|
Et videtur quod non.
1. Omnis enim potentia vel est activa vel passiva. Sed in divinis
non potest esse potentia passiva aliqua; nec ibi generativa potentia
potest esse activa; quia sic filius esset actus vel factus, quod est
contra fidem. Ergo in divinis non est potentia generativa.
2. Praeterea, secundum philosophum, cuius est potentia, eius est
actio. Sed generatio non est in divinis. Ergo nec generativa
potentia. Probatio mediae. Ubicumque est generatio ibi est
communicatio naturae, et receptio eiusdem. Sed cum recipere sit
materiae, vel passivae potentiae, quae in divinis non est, receptio
Deo competere non potest. Ergo in divinis non potest esse generatio.
3. Praeterea, generans oportet esse distinctum a genito. Non autem
secundum illud quod generans communicat genito, quia in hoc potius
conveniunt. Ergo debet esse in genito aliquid aliud ab eo quod est
sibi per generationem communicatum; et ita oportet omne genitum esse
compositum, ut videtur. In divinis autem non est aliqua compositio.
Ergo non potest esse genitus Deus; et sic non est ibi generatio; et
ita ut prius.
4. Praeterea, nihil imperfectionis est Deo attribuendum. Sed
omnis potentia respectu sui actus, imperfecta est, tam activa quam
passiva. Ergo potentia generativa in Deo ponenda non est.
5. Sed dicit respondens, quod hoc est verum de potentia non
coniuncta actui.- Sed contra, omne quod perficitur per alterum est
minus perfectum eo per quod perficitur. Sed potentia coniuncta actui
perficitur per actum. Ergo actus est ea perfectior; et sic etiam
potentia actui coniuncta, respectu actus, imperfecta est.
6. Praeterea, natura divina est efficacior in agendo quam natura
creata. Sed in creaturis invenitur natura aliqua quae non operatur per
aliquam potentiam mediam sed per se ipsam, sicut sol illuminat aerem et
anima vivificat corpus. Ergo multo fortius divina natura non per
aliquam potentiam, sed per se ipsam est principium generationis; et
ita in divinis non est ponenda potentia generativa.
7. Praeterea, generativa potentia aut attestatur dignitati aut
indignitati. Non autem attestatur dignitati, quia sic in superioribus
creaturis esset magis quam in infimis, scilicet in Angelis et
caelestibus corporibus magis vel potius quam in animalibus et in
plantis. Ergo attestatur indignitati, et sic non est in Deo
ponenda.
8. Praeterea, in rebus inferioribus duplex invenitur generativa
potentia: scilicet completa ut in his quorum generatio est per sexuum
commixtionem; et incompleta quae est sine sexuum commixtione ut in
plantis. Cum ergo completa Deo non attribuatur, quia non potest poni
in divinis sexuum commixtio, videtur quod nullo modo sit ibi potentia
generativa.
9. Praeterea, sub potentia non cadit nisi possibile, cum potentia
respectu possibilis dicatur. Sed generationem esse in divinis, non
est possibile vel contingens, cum sit aeternum. Ergo respectu eius,
potentia in divinis dici non potest; et sic non est ibi generativa
potentia.
10. Praeterea, potentia Dei cum sit infinita, non finitur neque
ad actum neque ad obiectum. Sed si sit in Deo potentia generativa,
eius actus erit generatio, effectus vero filius. Ergo potentia patris
non se habebit tantum ad unum filium generandum, sed ad plures; quod
est absurdum.
11. Praeterea, secundum Avicennam quando res aliqua habet aliquid
tantum ab altero, ei secundum se consideratae attribuitur oppositum
eius, sicut aer qui non habet lumen nisi ab alio secundum se
consideratus est tenebrosus, et per hunc modum omnes creaturae, quae
habent ab alio esse, veritatem et necessitatem, secundum se
consideratae, sunt non entes, falsae et impossibiles. Sed nihil tale
potest esse in divinis. Ergo non potest ibi esse aliquis qui tantum
habeat esse ab altero; et ita non potest ibi esse aliquis genitus; et
per consequens nec generatio nec generativa potentia.
