|
Et videtur quod notionaliter tantum.
1. Potentia enim rationem principii habet, ut patet per definitiones
positas V Metaph. Sed principium in divinis respectu divinae
personae notionaliter dicitur. Cum ergo potentia generandi hoc modo
principium importet, videtur quod notionaliter dicatur.
2. Sed dicitur, quod significat simul essentiam et notionem. Sed
contra, in divinis, secundum Boetium, sunt haec duo praedicamenta;
substantia, ad quam pertinet essentia; et ad aliquid, ad quod
pertinent notionalia. Non potest autem aliquid esse in duobus
praedicamentis, quia homo albus non est aliquid unum nisi per
accidens, ut habetur V Metaph. Ergo potentia generandi non potest
in sua ratione utrumque complecti, scilicet substantiam et notionem.
3. Praeterea, principium in divinis distinguitur ab eo cuius est
principium. Sed essentia non debet distingui. Ergo non competit ei
ratio principii: et ita potentia, quae rationem principii includit,
non significat essentiam.
4. Praeterea, in divinis quod est proprium, est relativum et
notionale; quod vero est commune, est essentiale et absolutum.
Potentia autem generandi non est communis patri et filio, sed propria
patris. Ergo dicitur relative sive notionaliter, non essentialiter
nec absolute.
5. Praeterea, propriae actionis est principium propria forma, non
communis; sicut homo per intellectum intelligit: nam haec actio est
sibi propria respectu animalium aliorum, sicut et forma rationalitatis
sive intellectualitatis. Sed generatio est propria operatio patris in
quantum est pater. Ergo eius principium est paternitas, quae est
propria forma patris, et non deitas, quae est forma communis.
Paternitas vero ad aliquid dicitur. Ergo potentia generandi non solum
quantum ad rationem principii, sed etiam quantum ad id quod est
principium, dicitur ad aliquid.
6. Praeterea, sicut potentia generandi realiter ab essentia divina
non differt, ita nec etiam paternitas. Sed hoc non obstante
paternitas dicitur tantum ad aliquid. Ergo nec propter hoc debet dici
quod potentia generandi, cum relatione significet essentiam.
7. Praeterea, in divinis tria invenimus quae rationem principii
habent, scilicet potentiam et scientiam et voluntatem, quae
essentialiter dicuntur in Deo. Sed scientia et voluntas non simul
significantur cum aliqua relatione vel notione in divinis. Ergo pari
ratione nec potentia; et sic non potest dici quod potentia generandi
significet simul essentiam ex parte potentiae, et notionem ex parte
generationis; sed videtur quod significet tantum notionem per rationes
inductas.
1. Sed contra. Est quod Magister dicit, 7 dist., I
Senten., quod potentia generandi in patre est ipsa divina essentia.
2. Praeterea, Hilarius dicit, quod pater generat virtute naturae
divinae. Ergo ipsa natura est generationis principium; et sic
rationem potentiae habet.
3. Praeterea, Damascenus dicit, quod generatio est opus naturae
existens; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, in divinis est tantum una potentia. Sed potentia
creandi dicitur essentialis. Ergo et potentia generandi.
Respondeo. Dicendum quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam
enim dixerunt, quod potentia generandi in divinis dicitur tantum ad
aliquid: et movebantur hac ratione: quia potentia secundum suam
rationem est principium quoddam; principium autem relative dicitur et
est notionale, si referatur ad divinam potentiam et non ad creaturas.
