|
Et videtur quod sic.
1. Hilarius enim dicit, quod non naturali ductus necessitate pater
genuit filium. Sed si non genuit voluntate, genuit naturali
necessitate, quia agens vel est voluntarium vel naturale. Ergo pater
genuit filium voluntate; et sic potentia generativa per imperium
voluntatis exit in actum generandi.
2. Sed dicebat, quod pater non genuit filium neque voluntate
praecedente, neque voluntate consequente, sed concomitante.- Sed
contra, videtur quod haec ratio sit insufficiens. Cum enim quidquid
est in Deo sit aeternum, nihil quod est in Deo, potest tempore
praecedere aliquid in Deo existens: et tamen invenitur quod aliquid
habet ad aliud rationem principii, sicut voluntas Dei ad electionem
qua eligit iustos ex hoc solo quod ab intellectu procedit. Ergo
quamvis voluntas generationem filii tempore non praecedat,
nihilominus, ut videtur, potest poni principium generationis filii ex
hoc quod procedit ab intellectu.
3. Praeterea, filius procedit per actum intellectus cum procedat ut
verbum: verbum enim intellectuale non est nisi cum intelligimus aliquid
cogitantes, ut Augustinus dicit. Sed voluntas est principium
intellectualis operationis: imperat enim actum intellectus, sicut et
aliarum potentiarum, ut Anselmus dicit; intelligo enim quia volo,
sicut et ambulo quia volo. Ergo voluntas est principium processionis
filii.
4. Sed dices, quod in humanis verum est quod voluntas imperat actum
intellectus, non autem in divinis.- Sed contra, praedestinatio
quodammodo est actus intellectus: dicimus enim, quod Deus
praedestinavit Petrum quia voluit, secundum illud Rom. IX, 18:
cuius vult miseretur et quem vult indurat. Ergo non solum in humanis
sed etiam in divinis voluntas imperat actum intellectus.
5. Praeterea, secundum philosophum, quod movetur ex se ipso potest
moveri et non moveri; et eadem ratione quod agit ex se ipso agere
potest et non agere. Sed natura non potest agere et non agere, cum
sit determinata ad unum. Ergo non agit ex se ipsa, sed quasi mota ab
alio. Hoc autem in divinis esse non potest. Nulla ergo actio in
divinis est a natura; et sic nec generatio. Et ita generatio est a
voluntate, cum omnia agentia reducantur in naturam vel voluntatem, ut
patet II Physic.
6. Praeterea, si actio naturae praecedat actionem voluntatis,
sequitur inconveniens, quod scilicet ratio voluntatis tollatur. Nam
cum natura sit determinata ad unum, si voluntatem moveat, eam ad unum
tantum movebit; quod est contra rationem voluntatis, quae secundum
quod huiusmodi, libera est. Si vero voluntas naturam moveat, neque
tolletur ratio naturae neque voluntatis, quia quod se habet ad plura,
nihil prohibet quod ad unum moveat. Ergo rationabiliter actio
voluntatis praecedit actionem naturae, magis quam e converso. Sed
generatio filii est pura actio sive operatio. Ergo est a voluntate.
7. Praeterea, in Psalm. CXLVIII, 5, dicitur: dixit, et
facta sunt, quod Augustinus exponit: id est, verbum genuit in quo
erant ut fierent. Sic ergo processio verbi a patre, est ratio
creaturae producendae. Si ergo filius non procedit a patre per
imperium voluntatis sed naturae, videtur sequi quod omnes creaturae a
Deo naturaliter et non solum voluntarie procedant, quod est erroneum.
8. Praeterea, Hilarius dicit in libro de synodis: si quis nolente
patre natum dicat filium, anathema sit. Non ergo pater genuit filium
involuntarie; et sic idem quod prius.
