|
Et videtur quod sic.
1. Operatio enim naturae quae convenit uni supposito, convenit etiam
omnibus suppositis eiusdem naturae. Sed generatio, secundum
Damascenum, est opus naturae, et convenit patri. Ergo etiam filio
et spiritui sancto qui sunt supposita eiusdem naturae. Sed filius non
generat se ipsum: nam, secundum Augustinum, nulla res potest
generare se ipsam. Ergo generat alium filium, et sic in divinis
possunt esse plures filii.
2. Praeterea, totam virtutem suam pater in filium transfundit. Sed
potentia generandi pertinet ad virtutem patris. Ergo huiusmodi
potentiam habet filius a patre; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, filius est perfecta imago patris, ad quod requiritur
perfecta assimilatio; quae non esset si filius non quantum ad omnia
patrem imitaretur. Ergo sicut pater filium generat, ita et filius;
et sic idem quod prius.
4. Praeterea, perfectior est assimilatio ad Deum secundum
conformitatem actionis quam secundum conformitatem alicuius formae, ut
patet per Dionysium: sicut soli magis assimilatur quod lucet et
illuminat quam quod lucet tantum. Sed filius perfectissime assimilatur
patri. Ergo est ei conformis non solum in potentia, sed etiam in actu
generandi; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, ex hoc contingit quod Deus facta una creatura potest
facere aliam, quia eius potentia neque exhauritur neque diminuitur in
creando. Sed similiter potentia patris neque exhauritur neque
diminuitur ex hoc quod generat filium. Ergo per hoc quod generat
filium, non prohibetur quin possit alium filium generare; et sic
possunt esse plures filii in divinis.
6. Sed dices, quod ideo non generat alium filium, quia sequeretur
inconveniens quod Augustinus ponit, scilicet quod infinita esset
divina generatio, si pater plures filios generaret vel filius patri
generaret nepotem, et sic de aliis. Sed contra. In Deo nihil est
in potentia quod non sit in actu: esset enim imperfectus. Si ergo est
in potentia patris quod plures filios generet, nullo inconvenienti
prohibente, erunt plures filii in divinis.
7. Praeterea, de natura geniti est ut procedat in similitudinem
generantis. Sed sicut filius est similis patri, ita et spiritus
sanctus; et ita spiritus sanctus est filius, et sic sunt plures filii
in divinis.
8. Praeterea, secundum Anselmum, nihil est aliud dicere patrem
filium generare, quam patrem dicere se ipsum. Sed sicut pater potest
dicere se ipsum, ita et filius et spiritus sanctus. Ergo pater et
filius et spiritus sanctus possunt filios generare; et sic idem quod
supra.
9. Praeterea, ex hoc pater dicitur filium generare, quod
similitudinem suam in intellectu suo concipit. Sed hoc idem possunt
facere filius et spiritus sanctus. Ergo idem quod prius.
10. Praeterea, potentia est media inter essentiam et operationem.
Sed una est essentia patris et filii, eademque potentia. Ergo et una
operatio; et sic filio convenit generare; et ita ut prius.
11. Praeterea, bonitas est diffusionis principium. Sed sicut est
infinita bonitas in patre et filio, ita etiam in spiritu sancto. Ergo
sicut pater infinita communicatione suam naturam communicat filium
generando, ita spiritus sanctus aliquam divinam personam producendo;
non enim infinite communicatur divina bonitas creaturae; et sic videtur
quod possint esse plures filii in divinis.
12. Praeterea, nullius boni sine consortio potest esse iucunda
possessio. Sed filiatio est quoddam bonum in filio. Ergo videtur
oportere ad perfectam iucunditatem filii, esse alium filium in
divinis.
13. Praeterea, filius procedit a patre ut splendor a luce, ut
patet Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae, et figura
substantiae eius. Sed splendor potest alium splendorem producere, et
ille alium, et alius alium. Ergo similiter videtur esse in
processione divinarum personarum, quod filius possit alium filium
generare, et sic idem ut prius.
