|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim quaedam Glossa, Rom. XI, vers. 24, quod
Deus cum sit auctor naturae non potest facere contra naturam. Sed ea
quae sunt impossibilia naturae sunt contra naturam. Ergo Deus ea
facere non potest.
2. Praeterea, sicut omne in natura necessarium est demonstrabile,
ita omne impossibile in natura, est improbabile per demonstrationem.
Sed in omni conclusione demonstrationis includuntur demonstrationis
principia; in omnibus autem demonstrationis principiis includitur hoc
principium, quod affirmatio et negatio non sunt simul vera. Ergo
istud principium includitur in quolibet impossibili naturae. Sed Deus
non potest facere quod negatio et affirmatio sint simul vera, ut
respondens dicebat. Ergo nullum impossibile in natura potest facere.
3. Praeterea, sub Deo sunt duo principia, ratio et natura. Sed
Deus ea quae sunt impossibilia rationi, facere non potest, sicut quod
genus non praedicetur de specie. Ergo nec illa quae sunt impossibilia
naturae.
4. Praeterea, sicut se habet falsum et verum ad cognitionem, ita se
habet possibile et impossibile ad operationem. Sed illud quod est
falsum in natura, Deus scire non potest. Ergo quod est impossibile
in natura, Deus non potest operari.
5. Praeterea, quando est simile de uno et omnibus, quod probatur de
uno, intelligitur de omnibus esse probatum; sicut si probatur de uno
triangulo, demonstrato quod habeat tres aequales duobus rectis, de
omnibus intelligitur esse probatum. Sed similis ratio videtur de omni
impossibili, quod Deus illud possit et non possit; tum ex parte
facientis, quia divina potentia infinita est: tum ex parte facti,
quia omnis res habet potentiam obedientiae ad Deum. Ergo si aliquod
impossibile est naturae quod facere non possit, ut respondens dicebat,
videtur quod nullum impossibile facere possit.
6. Praeterea, II Timoth. II, 13, dicitur: fidelis Deus,
qui se ipsum negare non potest. Negaret autem se ipsum, ut dicit
Glossa, si promissum non impleret. Sicut autem promissum Dei est a
Deo, ita omne verum est a Deo: quia, ut dicit Glossa Ambrosii I
Cor. XII, 3, super illud: nemo potest dicere, dominus Iesus,
omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Ergo non
potest facere contra aliquod verum. Faceret autem contra verum, si
faceret aliquid impossibile. Ergo Deus non potest facere aliquid
impossibile in natura.
7. Praeterea, Anselmus dicit, quod minimum inconveniens Deo est
impossibile. Sed inconveniens esset quod affirmatio et negatio essent
simul vera, quia intellectus esset ligatus. Ergo Deus non potest
facere hoc; et ita non potest facere omnia impossibilia in natura.
8. Praeterea, nullus artifex potest operari contra artem suam: quia
principium suae operationis est ars. Sed Deus faceret contra artem
suam, si faceret aliquid impossibile in natura: quia naturae ordo,
secundum quem illud est impossibile, est secundum artem divinam. Ergo
Deus et cetera.
9. Praeterea, magis est impossibile quod est impossibile per se quam
quod est impossibile per accidens. Sed Deus non potest facere quod
est impossibile per accidens, scilicet quod id quod fuit non fuerit,
ut patet per Hieronymum qui dicit, quod cum cetera Deus possit, non
potest facere virginem de corrupta; et per Augustinum, et per
philosophum. Ergo Deus non potest facere id quod est impossibile per
se in natura.
1. Sed contra. Est quod dicitur Lucae I, 37: non erit
impossibile apud Deum omne verbum.
2. Praeterea, omnis potentia quae potest facere hoc et non illud,
est potentia limitata. Si ergo Deus potest facere possibilia in
natura, et non impossibilia, vel haec impossibilia et non illa,
videtur quod Dei potentia sit limitata, quod est contra supra
determinata. Ergo et cetera.
