|
Et videtur quod secundum superiores.
1. Quia sicut dicit quaedam Glossa I Cor. I, 20: stultitia
sapientium mundi fuit, quia iudicaverunt possibile et impossibile
secundum quod videbant in rerum natura. Ergo non est iudicandum de
possibili et impossibili secundum causas inferiores, sed secundum
superiores.
2. Praeterea, secundum philosophum, illud quod est primum in omni
genere, est mensura omnium quae sunt illius generis. Sed divina
potentia est prima potentia. Ergo secundum eam debet aliquid iudicari
possibile et impossibile.
3. Praeterea, quanto causa magis influit in effectum, tanto
secundum eam magis debet iudicium sumi. Sed causa prima magis influit
in effectum quam causa secunda. Ergo secundum causam primam magis
debet iudicari de effectu. Effectus ergo iudicandi sunt possibiles vel
impossibiles secundum causas superiores.
4. Praeterea, illuminare caecum est impossibile secundum causas
inferiores; et tamen hoc est possibile, cum quandoque fiat. Ergo non
est iudicandum si aliquid impossibile sit, secundum causas inferiores,
sed secundum superiores.
5. Praeterea, mundum fore fuit possibile antequam mundus esset.
Non autem fuit possibile secundum causas inferiores. Ergo idem quod
prius.
1. Sed contra. Secundum illam causam effectus debet iudicari
possibilis a qua recipit possibilitatem. Sed effectus recipit
possibilitatem vel contingentiam, aut etiam necessitatem, a causa
proxima, non autem a remota; sicut meritum recipit contingentiam a
libero arbitrio, quod est causa proxima; non autem necessitatem a
praedestinatione divina, quae est causa remota. Ergo secundum causas
inferiores, quae sunt proximae, debet iudicari aliquid possibile vel
impossibile.
2. Praeterea, quod est possibile secundum causas inferiores, est
etiam possibile secundum causas superiores, et ita est possibile
secundum omnem modum. Sed quod est possibile secundum omnem modum,
est possibile simpliciter. Ergo secundum causas inferiores est aliquid
iudicandum possibile simpliciter.
3. Praeterea, causae superiores sunt necessariae. Si ergo secundum
eas essent iudicandi effectus, omnes effectus erunt necessarii: quod
est impossibile.
4. Praeterea, Deo sunt omnia possibilia. Si ergo secundum ipsum
possibile et impossibile iudicetur, omnino nihil est impossibile: quod
est inconveniens.
5. Praeterea, nominibus utendum est secundum quod plures loquuntur.
Sed de potentia hoc modo homines loquuntur, quod sint ita ordinatae,
potentia, dispositio, necessitas et actus. Haec autem inveniuntur in
causis inferioribus non superioribus. Ergo non est iudicandum de
possibilitate rerum secundum causas superiores, sed secundum
inferiores.
