Sed habitus non ponitur in Deo. Ergo nec potentia.
5. Praeterea, nihil debet in Deo significari per quod derogetur
eius primitiae vel simplicitati. Sed Deus, in quantum est simplex,
et primum agens, agit per essentiam suam. Ergo non debet significari
agere per potentiam, quae saltem secundum modum significandi super
essentiam addit.
6. Praeterea, secundum philosophum, in perpetuis non differt esse
et posse: multo minus ergo in divinis. Sed ubi est eadem res, debet
esse idem nomen a digniori sumptum. Dignius autem est essentia quam
potentia: quia potentia essentiae advenit. Ergo in Deo debet
nominari essentia tantum, non autem potentia.
7. Praeterea, sicut materia prima est pura potentia, ita Deus est
purus actus. Sed prima materia secundum essentiam suam considerata,
est denudata ab omni actu. Ergo Deus in essentia sua consideratus,
est absque omnipotentia.
8. Praeterea, omnis potentia ab actu separata est imperfecta: et
ita, cum nihil imperfectum Deo conveniat, talis potentia in Deo esse
non potest. Si ergo in Deo est potentia, oportet quod semper sit
actui coniuncta: et ita potentia creandi est coniuncta actui semper;
et sic sequitur quod ab aeterno creavit res; quod est haereticum.
9. Praeterea, quando aliquid sufficit ad aliquid agendum, superflue
aliquid superadditur. Sed essentia Dei sufficit ad hoc quod Deus per
eam aliquid agat. Ergo superflue ponitur in eo potentia per quam
agat.
10. Sed dices, quod potentia non est aliud quam essentia secundum
rem; sed solum secundum modum intelligendi.- Sed contra, omnis
intellectus cui non respondet aliquid in re est cassus et vanus.
11. Praeterea, praedicamentum substantiae est nobilius aliis
praedicamentis. Sed Deo non attribuitur, ut Augustinus dicit.
Multo ergo minus praedicamentum qualitatis. Sed potentia est in
secunda specie qualitatis. Ergo Deo attribui non debet.
12. Sed dices, quod potentia quae Deo attribuitur, non est
qualitas, sed Dei essentia, sola ratione differens.- Sed contra,
aut isti rationi aliquid respondet in re, aut nihil. Si nihil ratio
vana est. Si autem aliquid in re ei respondet, sequitur quod aliquid
in Deo sit potentia praeter essentiam, sicut ratio potentiae est
praeter rationem essentiae.
13. Praeterea, secundum philosophum, omnis potestas et omne
effectivum est propter aliud eligendum. Nullum autem huiusmodi Deo
convenit: quia ipse non est propter aliud. Ergo potentia Deo non
convenit.
14. Praeterea, virtus a Dionysio ponitur media inter substantiam
et operationem. Sed Deus non agit per aliquod medium. Ergo non agit
per virtutem; et ita nec per potentiam: et sic potentia non est in
Deo.
15. Praeterea, secundum philosophum potentia activa, quae soli
Deo potest competere, est principium transmutationis in aliud,
secundum quod est aliud. Sed Deus agit sine transmutatione, sicut
patet in creatione. Ergo Deo potentia activa attribui non potest.
16. Praeterea, philosophus dicit, quod eiusdem est potentia
actionis et passionis. Sed potentia passionis Deo non convenit.
Ergo nec potentia actionis.
17. Praeterea, philosophus dicit, quod potentiae activae est
contraria privatio. Sed contraria nata sunt fieri circa idem. Cum
ergo in Deo nullo modo sit privatio, non erit ibi potentia.
18. Praeterea, Magister dicit quod agere non proprie competit
Deo. Sed ubi non est actio, ibi non potest esse potentia activa nec
passiva, ut patet. Ergo nulla.
1. Sed contra. Est quod dicitur in Psalm. LXXXVIII, 9:
potens es, domine, et veritas tua in circuitu tuo.
2. Praeterea, Matth. III, 9: potens est Deus de lapidibus
istis suscitare filios Abrahae.
3. Praeterea, omnis operatio ab aliqua potentia procedit. Sed Deo
maxime convenit operari. Ergo Deo maxime potentia convenit.