3. Praeterea, omne illud quod non limitatur per aliquid quod est in
re, per nihil quod est in re impediri potest. Sed Deus non limitatur
per aliquid quod est in re. Ergo per nihil quod est in re potest
impediri; et ita veritas huius principii: affirmatio et negatio non
possunt esse simul, non potest impedire quin Deus possit facere. Et
pari ratione de omnibus aliis.
4. Praeterea, privationes non suscipiunt magis et minus. Sed
impossibile dicitur secundum privationem potentiae. Si ergo unum
impossibile est quod Deus facere potest, ut caecum illuminare,
videtur pari ratione quod potest facere omnia.
5. Praeterea, omne quod resistit alicui, resistit in ratione
alicuius oppositionis. Sed potentiae divinae nihil est oppositum, ut
ex supra dictis patet. Ergo ei nihil potest resistere; et ita potest
facere omnia impossibilia.
6. Praeterea, sicut caecitas opponitur visioni, ita virginitas
partui. Sed Deus fecit quod virgo, manens virgo, pareret. Ergo
pari ratione potest facere quod caecus, manens caecus, videat, et
potest facere quod affirmatio et negatio sint simul vera, et per
consequens omnia impossibilia.
7. Praeterea, difficilius est coniungere formas substantiales
disparatas quam formas accidentales. Sed Deus coniunxit in unum
formas substantiales maxime disparatas, scilicet divinam et humanam,
quae differunt secundum creatum et increatum. Ergo multo amplius
potest coniungere duas formas accidentales in unum, ut faciat quod idem
sit album et nigrum: et sic idem quod prius.
8. Praeterea, posito quod a definito removeatur aliquid quod cadat
in eius definitione, sequitur contraria esse simul, sicut quod homo
non sit rationalis. Sed terminari ad duo puncta est in definitione
lineae rectae. Ergo si quis hoc removeat a linea recta, sequitur quod
duo contraria sint simul. Sed Deus hoc fecit quando intravit ianuis
clausis ad discipulos: tunc enim fuerunt duo corpora simul, et sic
sequitur quod duae lineae fuerunt terminatae ad duo puncta tantum, et
unaquaeque ad duo puncta. Ergo Deus potest facere quod affirmatio et
negatio sint simul vera, et per consequens potest facere omnia
impossibilia.
Respondeo. Dicendum, quod, secundum philosophum, possibile et
impossibile dicuntur tripliciter. Uno modo secundum aliquam potentiam
activam vel passivam; sicut dicitur homini possibile ambulare secundum
potentiam gressivam, volare vero impossibile. Alio modo non secundum
aliquam potentiam, sed secundum se ipsum, sicut dicimus possibile quod
non est impossibile esse, et impossibile dicimus quod necesse est non
esse. Tertio modo dicitur possibile secundum potentiam mathematicam
quae est in geometricis, prout dicitur linea potentia commensurabilis,
quia quadratum eius est commensurabile. Hoc autem possibili
praetermisso, circa alia duo consideremus. Sciendum est ergo quod
impossibile quod dicitur secundum nullam potentiam, sed secundum se
ipsum, dicitur ratione discohaerentiae terminorum. Omnis autem
discoherentia terminorum est in ratione alicuius oppositionis; in omni
autem oppositione includitur affirmatio et negatio, ut probatur X
Metaph.; unde in omni tali impossibili implicatur affirmationem et
negationem esse simul. Hoc autem nulli activae potentiae attribui
potest; quod sic patet. Omnis activa potentia consequitur
actualitatem et entitatem eius cuius est. Unumquodque autem agens est
natum agere sibi simile; unde omnis actio activae potentiae terminatur
ad esse. Etsi enim aliquando fit per actionem non esse, ut in
corruptione patet, tamen hoc non est nisi in quantum esse unius non
compatitur esse alterius, sicut esse calidi non compatitur esse
frigidi; et ideo calor ex principali intentione generat calidum, sed
quod corrumpat frigidum, hoc est ex consequenti. Hoc autem quod est
affirmationem et negationem esse simul, rationem entis habere non