12. Praeterea, in divinis filius non habet aliquid nisi quod a
patre accipit; aliter sequeretur quod esset ibi compositio. Sed a
patre accepit essentiam. Ergo in filio non est nisi essentia. Si
ergo est ibi generatio, vel filius est genitus, oportebit essentiam
esse genitam; quod est falsum, quia sic essentia distingueretur in
divinis.
13. Praeterea, si pater generat in divinis, oportet quod ei
conveniat secundum suam naturam. Sed eadem est natura in patre et
filio et spiritu sancto. Ergo eadem ratione et filius et spiritus
sanctus generabunt; quod est contra fidei documenta.
14. Praeterea, natura quae perpetuo et perfecte in uno supposito
invenitur, non communicatur alteri supposito. Sed natura divina
perfecte invenitur in patre, et perpetuo, cum sit incorruptibilis.
Ergo alteri supposito non communicatur; et ita non est ibi generatio.
15. Praeterea, generatio est species mutationis. Sed in divinis
non est aliqua mutatio. Ergo nec generatio: ergo nec generativa
potentia.
1. Sed contra. Secundum philosophum perfectum unumquodque est
quando potest alterum tale facere quale ipsum est. Sed Deus pater est
perfectus. Ergo potest alterum talem facere qualis ipse est; et sic
potest filium generare.
2. Praeterea, Augustinus dicit quod si pater generare non potuit,
impotens fuit. Sed in Deo nullo modo est impotentia. Ergo potuit
generare: et sic est ibi potentia generandi.
Respondeo. Dicendum, quod natura cuiuslibet actus est, quod seipsum
communicet quantum possibile est. Unde unumquodque agens agit secundum
quod in actu est. Agere vero nihil aliud est quam communicare illud
per quod agens est actu, secundum quod est possibile. Natura autem
divina maxime et purissime actus est. Unde et ipsa seipsam communicat
quantum possibile est. Communicat autem se ipsam per solam
similitudinem creaturis, quod omnibus patet; nam quaelibet creatura
est ens secundum similitudinem ad ipsam. Sed fides Catholica etiam
alium modum communicationis ipsius ponit, prout ipsamet communicatur
communicatione quasi naturali: ut sicut ille cui communicatur
humanitas, est homo, ita ille cui communicatur deitas, non solum sit
Deo similis, sed vere sit Deus. Oportet autem circa hoc advertere,
quod natura divina a formis materialibus in duobus differt: primo
quidem per hoc quod formae materiales non sunt subsistentes; unde
humanitas in homine non est idem quod homo qui subsistit: deitas autem
est idem quod Deus; unde ipsa natura divina est subsistens. Aliud
est quod nulla forma vel natura creata est suum esse; sed ipsum esse
Dei est eius natura et quidditas; et inde est quod proprium nomen
ipsius est: qui est, ut patet Exod. cap. III, 14, quia sic
denominatur quasi a propria sua forma. Forma ergo in istis
inferioribus, quia per se non subsistit, oportet quod in eo cui
communicatur, sit aliquid aliud per quod forma vel natura subsistentiam
recipiat: et haec est materia, quae subsistit formis materialibus et
naturis. Quia vero natura materialis vel forma, non est suum esse,
recipit esse per hoc quod in alio suscipitur; unde secundum quod in
diversis est, de necessitate habet diversum esse: unde humanitas non
est una in Socrate et Platone secundum esse, quamvis sit una secundum
propriam rationem. In communicatione vero qua divina natura
communicatur, quia ipsa est per se subsistens, non requiritur aliquid
materiale per quod subsistentiam recipiat; unde non recipitur in aliquo
quasi in materia, ut sic genitus, ex materia et forma inveniatur
compositus. Et quia iterum ipsa essentia est suum esse, non accipit
esse per supposita in quibus est: unde per unum et idem esse est in
communicante et in eo qui communicatur; et sic manet eadem secundum
numerum in utroque. Huius autem communicationis exemplum in operatione
intellectus congruentissime invenitur. Nam ipsa divina natura
spiritualis est, unde per exempla spiritualia melius manifestatur.
