|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicitur in IX Metaph., frustra esset in natura
aliqua potentia activa cui non responderet aliqua passiva. Sed
potentiae infinitae divinae non respondet aliqua passiva in natura.
Ergo frustra esset divina potentia infinita.
2. Praeterea philosophus probat, non esse potentiam infinitam
magnitudine infinita: quia sequeretur quod ageret in non tempore. Nam
maior virtus agit in minori tempore: unde quanto virtus est maior,
tanto tempus est minus. Sed potentiae infinitae ad finitam nulla est
proportio. Ergo nec temporis in quo agit potentia infinita, ad tempus
in quo agit potentia finita. Cuiuslibet autem temporis ad quodlibet
tempus est proportio. Ergo cum potentia finita moveat in tempore,
potentia infinita movebit in non tempore. Eadem ratione si potentia
Dei est infinita, semper operabitur in non tempore; quod falsum est.
3. Sed dices, quod voluntas divina non determinat quanto tempore
velit effectum suum compleri; et sic non oportet quod potentia divina
semper agat in non tempore.- Sed contra, voluntas divina non potest
immutare eius potentiam. Sed de ratione potentiae infinitae est quod
agat in non tempore. Ergo hoc per voluntatem divinam immutari non
potest.
4. Praeterea, omnis potentia manifestatur per suum effectum. Sed
Deus non potest facere effectum infinitum. Ergo potentia Dei non est
infinita.
5. Praeterea, potentia proportionatur operationi. Sed operatio
Dei est simplex. Ergo et potentia. Simplex autem et infinitum ad
invicem repugnant. Ergo ut prius.
6. Praeterea, infinitum est passio quantitatis, ut philosophus
dicit. Sed Deus est absque quantitate et magnitudine. Ergo eius
potentia non potest esse infinita.
7. Praeterea, omne quod est distinctum est finitum. Sed potentia
Dei est distincta a rebus aliis. Ergo est finita.
8. Praeterea, infinitum dicitur per remotionem finis. Finis autem
est triplex; scilicet magnitudinis, ut punctus; perfectionis, ut
forma; intentionis, ut causa finalis. Haec autem duo ultima, cum
sint perfectionis, a Deo removeri non debent. Ergo divina potentia
non debet dici infinita.
9. Praeterea, si potentia Dei est infinita, hoc non potest esse
nisi quia est effectuum infinitorum. Sed multa alia sunt quae habent
effectus infinitos in potentia, ut intellectus, qui potest intelligere
infinita in potentia, et sol qui potest producere effectus infinitos.
Si ergo potentia Dei dicatur infinita, pari ratione et multae aliae
erunt infinitae; quod est impossibile.
10. Praeterea, finis est quoddam ad nobilitatem pertinens. Sed
omne quod est huiusmodi, rebus divinis debet attribui. Ergo potentia
divina debet dici finita.
11. Praeterea, infinitum, secundum philosophum, est partis, et
materiae: quae imperfectionis sunt, et Deo non conveniunt. Ergo nec
infinitum est in potentia divina.
12. Praeterea, secundum philosophum, terminus neque finitus neque
infinitus est. Sed divina potentia est omnium rerum terminus. Ergo
non est infinita.
13. Praeterea, Deus agit tota potentia sua. Si ergo potentia
eius est infinita, semper effectus eius erit infinitus; quod erat
impossibile.
1. Sed contra. Est quod dicit Damascenus, quod infinitum est quod
neque tempore neque loco neque comprehensione finitur. Hoc autem
convenit divinae potentiae. Ergo divina potentia est infinita.
2. Praeterea, Hilarius dicit: Deus immensae virtutis, vivens
potestas, quae nusquam non adsit nec usquam desit. Omne autem
immensum est infinitum. Ergo potentia Dei est infinita.
Respondeo. Dicendum, quod infinitum dicitur dupliciter. Uno modo
privative; et sic dicitur infinitum quod natum est habere finem et non
habet: tale autem infinitum non invenitur nisi in quantitatibus. Alio
modo dicitur infinitum negative, id est quod non habet finem.
Infinitum primo modo acceptum Deo convenire non potest, tum quia
Deus est absque quantitate, tum quia omnis privatio imperfectionem
designat, quae longe a Deo est. Infinitum autem dictum negative
convenit Deo quantum ad omnia quae in ipso sunt. Quia nec ipse aliquo
finitur, nec eius essentia, nec sapientia, nec potentia, nec
bonitas; unde omnia in ipso sunt infinita. Sed de infinitate eius
potentiae specialiter sciendum est, quod cum potentia activa sequatur
actum, quantitas potentiae sequitur quantitatem actus; unumquodque
enim tantum abundat in virtute agendi quantum est in actu. Deus autem
est actus infinitus, quod patet ex hoc quod actus non finitur nisi
dupliciter. Uno modo ex parte agentis; sicut ex voluntate artificis
recipit quantitatem et terminum pulchritudo domus. Alio modo ex parte
recipientis; sicut calor in lignis terminatur et quantitatem recipit
secundum dispositionem lignorum. Ipse autem divinus actus non finitur
ex aliquo agente, quia non est ab alio, sed est a se ipso; neque
finitur ex alio recipiente, quia cum nihil potentiae passivae ei
admisceatur, ipse est actus purus non receptus in aliquo; est enim
Deus ipsum esse suum in nullo receptum. Unde patet quod Deus est
infinitus; quod sic videri potest. Esse enim hominis terminatum est
ad hominis speciem, quia est receptum in natura speciei humanae; et
simile est de esse equi, vel cuiuslibet creaturae. Esse autem Dei,
cum non sit in aliquo receptum, sed sit esse purum, non limitatur ad
aliquem modum perfectionis essendi, sed totum esse in se habet; et sic
sicut esse in universali acceptum ad infinita se potest extendere, ita
divinum esse infinitum est; et ex hoc patet quod virtus vel potentia
sua activa, est infinita. Sed sciendum quod quamvis potentia habeat
infinitatem ex essentia, tamen ex hoc ipso quod comparatur ad ea quorum
est principium, recipit quemdam modum infinitatis quem essentia non
habet. Nam in obiectis potentiae, quaedam multitudo invenitur; in
actione etiam invenitur quaedam intensio secundum efficaciam agendi, et
sic potest potentiae activae attribui quaedam infinitas secundum
conformitatem ad infinitatem quantitatis et continuae et discretae.