potest, nec etiam non entis, quia esse tollit non esse, et non esse
tollit esse: unde nec principaliter nec ex consequenti potest esse
terminus alicuius actionis potentiae activae. Impossibile vero quod
dicitur secundum aliquam potentiam potest attendi dupliciter. Uno modo
propter defectum ipsius potentiae ex se ipsa, quia videlicet ad illum
effectum non potest se extendere, utpote quando non potest agens
naturale transmutare aliquam materiam. Alio modo ab extrinseco,
utpote cum potentia alicuius impeditur vel ligatur. Sic ergo aliquid
dicitur impossibile fieri tribus modis. Uno modo propter defectum
activae potentiae, sive in transmutando materiam, sive in quocumque
alio; alio modo propter aliquod resistens vel impediens; tertio modo
propter hoc quod id quod dicitur impossibile fieri, non potest esse
terminus actionis. Ea ergo quae sunt impossibilia in natura primo vel
secundo modo, Deus facere potest. Quia eius potentia, cum sit
infinita, in nullo defectum patitur, nec est aliqua materia quam
transmutare non possit ad libitum; eius enim potentiae resisti non
potest. Sed id quod tertio modo dicitur impossibile, Deus facere non
potest, cum Deus sit actus maxime, et principale ens. Unde eius
actio non nisi ad ens terminari potest principaliter, et ad non ens
consequenter. Et ideo non potest facere quod affirmatio et negatio
sint simul vera, nec aliquod eorum in quibus hoc impossibile
includitur. Nec hoc dicitur non posse facere propter defectum suae
potentiae: sed propter defectum possibilis, quod a ratione possibilis
deficit; propter quod dicitur a quibusdam quod Deus potest facere,
sed non potest fieri.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Augustini in Glossa illa non
est intelligendum quod Deus non possit facere aliter quam natura
faciat, cum ipse frequenter faciat contra consuetum cursum naturae;
sed quia quidquid in rebus facit, non est contra naturam, sed est eis
natura, eo quod ipse est conditor et ordinator naturae. Sic enim in
rebus naturalibus videtur, quod quando aliquod corpus inferius a
superiori movetur, est ei ille motus naturalis, quamvis non videatur
conveniens motui quem naturaliter habet ex seipso; sicut mare movetur
secundum fluxum et refluxum a luna; et hic motus est ei naturalis, ut
Commentator dicit, licet aquae secundum se ipsum motus naturalis sit
ferri deorsum; et hoc modo omnes creaturae quasi pro naturali habent
quod a Deo in eis fit. Et propter hoc in eis distinguitur potentia
duplex: una naturalis ad proprias operationes vel motus; alia quae
obedientiae dicitur, ad ea quae a Deo recipiunt.
Ad secundum dicendum, quod in quolibet impossibili implicatur
affirmationem et negationem esse simul secundum hoc quod est
impossibile; sed ea quae sunt impossibilia propter defectum potentiae
naturalis, ut caecum, videntem fieri, vel aliquid huiusmodi, cum non
sint impossibilia secundum se ipsa, non implicant huiusmodi impossibile
secundum se ipsa, sed per comparationem ad potentiam naturalem cui sunt
impossibilia, ut si dicamus, natura potest facere caecum videntem,
implicatur praedictum impossibile, quia naturae potentia est terminata
ad aliquid, ultra quod est id quod ei attribuitur.
Ad tertium dicendum, quod impossibilia rationalis philosophiae non
sunt secundum aliquam potentiam, sed secundum se ipsa: quia ea quae
sunt in rationali philosophia, non sunt applicata ad materiam, vel ad
aliquas potentias naturales.
Ad quartum dicendum, quod illud quod est falsum in natura, est falsum
simpliciter, et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod non est eadem ratio de omni impossibili:
quia quaedam sunt impossibilia per se, quaedam per respectum ad aliquam
potentiam, ut supra dictum est. Nec hoc quod dissimiliter se habent
ad divinam potentiam, impedit infinitatem divinae potentiae, vel
obedientiam creaturae.