14. Praeterea, paternitas in patre ad eius dignitatem pertinet.
Sed eadem est dignitas patris et filii. Ergo paternitas convenit
filio; et sic sunt plures filii in divinis.
15. Praeterea, eius est potentia cuius est actus. Sed potentia
generandi est in filio. Ergo filius generat.
1. Sed contra. Illa sunt perfectissima in creaturis quae ex tota
materia sua constant, et sunt eorum in singulis speciebus singula
tantum. Sed sicut creaturae materiales individuantur per materiam,
ita filii persona constituitur filiatione. Ergo cum Deus filius sit
perfectus filius, videtur quod in ipso solo in divinis filiatio
inveniatur.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod si pater posset generare et
non generaret, invidus esset. Sed filius non est invidus. Ergo cum
non generet, generare non potest. Et sic non possunt esse plures
filii in divinis.
3. Praeterea, quod perfecte dictum est semel iterum dici non
oportet. Sed filius est verbum perfectum, cui nihil deest, secundum
Augustinum. Ergo non oportet esse plura verba in divinis, et ita nec
plures filios.
Respondeo. Dicendum, quod in divinis impossibile est esse plures
filios; quod sic patet. Personae namque divinae cum in omnibus
absolutis conveniant, utpote sibi invicem essentiales, distingui non
possunt nisi secundum relationes, nec secundum alias nisi secundum
relationes originis. Nam aliarum relationum quaedam distinctionem
praesupponunt, ut aequalitas et similitudo; quaedam vero
inaequalitatem designant, ut dominus et servus, et alia huiusmodi.
Relationes vero originis ex sui ratione conformitatem important: quia
quod oritur ex alio, eius similitudinem retinet in quantum huiusmodi.
Non est igitur aliquid in divinis quo filius distinguatur ab aliis
personis nisi sola relatio filiationis, quae est eius personalis
proprietas, et qua filius non solum est filius, sed est hoc suppositum
vel haec persona. Impossibile autem est quod illud quo aliquod
suppositum est hoc in pluribus inveniri: quia sic suppositum ipsum
esset communicabile; quod est contra rationem individui, suppositi,
vel personae. Unde nullo modo potest esse alius filius in divinis quam
unus. Non enim potest dici, quod una filiatio constituat hunc filium
et alia alium: quia cum filiationes ratione non differant, oporteret
quod si materia vel quocumque supposito distinguerentur, esset in
divinis materia, aut aliquid aliud distinguens quam relatio. Potest
autem et alia ratio specialis assignari, quare pater tantum unum filium
gignere possit. Natura enim ad unum determinatur; unde cum pater
natura generet filium, non potest esse nisi unus filius a patre
genitus. Nec potest dici, quod sint plures numero in eadem specie
existentes, sicut apud nos accidit; cum ibi non sit materia, quae est
principium distinctionis secundum numerum in eadem specie.
Ad primum ergo dicendum, quod generatio quamvis in patre sit
quodammodo opus naturae divinae, est tamen eius cum quadam
concomitantia personalis proprietatis patris, ut supra, art. 2,
dictum est; unde non oportet quod conveniat filio, in quo natura
divina sine tali proprietate invenitur.
Ad secundum dicendum, quod pater totam virtutem suam communicat
filio, quae naturam divinam sequitur absolute. Potentia vere
generandi sequitur naturam divinam cum adiunctione proprietatis patris,
ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod imago assimilatur ei cuius est imago quantum
ad speciem, non quantum ad relationem. Non enim oportet quod si imago
est ab aliquo quod id cuius est imago, sit ab alio: quia nec
similitudo proprie secundum relationem attenditur, sed secundum
formam.
Ad quartum dicendum, quod sicut filius assimilatur patri in natura
divina, non in proprietate personali; ita et assimilatur ei in actione
quae concomitatur naturam, sine concomitantia proprietatis praedictae.