Respondeo. Ad huius quaestionis evidentiam sciendum, quod potentia
dicitur ab actu: actus autem est duplex: scilicet primus, qui est
forma; et secundus, qui est operatio: et sicut videtur ex communi
hominum intellectu, nomen actus primo fuit attributum operationi: sic
enim quasi omnes intelligunt actum; secundo autem exinde fuit
translatum ad formam, in quantum forma est principium operationis et
finis. Unde et similiter duplex est potentia: una activa cui
respondet actus, qui est operatio; et huic primo nomen potentiae
videtur fuisse attributum: alia est potentia passiva, cui respondet
actus primus, qui est forma, ad quam similiter videtur secundario
nomen potentiae devolutum. Sicut autem nihil patitur nisi ratione
potentiae passivae, ita nihil agit nisi ratione actus primi, qui est
forma. Dictum est enim, quod ad ipsum primo nomen actus ex actione
devenit. Deo autem convenit esse actum purum et primum; unde ipsi
convenit maxime agere, et suam similitudinem in alias diffundere, et
ideo ei maxime convenit potentia activa; nam potentia activa dicitur
secundum quod est principium actionis. Sed et sciendum, quod
intellectus noster Deum exprimere nititur sicut aliquid
perfectissimum. Et quia in ipsum devenire non potest nisi ex effectuum
similitudine; neque in creaturis invenit aliquid summe perfectum quod
omnino imperfectione careat: ideo ex diversis perfectionibus in
creaturis repertis, ipsum nititur designare, quamvis cuilibet illarum
perfectionum aliquid desit; ita tamen quod quidquid alicui istarum
perfectionum imperfectionis adiungitur, totum a Deo amoveatur. Verbi
gratia esse significat aliquid completum et simplex sed non subsistens;
substantia autem aliquid subsistens significat sed alii subiectum.
Ponimus ergo in Deo substantiam et esse, sed substantiam ratione
subsistentiae non ratione substandi; esse vero ratione simplicitatis et
complementi, non ratione inhaerentiae, qua alteri inhaeret. Et
similiter attribuimus Deo operationem ratione ultimi complementi, non
ratione eius in quod operatio transit. Potentiam vero attribuimus
ratione eius quod permanet et quod est principium eius, non ratione
eius quod per operationem completur.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia non solum est operationis
principium, sed etiam effectus; unde non oportet, quod si potentia in
Deo ponitur quae sit effectus principium, quod essentiae divinae quae
est operatio, sit aliquod principium. Vel dicendum, et melius, quod
in divinis invenitur duplex relatio. Una realis, illa scilicet qua
personae ad invicem distinguuntur, ut paternitas et filiatio; alias
personae divinae non realiter sed ratione distinguerentur, ut
Sabellius dixit. Alia rationis tantum, quae significatur, cum
dicitur quod operatio divina est ab essentia divina, vel quod Deus
operatur per essentiam suam. Praepositiones enim quasdam habitudines
designant. Et hoc ideo contingit, quia cum attribuitur Deo operatio
secundum suam rationem quae requirit aliquod principium, attribuitur
etiam ei relatio existentis a principio, unde ista relatio non est nisi
rationis tantum. Est autem de ratione operationis habere principium,
non de ratione essentiae; unde licet essentia divina non habeat aliquod
principium neque re neque ratione, tamen operatio divina habet aliquod
principium secundum rationem.
Ad secundum dicendum, quod licet omne perfectissimum sit Deo
attribuendum, non tamen oportet quod omne illud quod Deo attribuitur,
sit perfectissimum; sed oportet quod sit conveniens ad designationem
perfectissimi, ad quod competit aliquid ratione suae perfectionis quod
habet aliquid se perfectius, cui tamen deest illa quam aliud habet.
Ad tertium dicendum, quod potentia dicitur principium non quia sit
ipsa relatio quam significat nomen principii sed quia est id quod est
principium.
Ad quartum dicendum, quod habitus numquam est in potentia activa, sed
solum in passiva, et ea est perfectior: talis autem potentia Deo non
attribuitur.
Ad quintum dicendum, quod ista sunt impossibilia, quod Deus ponatur
agere per essentiam suam, et quod non sit in Deo potentia: hoc enim
quod est actionis principium, potentia est: unde essentia divina ex
hoc ipso quod ponitur Deus per ipsam agere, ponitur esse potentia.
Et sic ratio potentiae in Deo non derogat neque simplicitati neque
primitiae eius, quia non ponitur quasi aliquid additum essentiae.
Ad sextum dicendum, quod cum dicitur, quod in perpetuis non differt
esse et posse, intelligitur de potentia passiva; et sic nihil facit ad
propositum, quia talis potentia non est in Deo. Tamen quia verum est
quod potentia activa est idem in Deo quod eius essentia, ideo
dicendum, quod licet essentia divina et potentia sint idem secundum
rem, tamen quia potentia maxime modum significandi addit, ideo
speciale nomen requirit: nam nomina respondent intellectibus, secundum
philosophum.
