|
Et videtur quod non.
1. Deus non potest facere nisi quod praescit se facturum. Sed non
praescit se facturum nisi quod facit. Ergo Deus non potest facere
nisi quod facit.
2. Sed dicit respondens, quod ratio ista procedit de potentia in
ordine ad praescientiam, non de potentia absoluta.- Sed contra,
immobiliora sunt divina humanis. Sed apud nos quae fuerunt, non
possunt non fuisse. Ergo multo minus quae Deus praescivit, non
potest non praescivisse. Sed praescientia manente, non potest alia
facere. Ergo Deus, absolute loquendo, non potest alia facere quam
quae facit.
3. Praeterea, sicut divina natura est immutabilis, ita et divina
sapientia. Sed ponentes Deum agere ex necessitate naturae ponebant
eum non posse alia quam quae fecit. Ergo similiter et nos debemus
ponere, qui dicimus Deum agere secundum ordinem sapientiae.
4. Sed dicet respondens, quod ratio ista procedit de potentia
regulata per sapientiam, non de potentia absoluta.- Sed contra,
illud quod non potest fieri secundum ordinem sapientiae absolute homini
Christo impossibile dicitur; quamvis illud potuerit de potentia
absoluta. Dicitur enim Ioan. VIII, 55: si dixero quod non
novi eum, ero similis vobis mendax. Poterat enim Christus haec verba
pronuntiare; sed quia contra ordinem sapientiae erat, dicitur
absolute, quod Christus non potuerit mentiri. Ergo multo amplius
quod non est secundum ordinem sapientiae, absolute loquendo, Deus non
potest.
5. Praeterea, in Deo duo contradictoria simul esse non possunt.
Sed absolutum et regulatum contradictionem implicant; nam absolutum
est quod secundum se consideratur; illud vero quod regulatur, ordinem
ad aliud habet. Ergo in Deo non debet poni potentia absoluta et
regulata.
6. Praeterea, potentia et sapientia Dei sunt aequales. Una ergo
aliam non excedit; potentia ergo absque sapientia esse non potest; et
ita potentia divina semper est sapientia regulata.
7. Praeterea, quod Deus fecit, est iustum. Sed non potest facere
nisi iustum. Ergo non potest facere nisi quod fecit vel faciet.
8. Praeterea, bonitatis divinae est ut non solum se communicet, sed
ordinatissime se communicet. Sic ergo ea quae fiunt a Deo, ordinate
fiunt. Sed praeter ordinem Deus facere non potest. Ergo non potest
facere alia quam quae fecit.
9. Praeterea, Deus non potest facere nisi quod vult; quia in
agentibus per voluntatem potentia sequitur voluntatem, velut
imperantem. Sed non vult nisi quae facit. Ergo non potest facere
nisi quod facit.
10. Praeterea, Deus, cum sit sapientissimus operator, nihil agit
sine ratione. Rationes autem quibus Deus agit, Dionysius dicit esse
productivas existentium; existentia autem sunt quae sunt; et sic Deus
rationes non habet nisi eorum quae sunt. Ergo non potest facere nisi
ea quae facit.
11. Praeterea, secundum philosophos, res naturales sunt in primo
motore, qui Deus est, sicut artificiata in artifice; et sic Deus
operatur tamquam artifex. Sed artifex non operatur sine forma vel idea
sui operis; domus enim quae est in materia, est a domo quae est in
mente artificis, secundum philosophum. Sed Deus non habet ideas nisi
eorum quae fecit, vel facit, vel facturus est. Ergo praeter hoc
Deus nihil agere potest.
12. Praeterea, Augustinus in Lib. de symbolo dicit: hoc solum
Deus non potest nisi quod non vult. Sed non vult nisi quae fecit.
Ergo non potest nisi quae facit.
13. Praeterea, Deus mutari non potest. Ergo non se habet ad
utrumlibet contrariorum; et sic sua potentia est determinata ad unum.
Ergo non potest facere nisi quae facit.
14. Praeterea, quidquid Deus facit aut dimittit, facit aut
dimittit optima ratione. Sed Deus non potest facere aliquid aut
dimittere nisi optima ratione. Ergo non potest facere nec dimittere,
nisi quod facit aut dimittit.
15. Praeterea, optimi est optima adducere, secundum Platonem, et
sic Deus, cum sit optimus, optimum facit. Sed optimum cum sit
superlativum, uno modo est. Ergo Deus non potest facere alio modo
vel alia quam quae fecit.
1. Sed contra. Est quod dicit Christus Deus et homo: Matth.
XXVI, 53: an non possum rogare patrem?. Poterat ergo
Christus aliquid quod non faciebat.
2. Praeterea, Ephes. III, 20, dicitur: ei qui potest omnia
facere superabundanter quam intelligimus aut petimus. Non tamen omnia
facit. Ergo potest alia facere quam quae facit.
3. Praeterea, potentia Dei est infinita. Hoc autem non esset si
determinaretur ad ea tantum quae facit: ergo potest alia facere quam
quae facit.
4. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod omnipotentiae
Dei non adaequatur opus. Ergo potentia excedit opus: et ita plura
potest facere quam quae facit.