Cum enim alicuius rei extra animam per se subsistentis noster
intellectus concipit quidditatem, fit quaedam communicatio rei quae per
se existit, prout a re exteriori intellectus noster eius formam aliquo
modo recipit; quae quidem forma intelligibilis, in intellectu nostro
existens, aliquo modo a re exteriori progreditur. Sed quia res
exterior diversa a natura intelligentis est; aliud est esse formae
intellectus comprehensae, et rei per se subsistentis. Cum vero
intellectus noster sui ipsius quidditatem concipit, utrumque servatur:
quia videlicet et ipsa forma intellecta ab intelligente in intellectum
aliquo modo progreditur cum intellectus eam format; et unitas quaedam
servatur inter formam conceptam quae progreditur et rem unde
progreditur, quia utrumque habet intelligibile esse, nam unum est
intellectus, et aliud est intelligibilis forma, quae dicitur verbum
intellectus. Quia tamen intellectus noster non est secundum suam
essentiam in actu perfecto intellectualitatis, nec idem est intellectus
hominis quod humana natura; sequitur quod verbum praedictum etsi sit in
intellectu, et ei quodammodo conforme, non tamen sit idem quod ipsa
essentia intellectus, sed eius expressa similitudo. Nec iterum in
conceptione huiusmodi formae intelligibilis, natura humana
communicatur, ut generatio proprie dici possit, quae communicationem
naturae importat. Sicut autem in nostro intellectu seipsum
intelligente invenitur quoddam verbum progrediens, eius a quo
progreditur similitudinem gerens; et ita in divinis invenitur verbum
similitudinem eius a quo progreditur habens. Cuius processione in
duobus verbi nostri processionem superat. Primo in hoc quod verbum
nostrum est diversum ab essentia intellectus, ut dictum est;
intellectus vero divinus qui in perfecto actu intellectualitatis est
secundum suam essentiam, non potest aliquam formam intelligibilem
recipere quae non sit sua essentia; unde verbum eius unius essentiae
cum ipso est, et iterum ipsa divina natura eius intellectualitas est;
et sic communicatio quae fit per modum intelligibilem, est etiam per
modum naturae, ut generatio dici possit; in quo secundo processionem
verbi nostri Dei verbum excedit. Et hunc modum generationis
Augustinus assignat. Quia vero de divinis loquimur secundum modum
nostrum,- quem intellectus noster capit ex rebus inferioribus, ex
quibus scientiam sumit,- ideo sicut in rebus inferioribus cuicumque
attribuitur actio, attribuitur aliquod actionis principium, quod
potentia nominatur; ita et in divinis, quamvis in Deo non sit
differentia potentiae et actionis, sicut in rebus creatis. Et propter
hoc, generatione in Deo posita, quae per modum actionis
significatur, oportet ibi concedere potentiam generandi, vel potentiam
generativam.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia quae in Deo ponitur nec
proprie activa nec passiva est, cum in ipso non sit nec praedicamentum
actionis nec passionis, sed sua actio est sua substantia; sed ibi est
potentia per modum potentiae activae significata. Nec tamen oportet
quod filius sit actus vel factus, sicut nec oportet quod proprie sit
ibi actio vel passio.
Ad secundum dicendum, quod cum recipere terminetur ad habere, sicut
ad finem; dupliciter dicitur aliquid esse recipiens, sicut dupliciter
est, habens. Habet enim uno modo materia formam suam, et subiectum
accidens, vel qualitercumque habitum est extra essentiam habentis;
habet autem alio modo suppositum naturam, ut hic homo humanitatem;
quae quidem non est extra essentiam habentis, immo est eius essentia.
Socrates enim est vere id quod homo est. Genitus ergo in humanis
etiam non recipit formam generantis sicut materia formam, vel sicut
subiectum accidens sed sicut suppositum vel hypostasis habet naturam
speciei; et similiter est in divinis. Unde non oportet quod sit in
Deo genito aliqua materia vel subiectum naturae divinae: sed quod ipse
filius subsistens sit qui naturam divinam habeat.
Ad tertium dicendum, quod Deus genitus non distinguitur a Deo
generante per aliquam essentiam additam, cum, sicut dictum est, non
requiratur aliqua materia in qua recipiatur natura divina.
Distinguitur autem per ipsam relationem, quae est ab alio habere
naturam, ita quod in filio ipsa relatio filiationis tenet locum omnium
principiorum individuantium in rebus creatis (propter quod dicitur
proprietas personalis), ipsa autem natura divina tenet locum naturae
speciei. Quia autem ipsa relatio secundum rem a natura divina non
differt, non fit ibi aliqua compositio, sicut apud nos ex principio
speciei et ex individuantibus quaedam compositio relinquitur.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit, quando potentia illa
ab actu differt, sive sit coniuncta actui, sive non; hoc autem non
habet locum in divinis.