Discretae quidem secundum quod quantitas potentiae attenditur secundum
multa vel pauca obiecta; et haec vocatur quantitas extensiva:
continuae vero, secundum quod quantitas potentiae attenditur in hoc
quod remisse vel intense agit; et haec vocatur quantitas intensiva.
Prima autem quantitas convenit potentiae respectu obiectorum, secunda
vero respectu actionis. Istorum enim duorum activa potentia est
principium. Utroque autem modo divina potentia est infinita. Nam
nunquam tot effectus facit quin plures facere possit, nec unquam ita
intense operatur quin intensius operari possit. Intensio autem in
operatione divina non est attendenda secundum quod operatio est in
operante, quia sic semper est infinita, cum operatio sit divina
essentia; sed attendenda est secundum quod attingit effectum; sic enim
a Deo moventur quaedam efficacius, quaedam minus efficaciter.
Ad primum ergo dicendum, quod nihil quod est in Deo, potest dici
frustra, quia frustra est quod est ad aliquem finem quem non potest
attingere; Deus autem et quae in ipso sunt, non sunt ad finem, sed
sunt finis. Vel dicendum, quod philosophus loquitur de potentia
activa naturali. Res enim naturales coordinatae sunt ad invicem, et
etiam omnes creaturae: Deus autem est extra hunc ordinem; ipse enim
est ad quem totus hic ordo ordinatur, sicut ad bonum extrinsecum, ut
exercitus ad ducem, secundum philosophum. Et ideo non oportet ut ei
quod est in Deo, aliquid in creaturis respondeat.
Ad secundum dicendum, quod secundum Commentatorem in VIII
Physic., demonstratio illa de proportione temporis et potentia
moventis procedit de potentia infinita in magnitudine, quae
proportionatur infinito temporis cum sint unius generis determinati,
scilicet continuae quantitatis, non autem tenet de infinito extra
magnitudinem, quod non est proportionale infinito temporis, utpote
alterius rationis existens. Vel dicendum, ut tactum est in
obiiciendo, quod Deus quia agit voluntarie, mensurat motum eius quod
ab eo movetur, sicut vult.
Ad tertium dicendum, quod licet voluntas Dei non possit mutare eius
potentiam, potest tamen determinare eius effectum. Nam voluntas
potentiam movet.
Ad quartum dicendum, quod ipsa ratio facti vel creati repugnat
infinito. Nam ex hoc ipso quod fit ex nihilo, habet aliquem
defectum, et est in potentia, non actus purus; et ideo non potest
aequari primo infinito ut sit infinitum.
Ad quintum dicendum, quod infinitum privative dictum, quod est passio
quantitatis, repugnat simplicitati, non autem infinitum quod est
negative dictum.
Ad sextum dicendum, quod illa ratio procedit de infinito privative
dicto.
Ad septimum dicendum, quod aliquid potest esse distinctum dupliciter.
Uno modo per aliud sibi adiunctum, sicut homo distinguitur per
rationalem differentiam ab asino, et tale distinctum oportet esse
finitum, quia illud adiunctum determinat ipsum ad aliquid. Alio modo
per se ipsum; et sic Deus est distinctus ab omnibus rebus, et hoc eo
ipso quia nihil addi ei est possibile; unde non oportet quod sit
finitus neque ipse neque aliquid quod in ipso significatur.
Ad octavum dicendum, quod finis cum sit perfectionis, Deo
nobilissimo modo attribuitur, scilicet ut ipse essentialiter sit
finis, non denominative finitus.
Ad nonum dicendum, quod sicut in quantitatibus potest considerari
infinitum secundum unam dimensionem et non secundum aliam, et iterum
infinitum secundum omnem dimensionem, ita et in effectibus. Possibile
est enim aliquam creaturam posse producere effectus infinitos quantum
est de se, secundum aliquid, utpote secundum numerum in eadem specie;
et sic omnium illorum effectuum natura est finita, utpote ad unam
speciem determinata, ut si accipiamus homines vel asinos infinitos.
Non est autem possibile ut sit aliqua creatura quae possit in effectus
infinitos omnibus modis et secundum numerum et secundum species et
secundum genera; sed hoc solius Dei est, et ideo sola eius potentia
est simpliciter infinita.
Ad decimum dicendum, sicut ad octavum.
Ad undecimum dicendum, quod ratio illa procedit de infinito privative
dicto.
Et similiter dicendum ad duodecimum.
Ad decimumtertium dicendum, quod Deus semper agit tota sua potentia;
sed effectus terminatur secundum imperium voluntatis, et ordinem
rationis.
|
|