Ad sextum dicendum, quod Deus id quod iam verum est, non destruit;
quia non facit ut quod verum fuit, non fuerit; sed facit quod aliquod
non sit verum, quod alias verum esset. Sicut cum suscitat mortuum,
facit quod non sit verum eum esse mortuum, quod aliter verum esset.
Vel aliter dicendum, quod non est simile, quia ex hoc quod Deus non
impleret promissum, sequeretur eum non esse veracem: ex hoc autem quod
aliquem suum effectum destruit, hoc non sequitur: quia non ordinavit
ut suus effectus perpetuo maneret, sicut ordinavit quod promissum
impleret.
Ad septimum dicendum, quod non potest facere affirmationem et
negationem esse simul: non quia sit inconveniens, sed ratione
praedicta.
Ad octavum dicendum, quod ars Dei non solum se extendit ad ea quae
facta sunt, sed ad multa alia. Unde quando in aliquo mutat cursum
naturae non propter hoc contra artem suam facit.
Ad nonum dicendum, quod Socratem non cucurrisse, si cucurrerit,
dicitur impossibile per accidens: eo quod Socratem currere vel non
currere, quantum est in se, est contingens; sed per implicationem
huius quod est praeteritum non fuisse, fit impossibile per se. Et
ideo dicitur impossibile per accidens, quasi per aliud adveniens. Hoc
autem adveniens est impossibile secundum se ipsum. Et plane implicat
contradictionem: dicere enim, quod fuit et non fuit, sunt
contradictoria: quo sequitur, si fiat quod praeteritum non fuerit.
Ad primum vero, quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod verbum
dicitur non solum quod ore profertur, sed quod mente concipitur. Hoc
autem quod est affirmationem et negationem esse simul veram, non potest
mente concipi, ut probatur IV Metaph., et per consequens nec
aliquid eorum in quibus hoc includitur. Cum enim contrariae opiniones
sint quae sunt contrariorum, secundum philosophum, sequeretur eumdem
simul habere contrarias opiniones: et ita non est contra verbum
Angeli, si dicatur, quod Deus non potest praedictum impossibile.
Ad secundum dicendum, quod potentia Dei non potest praedictum
impossibile, quia deficit a ratione possibilis: et ideo potentia Dei
non dicitur limitari, quamvis hoc non possit.
Ad tertium dicendum, quod Deus dicitur hoc non posse, non a libero
arbitrio, quasi impeditus, ut dictum est; sed quia hoc non potest
esse terminus actionis alicuius activae potentiae.
Ad quartum dicendum, quod privatio non recipit magis et minus secundum
se; potest tamen recipere secundum causam; sicut aliquis dicitur magis
caecus qui habet oculum erutum, quam cuius visus impeditur propter
aliquem humorem impedientem: et similiter dicitur magis impossibile
quod est secundum se ipsum impossibile, quam quod est simpliciter
impossibile.
Ad quintum dicendum, quod, sicut iam dictum est, Deus non dicitur
hoc non posse, quod impediatur ab aliquo, sed rationibus praedictis.
Ad sextum dicendum, quod virginitas non opponitur partui sicut
caecitas visui; sed opponitur virili commixtioni sine qua natura partum
facere non potest, Deus autem potest.
Ad septimum dicendum, quod illa opposita, creatum et increatum, non
fuerunt in Christo secundum idem, sed secundum diversas naturas; unde
non sequitur quod Deus potest facere opposita inesse eidem secundum
idem.
Ad octavum dicendum, quod quando Christus intravit ianuis clausis,
et duo corpora fuerunt simul, non est aliquid factum contra geometriae
principia. Nam ad duo puncta diversorum corporum ex una parte, non
terminabatur una linea, sed duae. Quamvis enim duae lineae
mathematicae non sint distinguibiles nisi secundum situm, ita quod
intelligi non potest duas lineas tales simul esse; tamen duae naturales
distinguuntur in subiecto; ita quod, posito quod duo corpora sint
simul, sequitur quod duae lineae sint simul, et duo puncta, et duae
superficies.
|
|