Respondeo. Dicendum quod iudicium de possibili et impossibili potest
considerari dupliciter: uno modo ex parte iudicantium; alio modo ex
parte eius de quo iudicatur. Quantum ad primum, sciendum est, quod
si sunt duae scientiae, quarum una considerat causas altiores, et alia
minus altas; iudicium in utraque non eodem modo sumetur, sed secundum
causas quas utraque considerat, ut patet in medico et astrologo;
quorum astrologus considerat causas supremas, medicus autem causas
proximas. Unde medicus dabit iudicium de sanitate vel morte infirmi
secundum causas proximas, id est virtutem naturae et virtutem morbi;
astrologus vero secundum causas remotas, scilicet secundum positionem
siderum. Eodem modo est in proposito. Est enim duplex sapientia:
scilicet mundana, quae dicitur philosophia, quae considerat causas
inferiores, scilicet causas causatas, et secundum eas iudicat; et
divina, quae dicitur theologia, quae considerat causas superiores, id
est divinas, secundum quas iudicat. Dicuntur autem superiores
causae, divina attributa, ut sapientia, bonitas, et voluntas
divina, et huiusmodi. Sciendum tamen, quod ista quaestio frustra
movetur de affectibus qui non possunt esse nisi superiorum causarum, id
est quos solus Deus facere potest; illos enim non convenit dici
possibiles vel impossibiles secundum causas inferiores. Sed haec
quaestio movetur de illis effectibus qui sunt causarum inferiorum: hi
enim effectus sunt inferiorum et superiorum: sic enim potest in
dubitationem verti. Similiter etiam ista quaestio non habet locum in
illis possibilibus et impossibilibus, quae non dicuntur secundum
aliquam potentiam, sed secundum se ipsa. Effectus autem causarum
secundarum, de quibus est quaestio, secundum iudicium theologi,
dicuntur possibiles et impossibiles secundum causas superiores;
secundum autem iudicium philosophi, dicuntur possibiles vel
impossibiles secundum causas inferiores. Si autem consideretur istud
iudicium quantum ad naturam eius de quo iudicatur, sic patet quod
effectus debent iudicari possibiles secundum causas proximas, cum actio
causarum remotarum, secundum causas proximas determinetur, quas
praecipue effectus imitantur: et ideo secundum eas praecipue iudicium
de effectibus sumitur. Et hoc patet etiam per simile de potentia
passiva. Nam materia non dicitur, proprie loquendo, in potentia ad
aliquid, quae est remota, sicut terra ad scyphum; sed quae est
propinqua, uno motore potens exire in actum, ut patet per
philosophum, sicut aurum est potentia scyphus sola arte educente in
actum. Et similiter effectus, in quantum est ex sui natura, non nisi
propinquis causis possibiles vel impossibiles dicuntur.
Ad primum dicendum, quod sapientes mundi propter hoc stulti vocantur,
quia quae secundum causas inferiores sunt impossibilia simpliciter et
absolute impossibilia iudicabant, etiam Deo.
Ad secundum dicendum, quod comparatio possibilis ad potentiam, non
est sicut mensurati ad mensuram, sed sicut obiecti ad potentiam.
Contingit tamen divinam potentiam omnium potentiarum esse mensuram.
Ad tertium dicendum, quod licet causa prima maxime influat in
effectum, tamen eius influentia per causam proximam determinatur et
specificatur; et ideo eius similitudinem imitatur effectus.
Ad quartum dicendum, quod quamvis illuminare caecum sit Deo
possibile, non tamen potest dici omnino possibile.
Ad quintum dicendum, quod mundum fore, fuit possibile respectu
causarum superiorum: unde hoc non pertinet ad quaestionem praesentem.
Et propterea istud dictum: mundum fore, est possibile non solum
secundum divinam potentiam activam, sed secundum se ipsum, quia
termini non sunt discohaerentes.
Ad primum quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod ratio illa
procedit quantum ad naturam effectus de quo iudicatur.
Ad secundum dicendum, quod licet illud quod est possibile secundum
causas inferiores, sit etiam possibile secundum superiores, non tamen
est ita de impossibili, immo magis e contrario; unde non sequitur quod
iudicium debeat sumi universale sive universaliter secundum causas
inferiores de possibili et impossibili.
Ad tertium dicendum, quod non iudicantur aliqua impossibilia vel
possibilia secundum aliquas causas, quia sint similes illis causis in
possibilitate vel in impossibilitate, sed quia causis illis sunt
possibiles vel impossibiles.
Ad quartum dicendum, quod secundum considerationem theologi, omnia
illa quae non sunt in se impossibilia, possibilia dicuntur, secundum
illud, Marc. IX, 22: omnia possibilia sunt credenti; et: non
est impossibile apud Deum omne verbum: Luc. I, 37.
Ad quintum dicendum, quod licet omnia illa in causis superioribus non
inveniantur, tamen causis superioribus sunt subiecta; et propterea
obiectio illa procedit de potentia passiva, non de activa de qua nunc
loquimur.
|
|