Ad septimum dicendum, quod ratio illa probat quod in Deo non sit
potentia passiva, et hoc concedimus.
Ad octavum dicendum, quod potentia Dei semper est coniuncta actui,
id est operationi (nam operatio est divina essentia); sed effectus
sequuntur secundum imperium voluntatis et ordinem sapientiae. Unde non
oportet quod semper sit coniuncta effectui; sicut nec quod creaturae
fuerint ab aeterno.
Ad nonum dicendum, quod essentia Dei sufficit ad hoc quod per eam
Deus agat, nec tamen superfluit potentia: quia potentia intelligitur
quasi quaedam res addita supra essentiam, sed superaddit secundum
intellectum solam relationem principii: ipsa enim essentia ex hoc quod
est principium agendi, habet rationem potentiae.
Ad decimum dicendum, quod intellectui respondet aliquid in re
dupliciter. Uno modo immediate, quando videlicet intellectus concipit
formam rei alicuius extra animam existentis, ut hominis vel lapidis.
Alio modo mediate, quando videlicet aliquid sequitur actum
intelligendi, et intellectus reflexus supra ipsum considerat illud.
Unde res respondet illi considerationi intellectus mediate, id est
mediante intelligentia rei: verbi gratia, intellectus intelligit
naturam animalis in homine, in equo, et multis aliis speciebus: ex
hoc sequitur quod intelligit eam ut genus. Huic intellectui quo
intellectus intelligit genus, non respondet aliqua res extra immediate
quae sit genus; sed intelligentiae, ex qua consequitur ista intentio,
respondet aliqua res. Et similiter est de relatione principii quam
addit potentia supra essentiam: nam ei respondet aliquid in re
mediate, et non immediate. Intellectus enim noster intelligit
creaturam cum aliqua relatione et dependentia ad creatorem: et ex hoc
ipso quia non potest intelligere aliquid relatum alteri, nisi e
contrario reintelligat relationem ex opposito, ideo intelligit in Deo
quamdam relationem principii, quae consequitur modum intelligendi, et
sic refertur ad rem mediate.
Ad undecimum dicendum, quod potentia, quae est in secunda specie
qualitatis, non attribuitur Deo: haec enim est creaturarum, quae non
immediate per formas suas essentiales agunt, sed mediantibus formis
accidentalibus: Deus autem immediate agit per suam essentiam.
Ad duodecimum dicendum, quod diversis rationibus attributorum
respondet aliquid in re divina, scilicet unum et idem. Quia rem
simplicissimam, quae Deus est, propter eius incomprehensibilitatem,
intellectus noster cogitur diversis formis repraesentare; et ita istae
diversae formae quas intellectus concipit de Deo, sunt quidem in Deo
sicut in causa veritatis, in quantum ipsa res quae Deus est, est
repraesentabilis per omnes istas formas; sunt tamen in intellectu
nostro sicut in subiecto.
Ad decimumtertium dicendum, quod philosophus intelligit de potentiis
activis et effectivis, et huiusmodi, quae sunt in artificialibus et in
rebus humanis: nam nec etiam in rebus naturalibus verum est quod
potentia activa sit semper propter suos effectus. Ridiculum enim est
dicere, quod potentia solis sit propter vermes, qui eius virtute
generantur; multo minus divina potentia est propter suos effectus.
Ad decimumquartum dicendum quod potentia Dei non est media secundum
rem, quia non distinguitur ab essentia, nisi ratione; et ex hoc
habetur quod significetur ut medium. Deus autem non agit per medium
realiter differens a se ipso: unde ratio non sequitur.
Ad decimumquintum dicendum, quod duplex est actio. Una quae est cum
transmutatione materiae; alia est quae materiam non praesupponit; ut
patet in creatione: et utroque modo Deus agere potest, ut infra
patebit. Unde patet quod Deo recte potentia activa potest attribui,
licet non semper agat transmutando.
Ad decimumsextum dicendum, quod philosophus non loquitur
universaliter, sed particulariter, quando scilicet aliquid movet se
ipsum, sicut animal. Quando autem aliquid movetur ab altero, tunc
non est eadem potentia passionis et actionis.
Ad decimumseptimum dicendum, quod potentiae dicitur esse contraria
privatio, scilicet impotentia; non tamen de contrarietate facienda est
circa Deum mentio, quia nihil quod est in Deo, habet contrarium,
cum non sit in genere.
Ad decimumoctavum dicendum, quod agere non removetur a Deo
simpliciter, sed per modum rerum naturalium, quae agunt et patiuntur
simul.
|
|