Talis autem actio non est generatio; unde ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod licet potentia generativa patris non
exhauriatur neque minuatur per generationem filii; tamen eius
infinitatem adaequat filius, qui est intellectus infinitus, non autem
creatura finita; unde non est simile.
Ad sextum dicendum, quod in ratione ducente ad inconveniens non
oportet quod sola inconvenientis vitatio sit causa removendae positionis
ex qua inconveniens sequitur, sed etiam causae manifestationis
inconvenientis; unde non oportet quod propter hoc solum non sint plures
filii in divinis, ne sit generatio infinita.
Ad septimum dicendum, quod spiritus sanctus procedit per modum
amoris. Amor autem non significat aliquid figuratum vel specificatum
specie amantis vel amati, sicut verbum significat speciem dicentis et
eius quod dicitur habens; et ideo cum filius procedat per modum verbi,
ex ipsa ratione suae processionis habet, ut procedat in similem speciem
generantis, et sic quod sit filius, et eius processio generatio
dicatur. Non autem spiritus sanctus hoc habet ratione suae
processionis, sed magis ex proprietate divinae naturae, quia in Deo
non potest esse aliquid quod non sit Deus; et sic ipse amor divinus
Deus est, in quantum quidem divinus, non in quantum amor.
Ad octavum dicendum, quod hoc verbum dicere potest accipi dupliciter:
stricte et large: stricte accipiendo dicere, idem est quod verbum a se
emittere; et sic est notionale, et convenit tantum patri: et sic
accipit dicere Augustinus; unde ponit in principio VI de
Trinitate, quod solus pater dicit se. Alio modo potest accipi
communiter, prout dicere idem est quod intelligere; et sic
essentiale. Et hoc modo Anselmus accipit in Monologio, ubi dicit,
quod pater et filius et spiritus sanctus dicunt se.
Ad nonum dicendum, quod sicut generare soli patri convenit in
divinis, ita et concipere; unde solus pater suam similitudinem
concipit in intellectu, quamvis filius et spiritus sanctus
intelligant; quia in intelligendo nulla relatio exprimitur, nisi forte
secundum modum intelligendi tantum; sed in generando et in concipiendo
exprimitur realis origo.
Ad decimum dicendum, quod ratio illa recte procedit de actione quae
consequitur naturam absolute sine aliquo respectu ad proprietatem:
talis autem non est generatio; unde ratio non sequitur.
Ad undecimum dicendum, quod in divinis non potest esse nisi
spiritualis processio, quae quidem est solum secundum intellectum et
voluntatem: et ideo non potest a spiritu sancto alia persona divina
procedere; quia ipse procedit per modum voluntatis ut amor. Filius
per modum intellectus ut verbum.
Ad duodecimum dicendum, quod proprietas personalis oportet ut sit
incommunicabilis, ut supra dictum est; unde in ea consortium fieri non
requirit iucunditas.
Ad decimumtertium dicendum, quod illa similitudo non oportet quod
teneat quantum ad omnia.
Ad decimumquartum dicendum, quod sicut paternitas in patre et filiatio
in filio sunt una essentia: ita et sunt una dignitas et una bonitas.
Ad decimumquintum dicendum quod cum dicitur potentia generandi, hoc
gerundium generandi tripliciter potest accipi. Uno modo prout est
gerundium verbi activi; et sic ille habet potentiam generandi qui habet
potentiam ad hoc quod generet. Alio modo prout gerundium est verbi
passivi; et sic ille habet generandi potentiam qui habet potentiam ad
hoc ut generetur. Tertio modo prout est gerundium verbi impersonalis;
et sic dicitur ille habere potentiam generandi qui habet potentiam illam
qua ab alio generatur. Primo ergo modo potentia generandi non convenit
filio, sed secundo et tertio; unde ratio non sequitur.
|
|