|
Et videtur quod dicatur omnipotens quia simpliciter omnia possit.
1. Sicut enim Deus dicitur omnipotens, ita dicitur omnisciens.
Sed dicitur omnisciens, quia simpliciter omnia scit. Ergo et
omnipotens dicitur, quia simpliciter omnia potest.
2. Praeterea, si non ideo dicatur omnipotens quia simpliciter omnia
possit, tunc haec distributio importata, non est absoluta, sed
accommodata. Talis autem distributio non est universalis, sed
determinatur ad aliquid. Ergo divina potentia esset ad aliquid
determinata, et non esset infinita. Sed contra, Deus non potest
facere, sicut dictum est, art. 3 et 5, ut affirmatio et negatio
sint simul vera; nec potest peccare nec mori. Haec autem includuntur
in hac distributione, si absolute sumatur. Ergo non debet absolute
sumi; et ita Deus non potest dici omnipotens quia omnia possit
absolute.
3. Item videtur quod dicatur omnipotens quia potest omnia quae vult:
dicit enim Augustinus in Enchiridion: non ob aliud vocatur
omnipotens, nisi quia quidquid vult, potest. Sed contra, beati
possunt quidquid volunt: aliter voluntas eorum non esset perfecta.
Non tamen dicuntur omnipotentes. Ergo hoc non sufficit ad rationem
omnipotentiae, quod Deus possit quidquid vult. Praeterea, voluntas
sapientis non est de impossibili: unde nullus sapiens vult nisi quod
potest; nec tamen quilibet sapiens est omnipotens. Ergo idem quod
prius.
4. Item videtur quod dicatur omnipotens, quia possit omnia
possibilia. Dicitur enim omnisciens, quia scit omnia scibilia. Ergo
pari ratione dicitur omnipotens, quia potest omnia possibilia. Sed
contra, si dicitur omnipotens quia potest omnia possibilia; aut hoc
est quia potest omnia possibilia sibi, aut quia potest omnia possibilia
naturae. Si quia potest omnia possibilia naturae, tunc eius
omnipotentia naturae potentiam non excedit; quod est absurdum. Si
vero quia potest omnia possibilia sibi, tunc pari ratione quilibet
dicetur omnipotens, quia quilibet potest omnia possibilia sibi. Et
praeterea est ibi quaedam expositio per circumlocutionem, quae non est
conveniens.
5. Item quaeritur quare Deus dicitur omnipotens et omnisciens, et
non omnivolens.
Respondeo. Dicendum, quod quidam volentes rationem omnipotentiae
assignare, quaedam acceperunt quae ad rationem omnipotentiae non
pertinent, sed magis sunt causa omnipotentiae, vel pertinentia ad
perfectionem omnipotentiae, vel pertinentia ad rationem potentiae, vel
ad modum habendi potentiam. Quidam enim dixerunt, quod ideo Deus est
omnipotens, quia habet potentiam infinitam. Qui non dicunt rationem
omnipotentiae, sed causam; sicut anima rationalis est causa hominis,
sed non est eius definitio. Quidam vero ideo dixerunt Deum
omnipotentem, quia non potest aliquid pati nec potest deficere, nec
aliquid potest in ipsum, et alia huiusmodi, quae ad perfectionem
potentiae pertinent. Quidam etiam dixerunt, quod ideo dicitur
omnipotens, quia potest quidquid vult; et hoc habet a se et per se;
quod pertinet ad modum habendi potentiam. Hae autem rationes omnes
ideo sunt insufficientes, quia praetermittunt rationes operationum ad
obiecta, quas implicat omnipotentia. Et ideo dicendum est, quod
accipienda est aliqua trium viarum quae tactae sunt in obiiciendo, et
dicunt comparationem ad obiecta. Dicendum ergo est, quod, sicut
supra dictum est, potentia Dei, quantum est de se, ad omnia illa
obiecta se extendit quae contradictionem non implicant. Nec etiam
instantia de illis est quae defectum important, vel corporalem motum;
quia posse ea, Deo est non posse. Ea vero quae contradictionem
implicant Deus non potest; quae quidem sunt impossibilia secundum se.
Relinquitur ergo quod Dei potentia ad ea se extendat quae sunt
possibilia secundum se. Haec autem sunt quae contradictionem non
implicant. Constat ergo quod Deus ideo dicitur omnipotens quia potest
omnia quae sunt possibilia secundum se.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus dicitur omnisciens quia scit omnia
scibilia; falsa autem, quae non sunt scibilia, nescit. Impossibilia
autem secundum se comparantur ad potentiam sicut falsa ad scientiam.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet, si distributio
terminaretur infra genus possibilium hoc modo quod non se extenderet ad
omnia possibilia. Ad illud quod quaeritur de alia ratione
omnipotentiae, dicendum, quod posse quidquid vult facere non est
sufficiens ratio omnipotentiae, sed est sufficiens signum
omnipotentiae; et sic intelligendum est verbum Augustini.
Ad illud quod arguitur de tertia ratione, dicendum, quod Deus
dicitur omnipotens, quia potest omnia possibilia absolute; et ideo
obiectio non recte procedit de possibilibus Deo vel naturae.
Ad illud quod ultimo quaeritur, dicendum, quod in his quae aguntur
per voluntatem, ut dicitur IX Metaph., potentia et scientia
determinantur ad opus per voluntatem; et ideo scientia et potentia in
Deo quasi non determinata universaliter pronuntiantur, ut cum dicitur
omnisciens vel omnipotens, sed voluntas quae determinat, non potest
esse omnium, sed eorum tantum ad quae potentiam et scientiam
determinat; et ideo Deus non potest dici omnivolens.
|
|