|
Et videtur quod sic.
1. Quia Augustinus dicit, quod melior est natura quae potest
peccare, quam quae peccare non potest. Sed omne quod est optimum,
est Deo attribuendum. Ergo Deus potest peccare.
2. Praeterea, illud quod est laudabilitatis, non debet Deo
subtrahi. Sed in laudem viri dicitur Eccli. XXXI, 10: qui
potuit transgredi et non est transgressus. Ergo posse transgredi et
non transgredi Deo debet attribui.
3. Praeterea, philosophus dicit: potest Deus et studiosus prava
agere. Ergo Deus potest peccare.
4. Praeterea, quicumque consentit in peccatum mortale, peccat
mortaliter. Sed quicumque praecipit peccatum mortale, consentit,
immo quodammodo principaliter facit. Cum ergo Deus praeceperit
peccatum mortale Abrahae, scilicet quod interficeret filium
innocentem; et Oseae, quo acciperet mulierem fornicariam, et faceret
ex ea filios fornicationis, et Semei, ut malediceret David, ut
habetur II Reg. XVI, 7, quem constat peccasse ex poena sibi
inflicta III Reg. II, 36, videtur quod ipse peccaverit
mortaliter.
5. Praeterea, quicumque cooperatur peccanti mortaliter, ipse peccat
mortaliter. Sed Deus cooperatur peccanti mortaliter: ipse enim
operatur in omni operatione, et per consequens in omni eo qui
mortaliter peccat. Ergo Deus peccat.
6. Praeterea, Augustinus dicit, quod Deus operatur in cordibus
hominum, inclinando voluntates eorum in quodcumque voluerit, sive in
bonum, sive in malum. Sed inclinare voluntatem hominis in malum, est
peccatum. Ergo Deus peccat.
7. Praeterea, homo factus est ad imaginem Dei, ut habetur Gen.
I, 26. Sed quod invenitur in imagine oportet inveniri in
exemplari. Hominis autem voluntas est ad utrumlibet. Ergo et
voluntas Dei; et ita potest peccare et non peccare.
8. Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest et superior.
Sed homo cuius virtus est inferior divina virtute, potest ambulare,
peccare et alia huiusmodi facere. Ergo et Deus.
9. Praeterea, tunc aliquis omittit quando non facit bona quae
potest. Sed Deus potest multa bona facere quae non facit. Ergo
omittit, et ita peccat.
10. Praeterea, quicumque potest prohibere peccatum et non
prohibet, videtur peccare. Sed Deus potest prohibere omnia peccata.
Cum ergo non prohibeat, videtur quod peccet.
11. Praeterea, Amos III, 6, habetur: non est malum in
civitate quod Deus non faciat. Hoc autem non potest intelligi de malo
poenae: nam dicitur Sap. I, 13, quod Deus mortem non fecit.
Ergo oportet intelligi de malo culpae; et sic Deus est auctor mali
culpae.
1. Sed contra. I Ioan. I, 5, dicitur: Deus lux est, et
tenebrae in eo non sunt ullae. Sed peccata sunt tenebrae spirituales.
Ergo peccatum in Deo esse non potest.
2. Praeterea, princeps propriis legibus astrictus non tenetur. Sed
omne peccatum est contra legem divinam, ut Augustinus dicit. Ergo
Deus peccato astringi non potest.
Respondeo. Dicendum, quod sicut supra dictum est, Deum absolute
aliquid non posse dicitur dupliciter: uno modo ex parte voluntatis;
alio modo ex parte potentiae. Ex parte siquidem voluntatis, Deus non
potest facere quod non potest velle. Cum autem nulla voluntas possit
velle contrarium eius quod naturaliter vult, sicut voluntas hominis non
potest velle miseriam; constat quod voluntas divina non potest velle
contrarium suae bonitatis, quam naturaliter vult. Peccatum autem est
defectus quidam a divina bonitate: unde Deus non potest velle
peccare. Et ideo absolute concedendum est, quod Deus peccare non
potest. Ex parte vero potentiae dicitur Deum non posse aliquid,
dupliciter: uno modo ratione ipsius potentiae; alio modo ratione
possibilis. Potentia siquidem eius quantum in se est, cum sit
infinita, in nullo deficiens invenitur quod ad potentiam pertineat.
