|
Et videtur quod non.
1. Omnipotentia enim convenit filio, secundum illud symboli:
omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus.
Non autem convenit ei potentia generandi. Ergo sub omnipotentia non
comprehenditur.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod Deus dicitur omnipotens,
quia potest omnia quae vult. Ex quo videtur quod potentia illa ad
omnipotentiam pertineat quae a voluntate imperatur. Potentia autem
generandi non est huiusmodi: quia pater non genuit filium voluntate,
ut supra, art. 3, habitum est. Ergo potentia generandi ad
omnipotentiam non pertinet.
3. Praeterea, omnipotentia Deo attribuitur, in quantum eius
omnipotentia ad omnia quae sunt in se possibilia se extendit. Sed
generatio filii vel ipse filius non est de possibilibus, sed de
necessariis. Ergo potentia generandi sub omnipotentia non
comprehenditur.
4. Praeterea, quod convenit pluribus communiter, convenit eis
secundum aliquid eis commune, sicut habere tres aequilatero et
gradato, secundum hoc quod triangulus sunt. Ergo quod convenit alicui
soli, convenit ei secundum hoc quod sibi est proprium. Omnipotentia
autem non est propria patris. Cum ergo potentia generandi soli patri
conveniat in divinis, non convenit ei in quantum est omnipotens; et
ita ad omnipotentiam non pertinebit.
5. Praeterea, sicut est una essentia patris et filii, ita et una
omnipotentia. Sed ad omnipotentiam filii non reducitur posse
generare. Ergo nec ad omnipotentiam patris; et sic nullo modo
potentia generandi ad omnipotentiam pertinet.
6. Praeterea, ea quae non sunt unius rationis, sub una
distributione non cadunt: non enim cum dicitur omnis canis,
distributio sumitur pro latrabili et caelesti. Sed generatio filii et
productio aliorum quae omnipotentiae subiacent, non sunt unius
rationis. Ergo cum dicitur: Deus est omnipotens, non includitur ibi
potentia generandi.
7. Praeterea, illud ad quod omnipotentia se extendit, est
omnipotentiae subiectum. Sed in divinis nihil est subiectum, ut
Hieronymus dicit Damascenus, libro IV, capit. XIX et libro
III, capit. XXI. Ergo nec generatio filii nec filius
omnipotentiae subditur; et sic idem quod prius.
8. Praeterea, secundum philosophum relatio non potest esse terminus
motus per se, et per consequens nec actionis; et ita nec potentiae
obiectum, quae dicitur respectu actionis. Sed generatio et filius in
divinis relative dicuntur. Ergo Dei potentia ad ea se non extendit;
et sic posse generare non includitur in omnipotentia.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, si pater non potest
generare filium sibi aequalem, ubi est eius omnipotentia? Ergo
omnipotentia ad generationem se extendit.
2. Praeterea, omnipotentia in Deo dicitur non solum respectu actuum
exteriorum, ut creare, gubernare et huiusmodi, qui ad effectus
exterius terminari significantur; sed etiam respectu actuum
interiorum; ut intelligere et velle. Si quis enim Deum non posse
intelligere diceret, eius omnipotentiae derogaret. Sed filius
procedit ut verbum per actum intellectus. Ergo respectu generationis
filii omnipotentia Dei intelligitur.
3. Praeterea, maius est generare filium quam creare caelum et
terram. Sed posse creare caelum et terram est omnipotentiae. Ergo
multo magis posse filium generare.
4. Praeterea, in quolibet genere est unum principium, ad quod omnia
quae sunt illius generis, reducuntur. In genere autem potentiarum
principium est omnipotentia. Ergo omnis potentia ad omnipotentiam
reducitur; ergo et potentia generandi vel continetur sub omnipotentia,
vel in genere potentiarum erunt duo principia, quod est impossibile.