Sed in hac ratione videntur fuisse decepti propter duo: primo, quia
licet potentiae conveniat ratio principii, quod in genere relationis
est, tamen id quod est principium actionis vel passionis, non est
relatio, sed aliqua forma absoluta; et id est essentia potentiae; et
inde est quod philosophus ponit potentiam non in genere relationis, sed
qualitatis, sicut et scientiam, quamvis utrique aliqua relatio
accidat. Secundo, quia ea quae in divinis important principium
respectu operationis, non dicuntur notionaliter, sed solum ea quae
dicunt principium respectu eius quod est operationis terminus:
principium enim quod notionaliter dicitur in divinis, est respectu
personae subsistentis; operatio autem non significatur ut subsistens:
unde ea quae respectu operationis rationem principii habent, non
oportet in divinis notionaliter dici; alias voluntas et scientia et
intellectus et omnia huiusmodi notionaliter dicerentur. Potentia
autem, licet sit principium quandoque et actionis et eius quod est per
actionem productum, tamen unum accidit ei, alterum vero competit ei
per se: non enim potentia activa semper, per suam actionem, aliquam
rem producit quae sit terminus actionis, cum sint multae operationes
quae non habent aliquid operatum, ut philosophus dicit; semper enim
potentia est actionis vel operationis principium. Unde non oportet
quod propter relationem principii, quam nomen potentiae importat,
relative dicatur in divinis. Ipsa etiam positio veritati consona non
videtur. Nam si id quod est potentia, est ipsa res quae est
principium actionis, oportet naturam divinam esse id quod est
principium in divinis: cum enim omne agens, in quantum huiusmodi,
agat simile sibi, illud est principium generationis in generante
secundum quod genitus generanti similatur, homo enim virtute humanae
naturae generat filium, qui sibi in natura humana similis invenitur:
Deo autem patri conformis est Deus genitus in natura divina: unde
natura divina est generationis principium, ut cuius virtute generat
pater, sicut Hilarius dicit, loc. cit. et propter hoc alii
dixerunt, quod potentia generandi significat essentiam tantum. Sed
illud etiam conveniens non videtur: actio enim quae fit virtute naturae
communis per aliquid sub natura communi contentum, aliquem modum
accipit ex propriis illius principiis; sicut actio quae debetur naturae
animalis, fit in homine secundum quod competit principiis speciei
humanae: unde et homo perfectius habet actum virtutis imaginativae quam
alia animalia, secundum quod competit eius rationalitati. Similiter
etiam actio hominis invenitur in hoc et in illo homine secundum quod
competit principiis individualibus huius vel illius, ex quibus
contingit quod unus homo clarius alio intelligit. Et ideo oportet quod
si natura communis sit principium alicuius operationis quae solum patri
convenit, oportet quod sit principium, secundum quod competit
proprietati personali patri. Et propter hoc in ratione potentiae
includitur quodammodo paternitas, etiam quantum ad id quod est
generationis principium. Et propter hoc cum aliis dicendum est, quod
potentia generandi simul essentiam et notionem significat.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia importat rationem principii
respectu operationis, quae notionaliter non dicitur in divinis, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum, quod in rebus creatis unum praedicamentum
accidit alteri, propter quod non potest ex duobus fieri unum, nisi
unum per accidens; sed in divinis relatio est realiter ipsa essentia:
et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod in rebus creatis principium generationis est
duplex, scilicet generans et quo generatur: sed generans quidem per
generationem distinguitur a genito, cum nulla res generet se ipsam;
sed id quod generans generat, non distinguitur, sed est commune
utrique, ut dictum est, in corp. art. unde non oportet naturam
divinam distingui, sicut potentia generandi, cum potentia sit
principium ut quo.
Ad quartum dicendum, quod ratione relationis implicitae, potentia
generandi non est communis, sed propria.
Ad quintum dicendum, quod in qualibet generatione principium
generationis principaliter non est aliqua forma individualis, sed forma
quae pertinet ad naturam speciei. Item non oportet quod genitum
similetur generanti quantum ad conditiones individuales, sed quantum ad
naturam speciei. Paternitas autem non est in patre per modum formae
speciei, sicut humanitas in homine, sic enim in eo est divina natura;
sed est in eo, ut ita dicam, sicut principium individuale, est enim
proprietas personalis: et ideo non oportet quod sit generationis
principium principaliter, sed quodammodo cointellectum ratione
supradicta: aliter sequeretur quod pater per generationem non solum
deitatem, sed paternitatem communicaret; quod est inconveniens.
Ad sextum dicendum, quod potentia generandi est idem realiter cum
natura divina ita quod natura includitur in ratione ipsius: non autem
sic est de paternitate, unde non est simile.
Ad septimum dicendum, quod scientia vel voluntas non est principium
generationis, cum generatio sit naturae, quae in quantum est actionis
principium, rationem potentiae habet. Et inde est quod potentia
consignificatur cum eo quod est ad aliquid in divinis, non autem
scientia vel voluntas.
Ad ea autem quae sunt in contrarium de facili patet responsio ex
praedictis.
|
|