9. Praeterea, Ioan. III, 35, dicitur: pater diligit
filium, et omnia dedit in manu eius, quod secundum unam Glossam
exponitur de datione generationis aeternae. Dilectio ergo patris ad
filium est signum potius quam ratio generationis aeternae. Sed
dilectio est a voluntate. Ergo voluntas est principium generationis
filii.
10. Praeterea, Dionysius dicit, quod divinus amor non permittit
ipsum sine germine esse. Ex quo etiam videtur idem, scilicet quod
amor sit ratio generationis.
11. Praeterea, positio ad quam non sequitur aliquod inconveniens
sive error, potest poni in divinis. Sed si ponatur quod pater
genuerit filium voluntate, non sequitur aliquod inconveniens: neque
enim sequitur quod filius non sit aeternus, ut videtur; neque quod non
sit consubstantialis aut aequalis patri: quia spiritus sanctus, qui
procedit per modum voluntatis, coaeternus est, coaequalis et
consubstantialis patri et filio. Ergo videtur quod non sit erroneum
dicere, quod pater genuit filium voluntate.
12. Praeterea, voluntas quaelibet non potest non velle suum ultimum
finem. Sed finis divinae voluntatis est communicatio suae bonitatis,
quae maxime fit per generationem. Ergo voluntas patris non potest non
velle generationem filii: voluntate ergo genuit filium.
13. Praeterea, humana generatio a divina extrahitur, secundum
illud Ephes. cap. III, 15: ex quo omnis paternitas in caelo et
in terra nominatur. Sed humana generatio subiacet imperio voluntatis:
aliter in actu generationis peccatum non esset. Ergo etiam divina; et
sic idem quod prius.
14. Praeterea, omnis actio naturae immutabilis est necessaria.
Sed natura divina omnino est immutabilis. Si ergo generatio sit
operatio naturae et non voluntatis, sequitur quod sit necessaria, et
ita quod pater genuit filium necessitate: quod est contra Augustinum.
15. Praeterea, Augustinus dicit, quod filius est consilium de
consilio et voluntas de voluntate. Sed haec praepositio de denotat
principium. Ergo voluntas est principium generationis filii, et sic
idem quod prius.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit: pater neque voluntate
neque necessitate genuit filium.
2. Praeterea, summa diffusio voluntatis est per modum amoris.
Filius autem non procedit per modum amoris, sed potius spiritus
sanctus. Ergo voluntas non est principium generationis filii.
3. Praeterea, filius procedit a patre ut splendor a luce, secundum
illud Hebr. cap. I, vers. 3: qui cum sit splendor gloriae et
figura substantiae eius. Sed splendor non procedit a luce voluntate
mediante. Ergo nec filius a patre.
Respondeo. Dicendum, quod generatio filii potest se habere ad
voluntatem ut voluntatis obiectum: pater enim et filium voluit et filii
generationem ab aeterno: nullo autem modo voluntas esse potest divinae
generationis principium: quod sic patet. Voluntas, inquantum
voluntas, cum sit libera, ad utrumlibet se habet. Potest enim
voluntas agere vel non agere, sic vel sic facere, velle et non velle.
Et si respectu alicuius hoc voluntati non conveniat, hoc accidet
voluntati non in quantum voluntas est, sed ex inclinatione naturali
quam habet ad aliquid, sicut ad finem ultimum, quem non potest non
velle; sicut voluntas humana non potest non velle beatitudinem, nec
potest velle miseriam. Ex quo patet quod omne illud cuius voluntas est
principium, quantum in se est, possibile est esse vel non esse, et
esse tale vel tale, et tunc vel nunc (...) omne autem illud quod
sic se habet, est creatum: quia in eo quod increatum est, non est
potestas ad esse vel non esse. Sed per se necesse est esse, ut
Avicenna probat. Si ergo ponitur filius voluntate genitus,
necessario sequitur ipsum esse creaturam. Et propter hoc Ariani qui
ponebant filium creaturam, dicebant eum esse genitum voluntate.