Et sic patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod omne illud quod est principium actionis, ut
quo agitur, habet potentiae rationem; sive sit essentia, sive aliquod
accidens medium, puta qualitas quaedam inter essentiam et actionem.
In creaturis tamen corporalibus vel vix vel nunquam invenitur aliqua
actio alicuius naturae substantialis nisi mediante aliquo accidente:
sol enim mediante luce quae in ipso est, illuminat. Quia vero anima
vivificat corpus est per essentiam animae. Sed vivificare, licet per
modum actionis dicatur, non tamen est in genere actionis, cum sit
actus primus magis quam secundus.
Ad septimum dicendum, quod in creaturis non potest esse generatio sine
divisione essentiae vel naturae secundum esse, cum natura non sit suum
esse; et ideo in creaturis est generatio cum aliqua indignitate: et
propter hoc in creaturis nobilioribus non competit generatio. Sed in
Deo potest esse generatio huiusmodi sine huiusmodi vel alia
imperfectione; et ideo nihil prohibet generationem ibi ponere.
Ad octavum dicendum, quod illa ratio procedit de generatione
materiali; unde ad propositum, locum non habet.
Ad nonum dicendum, quod illud quod est obiectum potentiae activae vel
passivae cuius actio vel passio est cum motu, oportet esse possibile et
contingens, cum omne mobile huiusmodi sit. Talis autem non est
potentia generativa in Deo, ut dictum est; unde ratio non sequitur.
Ad decimum dicendum, quod filius Dei non se habet ad potentiam
generativam sicut effectus, cum eum genitum, non factum confiteamur.
Si tamen esset effectus, potentia generantis non finiretur ad ipsum,
quamvis alius generari filius non possit, quia ipse infinitus est.
Quod autem alius filius in divinis esse non potest, contingit, quia
ipsa filiatio est proprietas personalis ipsius; et hoc quo, ut ita
dicam, individuatur. Cuilibet autem individuo principia individuantia
sunt soli sibi; alias sequeretur quod persona vel individuum esset
communicabile ratione.
Ad undecimum dicendum, quod verbum illud Avicennae intelligendum
est, quando id quod recipitur ab alio, non idem numero est in
recipiente et dante, sicut accidit in creaturis respectu Dei. Unde
omne receptum in creatura, est quasi unitas respectu esse divini: quia
creatura non potest esse recipere secundum illam perfectionem quae in
Deo est. Sed filius in divinis accipit a patre eamdem naturam numero
quam pater habet: et ideo non procedit.
Ad duodecimum dicendum, quod filius non habet aliquid realiter divisum
ab essentia quam a patre recipit: sed hoc ipso quod a patre recipit,
oportet in ipso esse relationem qua ad patrem referatur, et per quam ab
eo distinguatur. Ipsa tamen relatio realiter ab essentia non differt.
Ad decimumtertium dicendum, quod licet eadem natura sit in patre et
filio, est tamen secundum alium modum existendi, scilicet cum alia
relatione et ideo non oportet quod quidquid convenit patri per naturam
suam, conveniat filio.
Ad decimumquartum dicendum, quod creaturae per hoc quod participant
naturam speciei, pertingunt ad divinam similitudinem: unde quod
aliquod suppositum creatum subsistat in natura creata, est ordinatum ad
alterum tamquam ad finem; et ideo ex quo sufficienter pervenitur ad
finem per unum individuum, secundum perfectam et propriam
participationem naturae speciei, non oportet aliud individuum in illa
natura subsistere. Sed natura divina est finis: et non propter
aliquem finem. Fini autem congruit ut communicetur secundum omnem
possibilem modum. Unde quamvis ibi in uno supposito perfecte et
proprie inveniatur; nihil prohibet quin etiam inveniatur in alio.
Ad decimumquintum dicendum, quod generatio est species mutationis ex
parte illa qua natura per generationem communicata recipitur in aliqua
materia, quae est mutationis subiectum. Hoc autem non accidit in
divina generatione; ideo ratio non sequitur.
|
|