5. Praeterea, potentia Dei est actus non finitus, quia non per
aliquid finitur. Hoc autem non esset, si limitaretur ad ea quae
facit. Ergo idem quod prius.
Respondeo. Dicendum quod hic error, scilicet Deum non posse facere
nisi quae facit, duorum fuit: primo fuit quorumdam philosophorum
dicentium Deum agere ex necessitate naturae. Quod si esset, cum
natura sit determinata ad unum, divina potentia ad alia agenda se
extendere non posset quam ad ea quae facit. Secundo fuit quorumdam
theologorum considerantium ordinem divinae iustitiae et sapientiae,
secundum quem res fiunt a Deo, quem Deum praeterire non posse
dicebant; et incidebant in hoc, ut dicerent, quod Deus non potest
facere nisi quae facit. Et imponitur hic error magistro Petro
Almalareo. Harum ergo positionum veritatem inquiramus, vel
falsitatem; et primo primae. Quod enim Deus non agat ex necessitate
naturae planum est videre. Omne enim agens agit propter finem, quia
omnia optant bonum. Actio autem agentis, ad hoc quod sit conveniens
fini, oportet quod ei adaptetur et proportionetur quod non potest fieri
nisi ab aliquo intellectu, qui finem et rationem finis cognoscat, et
proportionem finis ad id quod est ad finem; aliter convenientia
actionis ad finem casualis esset. Sed intellectus praeordinans in
finem, quandoque quidem est coniunctus agenti vel moventi, ut homo in
sua actione; quandoque separatus, ut patet in sagitta, quae ad
determinatum finem tendit, non per intellectum sibi coniunctum, sed
per intellectum hominis ipsam dirigentem. Impossibile est autem, id
quod agit ex naturae necessitate, sibi ipsi determinare finem: quia
quod est tale, est ex se agens; et quod est agens vel motum ex se
ipso, in ipso est agere vel non agere, moveri vel non moveri, ut
dicitur VIII Physic., et hoc non potest competere ei quod ex
necessitate movetur, cum sit determinatum ad unum. Unde oportet quod
omni ei quod agit ex necessitate naturae, determinetur finis ab aliquo
quod sit intelligens. Propter quod dicitur a philosophis, quod opus
naturae est opus intelligentiae. Unde si aliquando aliquod corpus
naturale adiungitur alicui intellectui, sicut in homine patet, quantum
ad illas actiones quibus intellectus illius finem determinat, obedit
natura voluntati, sicut ex motu locali hominis patet: quantum vero ad
illas actiones in quibus ei finem non determinat, non obedit, sicut in
actu nutrimenti et augmenti. Ex his ergo colligitur quod id quod ex
necessitate natura agit, impossibile est esse principium agens, cum
determinetur sibi finis ab alio. Et sic patet quod impossibile est
Deum agere ex necessitate naturae; et ita radix primae positionis
falsa est. Sic autem restat investigare de secunda positione. Circa
quod sciendum est, quod dupliciter dicitur aliquis non posse aliquid.
Uno modo absolute; quando scilicet aliquid principiorum, quod sit
necessariam actioni, ad actionem illam non se extendit; ut si pes sit
confractus, homo non potest ambulare. Alio modo ex suppositione;
posito enim opposito alicuius actionis, actio fieri non potest; non
enim possum ambulare dum sedeo. Cum autem Deus sit agens per
voluntatem et intellectum, ut probatum est, oportet in ipso tria
actionis principia considerare; et primo intellectum, secundo
voluntatem, tertio potentiam naturae. Intellectus ergo voluntatem
dirigit, voluntas vero potentiae imperat quae exequitur. Sed
intellectus non movet nisi in quantum proponit voluntati suum
appetibile; unde totum movere intellectum est in voluntate. Sed
dupliciter dicitur Deum absolute non posse aliquid. Uno modo quando
potentia Dei non se extendit in illud: sicut dicimus quod Deus non
potest facere quod affirmatio et negatio sint simul vera, ut ex supra
dictis patet. Sic autem non potest dici quod Deus non potest facere
nisi quod facit; constat enim quod potentia Dei ad multa alia potest
se extendere. Alio modo quando voluntas Dei ad illud se extendere non
potest. Oportet enim quod quaelibet voluntas habeat aliquem finem quem
naturaliter velit, et cuius contrarium velle non possit; sicut homo
naturaliter et de necessitate vult beatitudinem, et miseriam velle non
potest. Cum hoc autem quod voluntas velit necessario finem suum
naturalem, vult etiam de necessitate ea sine quibus finem habere non
potest, si hoc cognoscat; et haec sunt quae sunt commensurata fini;
sicut si volo vitam, volo cibum. Ea vero sine quibus finis haberi
potest, quae non sunt fini commensurata; non de necessitate vult.