Catholici autem dicunt filium non natum voluntate, sed natura.
Natura enim ad unum determinata est. Et secundum hoc ex hoc quod
filius est a patre genitus natura, oportet quod ipse non possit esse
non genitus, et quod non possit esse alio modo quam est, aut patri non
consubstantialis; cum quod naturaliter procedit, procedat in
similitudinem eius a quo procedit. Et hoc est quod Hilarius dicit:
omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit; sed naturam filio
dedit perfecta nativitas; et ideo talia sunt cuncta qualia Deus esse
voluit; filius autem talis est qualis est Deus. Sicut autem dictum
est, voluntas licet respectu aliquorum ad utrumlibet se habeat, tamen
respectu finis ultimi naturalem inclinationem habet; et similiter
intellectus respectu cognitionis principiorum primorum, naturalem
quemdam motum habet. Principium autem divinae cognitionis est ipse
Deus qui est finis suae voluntatis; unde illud quod procedit in Deo
per actum intellectus cognoscentis seipsum realiter procedit; et
similiter quod procedit per actum voluntatis diligentis se ipsam. Et
propter hoc cum filius procedat ut verbum per actum intellectus divini
in quantum pater cognoscit seipsum et spiritus sanctus per actum
voluntatis in quantum pater diligit filium: sequitur quod tam filius
quam spiritus sanctus naturaliter procedant, et ex hoc ulterius quod
sint consubstantiales et coaequales et coaeterni patri et sibi invicem.
Ad primum ergo dicendum, quod Hilarius loquitur de necessitate quae
importat violentiam: quod patet per hoc quod subdit: non naturali
necessitate ductus, cum vellet generare filium.
Ad secundum dicendum, quod respectu nullius rei est in Deo voluntas
antecedens; quia quidquid aliquando Deus vult, ab aeterno voluit.
Concomitans vero est respectu omnium bonorum quae sunt tam in ipso quam
in creaturis; vult enim se esse et creaturam esse. Sed praecedens vel
antecedens tempore quidem non est nisi respectu creaturae, quae ab
aeterno non fuit; praecedens vero intellectus est respectu actuum
aeternorum qui significantur ad creaturas terminari; sicut dispositio,
praedestinatio et huiusmodi. Generatio vero filii, neque est
creatura, neque ad creaturam significatur terminari. Unde respectu
eius non est voluntas praecedens nec tempore neque intellectu, sed
solum voluntas concomitans.
Ad tertium dicendum, quod sicut actus intellectus videtur sequi actum
voluntatis, in quantum a voluntate imperatur; ita e converso actus
voluntatis videtur sequi actum intellectus, in quantum per intellectum
praesentatur voluntati suum obiectum, quod est bonum intellectum.
Unde esset procedere in infinitum, nisi esset ponere statum vel in
actu intellectus vel in actu voluntatis. Non autem potest status poni
in actu voluntatis, cum obiectum praesupponatur ad actum; unde oportet
ponere statum in actu intellectus, qui naturaliter intellectum
consequitur; ita quod a voluntate non imperatur. Et per hunc modum
procedit filius Dei ut verbum secundum actum intellectus divini, ut ex
dictis, in corp. art., patet.
Ad quartum dicendum, quod actus intellectus divini naturalis est
secundum quod ad ipsum Deum terminatur, qui est principium suae
cognitionis; secundum vero quod significatur ad creaturas terminari,
ad quas sic se habet quodammodo ut intellectus noster ad conclusiones,
non naturaliter ab intellectu progreditur sed voluntarie; et ideo in
divinis aliqui actus intellectus significantur ut imperati a voluntate.