Respondeo. Dicendum, quod potentia generandi pertinet ad
omnipotentiam patris, non autem ad omnipotentiam simpliciter: quod sic
patet. Cum enim potentia in essentia radicari intelligatur, et sit
principium actionis, oportet idem esse iudicium de potentia et actione
quod est de essentia. In essentia autem divina hoc considerandum est,
quod propter eius summam simplicitatem quidquid est in Deo, est divina
essentia; unde et ipsae relationes quibus personae ad invicem
distinguuntur, sunt ipsa divina essentia secundum rem. Et quamvis una
et eadem essentia sit communis tribus personis, non tamen relatio unius
personae communis est tribus, propter oppositionem relationum ad
invicem. Ipsa enim paternitas est divina essentia, nec tamen
paternitas filio inest, propter oppositionem paternitatis et
filiationis. Unde potest dici, quod paternitas est divina essentia
prout est in patre, non prout est in filio: non enim eodem modo est in
patre et filio, sed in filio ut ab altero accepta, in patre autem
non. Nec tamen sequitur quod quamvis paternitatem filius non habeat
quam pater habet, aliquid habeat pater quod non habet filius: nam ipsa
relatio secundum rationem sui generis, in quantum est relatio, non
habet quod sit aliquid, sed solum quod sit ad aliquid. Quod sit vero
aliquid secundum rem, habet ex illa parte qua inest, vel ut idem
secundum rem, ut in divinis, vel ut habens causam in subiecto, sicut
in creaturis. Unde cum id quod est absolutum, communiter sit in patre
et filio, non distinguuntur secundum aliquid, sed secundum ad aliquid
tantum; unde non potest dici quod aliquid habet pater quod non habet
filius; sed quod aliquid secundum unum respectum convenit patri, et
secundum alium aliquid filio. Similiter ergo dicendum est de actione
et potentia. Nam generatio significat potentiam cum aliquo respectu,
et potentia generandi significat potentiam cum respectu; unde ipsa
generatio est Dei actio, sed prout est patris tantum; et similiter
ipsa potentia generandi est Dei omnipotentia, sed prout est patris
tantum. Nec tamen sequitur quod aliquid possit pater quod non possit
filius. Sed omnia quaecumque potest pater, potest filius, quamvis
generare non possit: nam generare ad aliquid dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod posse generare, ad omnipotentiam
pertinet, sed non prout est in filio, ut dictum est, in corp.
articuli.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus non intendit ostendere totam
rationem omnipotentiae in verbis illis, sed quoddam omnipotentiae
signum. Nec loquitur de omnipotentia nisi secundum quod ad creaturas
se extendit.
Ad tertium dicendum, quod possibile ad quod omnipotentia se extendit,
non est accipiendum solum pro contingenti: quia et necessaria sunt per
divinam potentiam ad esse producta: et sic nihil prohibet generationem
filii computari inter possibilia divinae potentiae.
Ad quartum dicendum, quod licet omnipotentia absolute considerata non
sit propria patris, tamen prout cointelligitur ei determinatus modus
existendi, sive determinata relatio, propria fit patri; sicut hoc
quod dicitur Deus pater, patri proprium est, quamvis Deus sit tribus
commune.
Ad quintum dicendum, quod sicut una et eadem est essentia trium
personarum, non tamen sub eadem relatione, vel secundum eumdem modum
existendi est in tribus personis; ita est et de omnipotentia.
Ad sextum dicendum, quod generatio filii et productio creaturarum non
sunt unius rationis secundum univocationem, sed secundum analogiam
tantum. Dicit enim Basilius quod accipere filius habet commune cum
omni creatura; et ratione huius dicitur primogenitus omnis creaturae et
hac ratione potest eius generatio productionibus creaturae communicari
sub una distributione.
Ad septimum dicendum, quod generatio filii est subiecta
omnipotentiae, non hoc modo quo subiectum inferioritatem designat sed
hoc modo quo designat solummodo potentiae obiectum.
Ad octavum dicendum, quod generatio filii significat relationem per
modum actionis, et filius per modum hypostasis subsistentis; et ideo
nihil prohibet quin respectu horum omnipotentia dicatur.
Aliae vero rationes non concludunt, nisi quod posse generare ad
omnipotentiam patris pertineat.
|
|