Sed quaedam sunt quae secundum nomen potentiam important, quae
secundum rem sunt potentiae defectus; sicut multae negationes sunt,
quae in affirmationibus includuntur; ut cum dicitur posse deficere,
videtur secundum modum loquendi, quaedam potentia importari, cum magis
potentiae defectus importetur. Et propter hoc potentia aliqua dicitur
esse perfecta, secundum philosophum, quando ista non potest. Sicut
enim illae affirmationes habent vim negationum secundum rem, ita istae
negationes habent vim affirmationum. Et propter hoc dicimus, Deum
non posse deficere, et per consequens non posse moveri (quia motus et
defectus quamdam imperfectionem important) et per consequens non posse
eum ambulare, nec alios actus corporeos exercere, qui sine motu non
fiunt. Ratione vero possibilis dicitur Deum aliquid non posse facere
quia id contradictionem implicat, ut ex supra dictis, art. 5,
patet; et per hunc modum dicitur quod non potest facere alium Deum
aequalem sibi. Implicatur enim contradictio ex eo quod factum oportet
esse in potentia aliquo modo, cum recipiat esse ab alio, et sic non
potest esse actus purus, quod est proprium ipsius Dei.
Ad primum ergo dicendum, quod illa comparatio non est intelligenda
universaliter, sed solum inter hominem et animalia bruta.
Ad secundum dicendum, quod id quod dicitur in laudem hominis non
semper est congruum laudi divinae, immo esset blasphemia; ut si
dicerem Deum poenitere et huiusmodi. Aliquid enim, ut dicit
Dionysius est in inferiori natura laudabile quod in superiori natura
vituperatur.
Ad tertium dicendum, quod verbum philosophi est intelligendum sub
conditione voluntatis. Haec enim conditionalis est vera: Deus potest
prava agere si vult: nihil enim prohibet conditionalem esse veram,
licet antecedens et consequens sint impossibilia; ut patet in hac: si
homo volat, habet alas.
Ad quartum dicendum, quod nihil prohibet aliquem actum qui in se esset
peccatum mortale, aliqua circumstantia addita fieri virtuosum:
occidere enim hominem absolute peccatum mortale est; sed ministro
iudicis occidere hominem propter iustitiam ex praecepto iudicis, non
est peccatum, sed actus iustitiae. Sicut autem princeps civitatis
habet disponere de hominibus quantum ad vitam et mortem, et alia
quaecumque pertinent ad finem sui regiminis, qui est iustitia, ita
Deus habet omnia in sui dispositione dirigere ad finem sui regiminis
quod est eius bonitas. Et ideo licet occidere filium innocentem, de
se possit esse peccatum mortale, tamen si hoc fiat ex praecepto Dei
propter finem quem Deus praevidit et ordinavit, licet etiam sit homini
ignotus, non est peccatum, sed meritum. Et similiter etiam dicendum
est de fornicatione Oseae, cum constet Deum esse ordinatorem totius
humanae generationis: quamvis quidam dicant, quod hoc non acciderit
secundum veritatem rei, sed secundum visionem prophetiae. De
praecepto autem Semei est dicendum aliter. Dicitur enim Deus
dupliciter praecipere. Uno modo loquendo spiritualiter vel
corporaliter per substantiam creatam; et sic praecepit Abrahae et
prophetis. Alio modo inclinando, sicut dicitur praecepisse vermi ut
comederet hederam, Ionae I. Et per hunc modum praecepit Semei ut
malediceret David, in quantum cor eius inclinavit; et hoc per modum
qui infra in solutione ad sextum, dicetur.
Ad quintum dicendum, quod operatio peccati, quantum ad id quod habet
de entitate et actualitate, refertur in Deum sicut in causam; quantum
vero ad id quod habet de deformitate peccati, refertur in liberum
arbitrium, non in Deum; sicut quidquid motus est in claudicatione,
est a virtute gressiva; deformitas autem eius est a curvitate cruris.
Ad sextum dicendum, quod Deus non dicitur inclinare voluntates
hominum in malum, immittendo malitiam, vel ad malitiam commovendo;
sed permittendo et ordinando, ut videlicet qui crudelitatem exercere
consentiunt, in illos exerceant quos dignos Deus iudicat.
Ad septimum dicendum, quod non est necessarium, quidquid in homine
invenitur, quamvis sit ad imaginem Dei, in Deo inveniri; et tamen
in proposito voluntas Dei est ad utrumlibet, quia non est ad unum
obiectum determinata. Potest enim hoc facere vel non facere, aut
facere hoc vel illud: non tamen sequitur quod aliquid istorum possit
male facere, quod est peccare.
Ad octavum dicendum, quod obiectio illa tenet in his quae pertinent ad
potestatis perfectionem, non autem in his quae important potestatis
defectum.
Ad nonum dicendum, quod licet Deus possit multa bona facere quae non
facit, non tamen omittit: quia non debet illa facere, quod requiritur
ad rationem omissionis.
Et similiter dicendum est ad decimum; nam non est reus peccati qui
peccatum non impedit nisi quando impedire debet.
Ad undecimum dicendum, quod verbum Amos intelligitur de malo poenae.
Quod autem dicitur Sap. I, 13: Deus mortem non fecit
intelligitur quantum ad ipsam causam mortis, quae est meritum culpae,
vel quantum ad primam naturae institutionem, qua fecit hominem suo modo
immortalem.
|
|