Ad quintum dicendum, quod quoad ea ad quae natura potest se extendere
secundum propria principia essentialia, non indiget ut ab alio
determinetur, sed ad ea tantum ad quae propria principia non
sufficiunt. Unde philosophi non sunt ducti ut ponerent opus naturae,
opus intelligentiae, ex operibus quae competunt calido et frigido
secundum se ipsa; quia in has, etiam ponentes res naturales ex
necessitate materiae accidere, omnia naturae opera reducebant. Ducti
sunt autem ex illis operationibus ad quas non possunt sufficere virtus
calidi et frigidi, et huiusmodi qualitatum; sicut ex membris ordinatis
in corpore animalis tali modo quod natura salvatur. Quia ergo naturae
divinae secundum se opus est generatio non oportet quod ad hanc actionem
ab aliqua voluntate determinetur.- Vel dicendum, quod natura
determinatur ab aliquo, ut in finem. Illi autem naturae quae est
finis, et non ad finem, non competit ab aliquo determinari.
Ad sextum dicendum, quod in diversis considerando, actio voluntatis
actionem naturae praecedit. Unde totius naturae inferioris actio ex
voluntate gubernantis procedit. Sed in eodem oportet quod actio
naturae praecedat actionem voluntatis. Natura enim secundum
intellectum praecedit voluntatem, cum natura intelligatur esse
principium quo res subsistit, voluntas vero ultimum quo ad finem
ordinatur. Nec tamen sequitur quod tollatur ratio voluntatis.
Quamvis enim ad inclinationem naturae voluntas ad aliquid unum
determinetur, quod est ultimus finis a natura intentus, respectu tamen
aliorum indeterminata manet; sicut patet in homine, qui naturaliter
vult beatitudinem et de necessitate, non autem alia. Sic ergo in Deo
naturae actio actionem voluntatis praecedit natura et intellectu; nam
generatio filii est ratio omnium eorum quae per voluntatem producuntur,
scilicet creaturarum.
Ad septimum dicendum, quod licet in verbo Dei a patre genito fuerit
ut omnes creaturae fierent, non tamen oportet, si verbum naturaliter
procedit, quod creaturae etiam naturaliter procedant; sicut nec
sequitur, si intellectus noster principia naturaliter cognoscit, quod
naturaliter cognoscat ea quae ex principiis consequuntur: eo enim quod
naturaliter habemus, voluntas utitur ad utramque partem.
Ad octavum dicendum, quod pater voluntarie genuit; sed in hoc non
designatur nisi voluntas concomitans.
Ad nonum dicendum, quod si verbum illud de generatione aeterna
intelligatur, dilectio patris ad filium non est intelligenda ut ratio
illius dationis qua pater filio aeternaliter omnia dat, ut signum.
Similitudo enim ratio est amoris.
Ad decimum dicendum, quod Dionysius loquitur de productione
creaturae, non de generatione filii.
Ad undecimum dicendum, quod spiritus sanctus procedere dicitur per
modum voluntatis, quia procedit per actum qui naturaliter est a
voluntate, scilicet per hoc quod pater amat filium, et e converso.
Ipse enim amor est spiritus sanctus, sicut filius est verbum quo pater
dixit se ipsum.
Ad duodecimum dicendum, quod ex illa etiam ratione non sequitur nisi
quod pater rationem filii velit; quod pertinet ad voluntatem
concomitantem, quae respicit generationem sicut obiectum, non sicut id
cuius sit principium.
Ad decimumtertium dicendum, quod humana generatio fit per virtutem
naturalem, scilicet generativam potentiam, mediante potentia motiva,
quae imperio subiacet voluntatis, non autem generativa potentia. Hoc
autem non accidit in divinis; et ideo non est simile.
Ad decimumquartum dicendum, quod Augustinus non intendit negare
necessitatem immutabilitatis, de qua ratio procedit, sed necessitatem
coactionis.
Ad decimumquintum dicendum, quod cum dicitur filius esse voluntas de
voluntate, intelligitur esse de patre, qui est voluntas. Unde haec
praepositio de notat generationis principium, quod est generans, non
id quo generatur, de quo est praesens quaestio.
|
|