Finis ergo naturalis divinae voluntatis est eius bonitas, quam non
velle non potest. Sed fini huic non commensurantur creaturae, ita
quod sine his divina bonitas manifestari non possit; quod Deus
intendit ex creaturis. Sicut enim manifestatur divina bonitas per has
res quae nunc sunt et per hunc rerum ordinem, ita potest manifestari
per alias creaturas et alio modo ordinatas: et ideo divina voluntas
absque praeiudicio bonitatis, iustitiae et sapientiae, potest se
extendere in alia quam quae facit. Et in hoc fuerunt decepti
errantes: aestimaverunt enim ordinem creaturarum esse quasi
commensuratum divinae bonitati quasi absque eo esse non posset. Patet
ergo quod absolute Deus potest facere alia quam quae fecit. Sed quia
ipse non potest facere quod contradictoria sint simul vera, ex
suppositione potest dici, quod Deus non potest alia facere quam quae
fecit: supposito enim quod ipse non velit alia facere, vel quod
praesciverit se non alia facturum, non potest alia facere, ut
intelligatur composite, non divisim.
Ad primum ergo dicendum, quod haec locutio, Deus non potest facere
nisi quod praescit se facturum, est duplex: quia exceptio potest
referri ad potentiam quae importatur per ly potest, vel ad actum, qui
importatur per ly facere. Si primo modo, tunc locutio est falsa.
Plura enim potest facere quam praesciat se facturum; et in hoc sensu
ratio procedebat. Si autem secundo modo, sic locutio est vera; et
est sensus, quod non potest esse quod aliquid fiat a Deo, et non sit
a Deo praescitum. Sed hic sensus non est ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod in Deo non cadit praeteritum et futurum;
sed quidquid est in eo, est totum in praesenti aeternitatis. Nec
praeteritum vel futurum in eo verbum significatur, nisi per respectum
ad nos; unde non habet hic locum obiectio de necessitate praeteriti.
Nihilominus dicendum est, quod obiectio non est ad propositum: quia
praescientia non commensuratur potentiae faciendi, de qua est
quaestio; sed solum divinae actioni, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod illi qui dicebant Deum agere ex necessitate
naturae, ponebant positionem de qua agitur, non solum ratione
immutabilitatis naturae, sed ratione determinationis naturae ad unum.
Sapientia autem divina non est determinata ad unum, sed se habet ad
multa scienda; unde non est simile.
Ad quartum dicendum, quod Christus non poterat velle dicere illa
verba absolute, quae mendacium important, sine praeiudicio suae
bonitatis. Sic autem non est in proposito, ut ex dictis patet; et
ideo non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod absolutum et regulatum non attribuuntur
divinae potentiae nisi ex nostra consideratione: quae potentiae Dei in
se consideratae, quae absoluta dicitur, aliquid attribuit quod non
attribuit ei secundum quod ad sapientiam comparatur, prout dicitur
ordinata.
Ad sextum dicendum, quod potentia Dei numquam est in re sine
sapientia: sed a nobis consideratur sine ratione sapientiae.
Ad septimum dicendum, quod Deus fecit quidquid est iustum in actu,
non autem quidquid est iustum in potentia; potest enim aliquid facere
quod nunc non est iustum, quia non est: tamen si esset, faceret
iustum.
Ad octavum dicendum, quod divina bonitas potest se communicare
ordinate, non solum isto modo quo res operatur, sed multis aliis.
Ad nonum dicendum, quod licet Deus non velit facere nisi quae facit,
potest tamen alia velle; et ideo, absolute loquendo, potest alia
facere.
Ad decimum dicendum, quod rationes illas, de quibus Dionysius
loquitur, intelligit esse productivas existentium absolute, non solum
autem eorum quae nunc sunt in actu.
Ad undecimum dicendum, quod in hac quaestione versatur, utrum eorum
quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, quae tamen Deus facere
potest, sit idea. Videtur dicendum, quod si idea secundum completam
rationem accipiatur, scilicet secundum quod idea nominat formam artis,
non solum intellectu excogitatam, sed etiam per voluntatem ad opus
ordinatam, sic praedicta non habent ideam; si vero accipiatur secundum
imperfectam rationem, prout scilicet est solum excogitata in intellectu
artificis, sic habent ideam. Patet enim in artifice creato quod
excogitat aliquas operationes quas nunquam operari intendit. In Deo
vero quidquid ipse cognoscit, est in eo per modum excogitati; cum in
ipso non differat cognoscere actu et habitu. Ipse enim novit totam
potentiam suam, et quidquid potest: unde omnium quae potest habet
rationes quasi excogitatas.
Ad duodecimum dicendum, quod intelligendum est hoc Deum non posse
quod non vult se posse: et sic non facit ad propositum.
Ad decimumtertium dicendum, quod licet Deus sit immutabilis, tamen
eius voluntas non est determinata ad unum in his quae facienda sunt: et
ideo habet liberum arbitrium.
Ad decimumquartum dicendum, quod optima ratio, qua Deus omnia
facit, est sua bonitas et sua sapientia: quae maneret, etiam si
alia, vel alio modo faceret.
Ad decimumquintum dicendum, quod illud quod facit, est optimum per
ordinem ad Dei bonitatem: et ideo quidquid aliud est ordinabile ad
eius bonitatem secundum ordinem suae sapientiae, est optimum.
|
|